Marbodus Redonensis carmina varia 1, 46

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


46. de differentia meritorum et locorum

Coelum, terra, chaos, distinctio trina locorum,

Excipiunt animas pro iudiciis meritorum;

Valde namque bonis coelo datur esse perenne,

Egregieque malis cito redditur ira gehennae;

5

His qui sunt neutrum, sed sunt tamen inter utrumque

Traditur in terra qualis purgatio cumque,

Tetris namque laris cruciantur frigore quaedam,

Quarumdam flammis torreri crimina credam,

Per mare, per terras agit has labor irrequietas,

10

Quarum nonnullis solet apparescere coetus.

Has quae sunt valde precibus non posse iuvari

Si quisquam dubitat, valet hac ratione probari,

Nam prece deleri nequit inferni cruciatus,

Nec meliorari prece quit super astra locatus.

15

Restat ut hos tantum prece commendare velimus

Quorum per poenas purgari crimina scimus;

De quorum numero quia non fuit iste beatus

Emundet precibus nostros magis ipse reatus.