1. de diluviis
Fertur diluviis demersus quatuor orbis,
Aonis illa tibi cognita Clio facit.
Ac primum generale fuit quod perdidit omne,
Aer quicquid alit, arida gignit humus;
5
Solum sub liquidis evasit aquatile limphis,
Preter id effugit nil animalis ab his;
Excedens turres, non eripit ardua moles
Fortes Titanas, terrugenam sobolem;
Obrutus inmensis fertur callosius undis,
10
Transibat vastum qui peditando salum;
Essent victa novem Ticii, si viveret idem,
Iugera fluctivagi pondere diluvii, mergeret
Herculium moles enormis aquarum
Pontem temptavit ponere qui pelago;
15
Denique ter quinis montes cubitis aqua vicit,
Prenderat hos quicquid deiciens ab eis;
Tunc intersticium maris ac caeli fuit unum,
Effuso terris omnibus oceano:
Rupes Armeniae bis quatuor eripuere
20
Arche quos illic fabrica deposuit.
Discretis effusa locis specialiter audi
Haec tria, quae restat scribere, diluvia.
Paene fuit regio praepinguis Achaia glebae
Contigui ponti subruta mole gravi;
25
Illius Ogigius regali iure potitus,
Infrenabat adhuc arte rudes animos;
Rex Eleusinae fuit idem, conditor urbis,
Tranquillus placidis, inplacidus tumidis.
Tertius Anphion a Cicrope rex in Athenis
30
Regia sceptra tenens, iura moderna dabat,
Copia tantarum sub quo fluxit pluviarum
Perderet ut totos Emathiae populos.
Non hac exortes Centauri clade fuere
Etsi iam Laphitis Marte fero domitis;
35
Per iuga Parnasi caelsi sublimia montis
Navibus ascensis diffugiunt aliqui,
In quibus imperii cum Pirra coniuge frena
Sortitus locuplebs Deucalion fuerat;
Iste reservatos ab aquis et monte receptos
40
Clementer fovit in laribus propriis,
Donec siccatis areret terra fluentis,
Illis ex opibus dans alimenta suis.
Semine de lapidum genus hinc hominum reparatum
Hoc a munifico dicitur artifice:
45
Numinis oraclo saxorum grandine iacta,
Nascuntur duri protinus inde viri;
Vxor femineum simili de semine sexum
Sparsis maternis ossibus instituit.
Italiam nimii prisco sub tempore nimbi
50
Vastavere nimis proluvione gravi;
Fulmina seu tonitrus, vastumque per aethera murmur,
Discors ventorum pugna, fragor nemorum,
Lapsus tectorum, metus intolerabilis horum,
Vndantes amnes interimunt homines;
55
Mons Appenninus, transcendens vertice nubes,
Fovit relliquias diluvii modicas,
Vmbria cuius ob id vicinia tota vocatur,
Cumque suis mons is vallibus et scopulis,
Imbribus immunis quod ab his hoc tempore cladis,
60
Solamen multis confugiumque fuit.
Consule Marcello cum collega Labeone,
Extincto diris potibus Annibale,
Insula Vulcani, quam viderat antea nemo,
Emersit subito Siciliae in pelago,
65
Non sine miraclo nostro quae permanet aevo
Permansurane sit nescio de reliquo.
Claudius Italicae regimen susceperat artis,
Privignus magni Caesaris hic fuerat,
Insula de ponti se fertilis extulit imis,
70
Aequoris haud modicum surripiens spatium,
Nautis iocundum praetendens hospita portum,
Haec inter Theram Therasiamque iacet.
Inmenso fuerat quondam circumflua ponto
Insula, nunc florens urbs ubi Terracina,
75
Procedente dehinc aetate, recessit abissus
Et cessante freto sicca remansit humus,
Fitque ferax Cereris, fuerat quae muricis altrix,
Tunc retis curvi, nunc patiens aratri:
Creditur Italiae provintia iuncta fuisse,
80
Est seclusa freto quae modo Trinacria.
Nondum squamigeras ibi longa sagena catervas
Claudebat, madidis inlaqueans maculis;
Non oberat ponti violentia dura vianti,
Non erat orandum remigis auxilium;
85
Nec sorbendo rates mergebat seva Caribdis
Scillave latrabat, inguina cincta cane.
Abscidit, aerius qua desinit Appenninus
In mare, vis pelagi dividuos scopulos,
Instar et extensi teneant cum caetera stagni,
90
Aequor id excurrit more fluens Rhodani;
Hinc etiam multo vix transitur sine damno,
Securus nemo permeat hoc ideo:
Litoris angustus praerupta fauce meatus
Quo magis est artus, hinc minus est placidus.