Marbodus Redonensis carmina varia 1, 44

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


44. quod non sit flendum pro morte Christiani

Nos quibus est vitae promissio facta futurae,

Qui non nescimus quoniam cum nascimur imus,

Et non nescimus quoniam moriendo redimus,

Funere pro chari non est fas collacrymari,

5

Nec collaetari fas pro non funere chari.

Vox est sola mori, vacuo flens parce dolori;

Spiritus et limus fuit omniparens homo primus,

Spiritus et limus est omniparens homo primus.

Quod fuit est, et erit, quid frustra plangere quaerit?

10

Hunc mors non stravit, de quo nihil annihilavit.

Quid si per morsum duo sunt effecta seorsum,

Quae cito rursus erunt sicut simul ante fuerunt,

Flere quis hoc curet, cum singula portio duret?

Exemplo primi, medii spectentur et uni:

15

Est homo quisque cinis, est et mens nescia finis,

Tam donec vivit quam postquam vivere sivit.

Quis lacrymae locus est ubi nil minus aut ibi plus est?

Nam duo per funus fit, qui fuerat prius unus.

Annumerate lucris dare corpora chara sepulcris,

20

Nam damnum nescit quisquis de funere crescit.