Radulfus Tortarius de memorabilibus 2, 2

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933


2. de institutis antiquis

Vir recubare thoro, coram residere marito,

      Dum prandent, sella nupta fuit solita;

Sic sculptum priscis donec stabant ea templis,

      Olim deletus mos hic abest domibus.

5

Quae mulier primo fuerat contenta marito,

      Laudum praeclaro digna fuit titulo;

At quae coniugiis properabat se dare multis,

      Digna fuit macula sed quasi legitima.

Romae discidium non intercesserat ullum,

10

      Illud, Carbili, non bene primus agis,

Annis quindecies denis sed ab urbe volutis,

      Vxorem dicens esse tuam sterilem;

Vnde redargutus temptas adducere rursus,

      Quae quia pollueris coniugium renuit.

15

Vinum femineus vitabat tangere sexus,

      Nam Venerem Bachus provocat uberius;

Purpura cum gemmis aurumque remittitur illis,

      Addatur formae quo decor exiguae.

Iurgia si fuerant, aedem vir et uxor adibant

20

      Reddiderat claram quam Viriplaca suam;

Hac utrique suas promentes ore querelas,

      Ibant pacatis ad sua mox animis.

Praebebant veteres convivia grandia patres,

      Affines soli quis aderant epulis;

25

Si quid in hos tristis discors agitabat Erinis,

      Hoc genius lenis conciliabat ibi.

Quanta senum circa iuvenes vigilantia, quanta

      Sedulitas, iuvenum quod fuerit studium

His parere, nimis prolixum duco referre,

30

      Quos ac si proprios excoluere patres:

Namque senatores comitabantur gradientes

      Ad Capitolini munia consilii,

Sed fas admitti quia non erat a foris, illi

      Valvis adfixi stare diu soliti;

35

Sperabant illos iam sero domum redituros,

      Inferrent altis aedibus ut reduces.

Intererant cenis inpubes quando vocati,

      Esset sessurus ne quis ibi e senibus,

Pronos accubitus audebat scandere nullus,

40

      Et praesente sene os non aperire suum.

Pangebant patres sua per convivia facta

      Forcia, clangebat tibia quae modulans,

Et memores epulas inter virtutis avitae,

      Horrerent variis corda gravare cibis.

45

Dixerat archanum si quando Curia verbum,

      Ausus erat numquam quis reserare palam;

Prodit de bellis Fabius non providus Afris,

      Huic a consulibus corripitur gravius.

Curia non patuit plebis reserata tribuno,

50

      Ante fores sella sed residens posita,

Dum reliquis decreta patrum librabat honestis,

      Indignum ne quid Curia praeciperet.

Eumenes, fidus Romanis semper amicus,

      Perfidiam Persae notificat patribus;

55

Sed quod rex mandat latet et quod Curia dictat,

      Donec iam captus Persa foret rigidus.

Si responsa dari cuperent, si reddere Grai,

      Non sunt permissi Grece aliquando loqui:

Tanta fuit prisco Romana potentia sedo

60

      Lingarum dominam redderet ut Latiam.

Molo patrum Grece primus praesente cohorte,

      Tullii discipulus qui fuerat, loquitur.

Paene Tarentini legatos dilaniarant,

      Tingunt urina iam laceros holida;

65

Adductos coram iusserunt dicere causam,

      Causam dixerunt sed tacuere probrum,

Quippe cavent nequid minuant aut amplius addant:

      ..it excidium fecit id obprobrium.

Quatuor in partes turbas dirimendo forenses,

70

      Separat urbanas quas vocat ipse tribus,

Sedaret iuges ut Romae seditiones -

      Hinc Fabius dici Maximus emeruit, -

Quas et constituit per mutua foedera iungi,

      Inque vicem castum iungere conubium;

75

Desistunt cives irasci iam quasi fratres,

      Nec iam seditio nascitur in populo.

Artem vitandi dedit ictus et feriendi

      Astuto primus scemate Rutilius;

Artem virtuti virtutem miscuit arti,

80

      Simplex usus adhuc arteque nudus erat.

Consule Sulpitio laudarunt carmine primo

      Romulidae divos, Marte vacante, suos,

Laudibus in quorum simul invenere deorum

      Corporis hos motus cernere quos volumus.

85

Livius in scaena recitavit carmina primus,

      Mordaci rodens urbicolas satira;

Saepius a populo revocatus carmine roso

      Cepta silens pueri gestibus explicuit,

Concordante sonis tibicine sic ea gessit

90

      Vt miraretur attonitus populus.

Cum libertino patre natus Flavius esset,

      Indignante sibi nobilitate Remi,

Prodiit aedilis collegae febricitantis,

      Aedes hinc adiit, nobilitas aderat,

95

Quae residens scannis assurgere respuit illi,

      Dum se privari cernit honore dato,

Praecipit afferri sellam seditque curulem,

      Alcior in medio rex velut in solio;

Assurgunt illi, residere timent nisi iussi,

100

      Mos maiestatis illius hic fuerat.

Quasdam matronas involvit saeva procella,

      Quarum Tisiphone cor domuit misere;

Quippe veneficio plures stravere virorum,

      Quod scelus ancillae prodidit inditium,

105

Ilico supplitio iuste periere cruento,

      Vicies octonae quae fuerant numero.

Novimus antiquos crebro caenare suetos

      Aere sub nudo nec rubor ullus erat,

Saepius et pultes solitos quam mandere panes,

110

      Illecebrosus enim non erat ille cibus;

Porro frui qui vellet eo mox flumine sumpto

      Mensis appositus ibat ab his saturus;

Potum sive cibum gaudebant sumere parcum,

      Exiguus Veneris cum foret usus eis.

115

Sparthani cives Asiam vitare solebant

      Propter multimodas illius illecebras,

Nam delibutos affirmant unguine primo

      Ionas ac una primo bis esse die,

Pigmentis flavum primos condisse Lieum,

120

      Irritamentis prostituisse gulam.

A viciis ad virtutem gravis exitus extat,

      A virtute nimis ad vitium facilis,

Quod Lacedemonii duce Pausania satis acri

      Forti necne viro comperiere suo,

125

Qui bellis clarus caruit dum debile luxu,

      Fractus eo foedus vixit et invalidus;

Ad pugnam tunicis exibant hii rubricatis,

      Hostis ne viso sanguine perstreperet.

Est clarus magnis Areios pagus Athenis,

130

      Assidue cives quo properant pariter;

Quaerunt an studio teneatur quisque modesto,

      Qui prave graditur, mox ibi corrigitur;

Fronde comas oleae viridis qui constituere

      Praecingi civis pro brevibus meritis,

135

At frondosa datur merito sublimia laurus:

      Civem qui servat quercus eum decorat.

Massilii mimos non admisere iocosos,

      Frangit enim mentes marcida mollities;

Ad portas urbis posuerunt more feretri

140

      Gestandis thecas funeribus geminas:

Altera nobilium, fert altera mancipiorum

      Corpora, quae bustis sint tumulanda suis,

Quae sine lamento curabant carmine laeto,

      Prandia cognatis larga parando suis.

145

Lugent natales gemitu laudabile Thraces,

      Gaudent laetales concelebrando dies.

Creditur a stolidis repetenda pecunia Gallis

      Vicinis aliquos ante dies obitus,

Sperant Elisiis quam restitui sibi campis,

150

      Auro ceu manes indigeant rutilo.

Indus dum moritur, lis nuptas inter habetur:

      At quae nupta viro carior extiterit,

Quae se dilectam probat amplius, ultro cremanda

      Insilit accensam coniugis igne piram.