1. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas
Rex Salomon clarus, sapiendi semper avarus
Ingenii lima rimatus summa vel ima,
Cum mutare statum discerneret omne creatum,
Sive per augmentum, vel quodlibet interimentum,
5
Voce satis sana percensuit omnia vana.
Vanum clamavit, mutabile significavit;
Omnia clausa locis tenet huius regula vocis.
Atque per aetatem quidquid capit alteritatem,
Vt loquar expresse, quidquid, quod non erat, esse
10
Vanum censetur, quia quodam fine tenetur:
Est quoque finalis, cum sit quandoque localis
Ordo supernorum gradibus qui crescit honorum.
Et tunc mutatur cum nobis officiatur;
Sed genus humanum multo magis autumo vanum:
15
Est vanum plane, quia fit per corpus inane,
Quod sua putredo sorbet ceu ligna teredo.