4. de miraculis
Lusus demonicos miracla vocat vetus error,
Quis lusit miseras daemon atrox animas.
Romam Tusclanus tendebat Mamilius dux,
Obvius it consul nomine Postumius;
5
Hii sua castra lacum iuxta posuere Regillum,
Huc aties coeunt armaque corripiunt;
Fratres Ledei Romanis auxiliati,
Mamilium sternunt eius et obsequium;
Idem Iuturna sunt visi corpora limpha
10
Sudoremque suum tergere cornipedum.
Vatinium bini noctu comitantur ephebi
Quos niveos niveus fert sonipes geminus.
Dicunt hii Paulum Persam caepisse tirannum,
Credere sed renuit Curia cui retulit;
15
Tempus post modicum cognovit vera locutum,
Contulit oracli praemia digna sibi.
Annis Romanus populus tribus aspera passus,
Vrbem dum pestis perderet usque gravis,
Iussit legatum cum paucis ire Gulinum,
20
Qui sibi Peonium deferat Asclepium;
Navim conscendunt, Epidauria litora prendunt,
Quos cives laetis excipiunt animis;
Asclepio magni stabant ibi limina templi,
Orant Romani quem sibi contribui;
25
Anguis in Asclepii vice servabat sacra templi,
Is se licturum presciit hoc aditum;
Denique dilectas urbis lustrare plateas
Conspectus triduo pectore sed placido,
Legati caelsam conscendit sponte carinam
30
Quoque Gulinus eo constitit ille loco;
Implent aequorei volitantia carbasa venti,
His portus Ancii contigit acta ratis,
Asclepio sub qua fuit aedes urbe dicata,
Huius vestibulo palma fuit patulo,
35
Et quam prolapsus mansit tribus ille diebus,
Praelibans epulum quod fit ei liquidum;
Ingens legatum metus arripit inde Gulinum,
In sibi sacrato velle manere loco,
Ad pupim triduo blandus redit ille peracto,
40
Et sese nota parte ratis glomerat,
Ingressi celerem velis remisque triremem
Ad litus Tiberis applicuere brevi;
Hinc celer a navi tranavit qua sibi magni
Atria nunc phani fluminis in medio.
45
Iam, Furi, Veiis dannoso Marte subactis,
Iunonis pulcram ferre iubes statuam,
Quam de militibus ludens interrogat unus:
"Romam deferri dic, dea, necne velis?"
Respondet Romam se Iuno libenter ituram,
50
Mirati lingam subripiunt statuam.
Fertur Fortunae simulacrum verba dedisse,
Quae qui noverunt ista fuisse ferunt:
"Iustae, vidistis, matronae, meque dicastis":
Ipsa dicata fuit tempore quo statua.
55
Tarquinio iuncti pugnant constanter Etrusci,
Veientes armis auxiliantur eis,
Cum iam Romani praeberent terga fugandi,
Tirrenos nimius corripit ecce metus,
Vox e vicina sonuit veluti tuba silva:
60
"Istic Romanus victor erit populus,
Vno plus victi gladio caedentur Etrusci":
Ista recensitis clara fuere viris.
Vrbem Thurinam Lucani prendere certant,
Permixti Breti mente furunt parili;
65
Hanc cum Fabricius cupiat defendere consul, .
Formidat temere proelia conserere,
Apparet formae iuvenis pulcherrimus amplae,
Fulva caput pennis cassis habet geminis;
Vidit ut attonitos et Marti se dare tardos,
70
Hortatur multis Romulidas monitis,
Protinus admotis clamans hostilia scalis
Castra celer scandit ipsaque diripuit;
Acriter adversas videt ut pugnare catervas,
Obviat obiecto fervidus his clipeo;
75
Sic virtute sua Romanis vincere praestat,
Hostes prosternit et dare terga facit;
Pugna perfecta parat hunc donare corona
Consul, nec valuit nosse quis hic fuerit.
Cassius in campis miscet dum bella Philippis,
80
Iam reus existens sanguine Caesareo,
Perdere procerum se contra cernit ephebum,
Qui sublimis equo subvehitur vegeto,
Aureus armorum facit hunc nitor esse decorum,
Pulcra sibi faties, sceptra, decens speties,
85
Arduus hic, vastam quatiendo fortiter hastam,
Terret eum dicto, terret eum iaculo:
"Occidisse parum, Cassi, divum tibi Gaium?"
Cassius ac bello territus exit eo.
Mortuus Acilius medico testante putatur,
90
Cui pater inmodicas apparat exequias;
Traditus ergo rogo comburi more sueto,
Exclamat, flammam sensit ut ignivomam,
Sed tandem, quia summa pirae vis lambere flammae
Ceperat, haec vivum concremat Acilium.
