Marbodus Redonensis carmina varia 1, 33

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


33. non esse mutandum repente propositum

Quidam mente bona, facta sibi rite corona,

Temporibus ratis, ut mos est fratribus illis,

Accipiunt pullos sub conditione cucullos,

Ne momentalis sit eis conversio talis.

5

Promittunt coram, quia convertuntur ad horam,

Quidquid promittunt qui gaudia carnis omittunt.

Post haec insolitae ducentes taedia vitae,

Proiiciunt pannos post tres aut quatuor annos,

Effectique vagi, currunt per devia pagi,

10

Iam mundo viles propter causas monachiles.

Inde verecundi, quia sunt ludibria mundi,

Cum depellantur, quo nollent retrogradantur,

Iam monachis viles, ut regi transfuga miles.

Ergo quandoquidem vix ullus permanet idem.

15

Qui vestem mutat, si non prius ista volutat,

Et temerarius est, et ei male cedere vis est.