2. similitudo paradisi et Ecclesiae
Denotat Ecclesiam paradisus; et in paradiso
Est lignum vitae, Christus in Ecclesia.
Caetera ligna, viri iusti; fructus, bonus actus.
Quatuor ex uno flumina fonte fluunt.
5
Sic Evangelii sunt libri quatuor; horum
Nos doctrina rigat, fructiferosque facit.
Lignum per quod Adam quae sint bona, quae mala novit,
Libertas nostri dicitur arbitrii.