Hildebertus Cenomanensis scripturae moralis applicatio 2, 6

Testo base di riferimento: PL 171, 1263-82


6. omnia flumina intrant mare, et mare non redundat

Quamvis cunctarum labens decursus aquarum

In mare se fundant, nunquam tamen inde redundant,

Quas physici cuncti dicunt salsugine ponti

Estu siccatas a saeclis esse voratas,

5

Non affirmamus, nec certo teste probamus.

Nam si deficerent, recreari rursus haberent;

Sed postquam Plastes, ut post probat Ecclesiastes,

Sabbata sacravit, mundo nova nulla creavit.

Extunc aetatis nil est ortum novitatis:

10

Stirps durat rerum quas sex dedit ordo dierum;

Durat origo vetus, factor manet ipse quietus.

Ergo fluunt rivi, refluunt verum recidivi,

Ortus ad sedem lymphae revocantur eaedem;

In mare fluxere, vadunt, veniunt redivivae.

15

A factore datus patet in tellure meatus

Nomine terra maris; per aquas homo significaris,

Defluis in terram, nec imples eius acerram.

Suscipit e primo formata cadavera limo

In saecli meta; nunquam tamen ipsa repleta;

20

Sed genus absorptum meliorem reddit ad ortum;

Hoc corruptivum quando surget redivivum.