Marbodus Redonensis carmina varia 2, 35

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


35. epitaphium magistri Lanfranci archiepiscopi

Archiepiscopii non divitias, nec honores

Lanfrancus subiit, sed curas atque labores.

Natus in Italia de Papiensi regione

Civibus egregiis et honesta conditione,

5

Monachus atque prior Becci fuit; hinc Cadomensis

Abbas; post praesul primatus Canturiensis,

Totius Anglorum fuit Ecclesiae reparator,

Et Normannorum nihilominus auxiliator.

Huius doctrinam pars maxima senserat orbis

10

Et commune fuit viduis solamen et orbis,

Claudis, contractis, leprosis, daemoniosis,

Surdis et caecis, nec non etiam et vitiosis.

Post exhortamen non sprevit ferre levamen;

Et quamvis epulae cum potu deliciosae,

15

Et vestes fuerint molles et pretiosae,

Ipse tamen tectus fuit asperitatis amictu,

Semper de vili vivens et paupere victu.

Verus iustitiae, non falsus in ordine cultor,

Nequitiaeque fuit rectissimus et pius ultor.

20

Asper in elatos, nulli pro munere supplex,

Innocuusque bonis, et nullo tempore duplex.

Castus, et incestis parcendo subveniebat;

Iustus, et iniustos tolerando corripiebat.

Sic alios curans, pastoris opus faciebat.

25

Sic se conservans, Domino per cuncta placebat.

Hic vir tam sapiens, et in hoc luctamine fortis,

Non potuit tandem laqueos evadere mortis.

O quantos miseri tunc invenere dolores!

Et gens Anglorum quantos amisit honores!