95
Binos quinque dies caesus caesos iacet inter
Pamphilus, extruitur maximus inde rogus
...nat geminus donec rogus ipse paratur
.... pariter praeteriere dies;
Panphilus ergo pirae praeponitur aedificatae,
100
Ignis ut hunc tetigit, protinus exiluit,
Mira dehinc loquitur quae se vidisse fatetur,
Est horum testis ipse Plato celebris.
Vir quidam magnis habitabat magnus Athenis,
Cui fuit ars omnis libera nota satis;
105
Culmine de tecti cecidit lapis in caput illi,
Quem revocat diro Peon ab exitio;
Perdidit hic omnem scripturae funditus artem,
Caetera perdurant ut prius ingenia.
Vxor Nitimeris casu miserabile vidit
110
Natam cum nato se maculare suo;
Horrenti facinus fandi mox excidit usus,
Indignatio quae clauserit ora vide!
At miseri nati sua dedunt corpora morti,
Preque pudore truci se perimunt laqueo.
115
Echaecles Samius genitricis ab ubere mutus,
Athletae meruit praemia proposita;
Praemia cum titulo sibi dum plebs inficiatur,
Indignans subita voce reposcit ea.
Effertur genitrix, edat hanc ut fiamma voratrix,
120
Gorgias gelido labitur ex utero;
Reddens vagitum remoratur voce feretrum,
Funeris et gerulos efficit attonitos;
Hic prius aelatus quam sit de matre creatus,
Postea vir fortis et probus enituit.
125
Iason Phedreus, vomica quatiente gravatus,
A zelante viro percutitur gladio;
Vulnera curato, vomicam nec denuo passo,
Hostis ei tribuit quod medicina nequit.
It lusus causa Delphos Daphanita sophista,
130
Tempnens fatidicum mente rebelle sacrum;
Possessurus equum sit utrum, quia non habet ullum,
Quaerit, ab ambiguis certa petens aditis;
Vrgenti misero respondet caecus Apollo,
"Tandem quo dabitur praecipiteris equus";
135
Securus rediit, spernens oracula Phebi,
Attalus hunc caepit - rex probus ille fuit-
Absens saepe iocis hunc irritarat amaris,
Quem rex e scopulo nomine iecit Equo.
Premunit Phebus vigili quo mente Philippus
140
Vitet quadrigam ceu sibi mortiferam;
Mox rex per totum currus disiungere regnum
Praecipit, et dictum sic timet usque locum;
At gladius sculptam capulo tulit ille quadrigam,
Audax quo regem Pausanias perimit.
145
Prusiae nato, simili de nomine dicto,
Qui rex Bithiniae praefuit in populo,
Os superis solidum pro dentibus extitit unum,
Sed non infirmum, non inhonorificum.
Natae belligeri Driapetinae Mitridatis,
150
Turpis sed duplex dentis erat series.
Cernebat quidam Carthagine de Lilibeo
Egressas naves et numerum scopulo.
Rus prope Ianiculum tibi, Petili, fuit amplum:
Exercens unco sedulus hoc aratro,
155
Vomeris archellas praeduro dente revelas,
Vna Numae membris, altera plena libris;
At septem Grece scripti, septemque Latine,
Mores pontifici iuraque dant Lacii,
Greci perfectae constant de iure sophiae,
160
Quique canunt spurcis obvia verba sacris,
Quos velut hostiles disperdunt igne cremantes,
Dannabant aras hii qui demonicas.
Miseni cor Aristomenis scrutantur Athenis,
Extincti nimiam pectoris ob vafriam:
165
Multotiens captus sed calliditate relapsus
Haud stringi vinclis ne fugeret valuit;
Ergo cor exectum deprendunt esse pilosum,
Lubrica naturae iure stupent variae.
Febris in Antipatro semel atra furebat in anno
170
In natale suo, quo perit ille die.
Ille Polistratus sophus Ippoclidesque feruntur
Bini progeniti mente fuisse pari;
Foedere coniuncti pulcro senuere sub aevo,
Quos haeaedem magnos erudiere scholae;
175
Preceptor spurcus fuit unus eis Epicurus,
Abstulit ad manes funeris una dies.
Haec, natura, tui sunt dona potentia iuris
Tu das dictannum nosse salutiferum
Cervo vivaci ceu fida parens animali,
180
Spicula pastus eo virus et ut superet;
In Cestilania cum sit maris insula larga,
Compescunt zefiris saepe sitim pecora;
In terris Macetum penes agrum, dico Calenum,
Ebrius ut vino fonte refectus eris;
185
Flumen apud Bagradam, Poenorum quod rigat area,
Serpens enormis corporis eminuit,
Consulis Atilii legiones ille fugavit,
Arcens a dicto ne biberent fluvio,
Squamis protectus telorum spreverat ictus,
190
Immotus perstat turris ut aut scopulus,
Quem balistarum condenso turbine victum
Perdunt, amissis pluribus ex sociis
Intulit horrorem quam Carthago patiorem,
Polluit et multas amne cruoris aquas,
195
Ter bis vicenos habuisse pedes Titus auctor
Romam delatum non tacuit corium.