Radulfus Tortarius de memorabilibus 3, 1

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933


1. de clare indole

Emilius Lepidus puer est digne memorandus,

      Fudit qui caeso maxima castra duce;

Tarpeius collis fertur pugnae fore testis

      Eius, bullatam qui retinet statuam;

5

Cum soleant fortes gladios horrere gigantes,

      Huius quanta fuit inspice mens pueri.

Extitit et pueri constantia multa Catonis,

      Nutribat Drusus hunc puerum patruus,

Vrbis iura suae patres nulli tribuere,

10

      Quamvis ex sotiis haec peterent aliqui;

Hinc aderant missi proceres ex urbe Latina,

      Vrbis adest primus nomine Poppedius;

Vt pro se Drusum roget hii puerum monuerunt,

      Qui mox constanter abnegat id facere;

15

Poppedius raptum tecti devexit in altum,

      Precipitaturum, ni faveat, minitans,

Fluctibus ut tumidis rupes collisa resistit,

      Et nil blanditiae, nil potuere minae.

Mane salutandum praetextatus truculentum

20

      Dum peteret Sillam, plura videt capita,

Quae proscriptorum truncis abscisa virorum

      Silla spectabat, bestia sanguinea,

Intulit ille suo comitanti se pedagogo

      Motus crudelis inpietate lupi,

25

"Non est qui tantum feriat mucrone tirannum?"

      Ille refert ausum defore non animum,

Tum puer, "o gladius mihi si brevis attribuatur,

      Extingam saevum perfodiendo virum,

Cum residere meo soleat trux belua lecto,

30

      Vltor nequitiae fio celer rabidae".

Palluit auditis puerilibus assecla dictis,

      Presentatque truci tardius inde duci.

De feritate ducis, lacrimosae cladibus urbis,

      Caedibus assiduis, sermo fuit pueris:

35

Respondet Faustus quod iter patris esset iturus,

      Aetas dum sineret et sibi posse foret;

Illisit Fausto colaphum Silla generato

      Et condiscipulo Cassius inpavidus;

Indolis egregiae puer haud timet obvius ire

40

      Sillae seviciae, Roma tamen timuit.

Postulat Alcibias meroris noscere causas

      Pro quibus iratus eius erat patruus:

Multum prodidit aes sese inpendisse Pericles

      Arcis in expensis voce sui populi;

45

"Quaerit", ait, "certam rationem quo sibi reddam,

      Reddam quo pacto, non satis invenio";

Cui puer, "ergo stude rationem ne petat a te,

      Fac sit ut intentus hic alias populus".

Ille vir astutus puerili protinus usus

50

      Fertur consilio defitiens proprio;

Excit finitimos collecto robore bello,

      Occupat hoc cives, questio mota silet.

Sollers Alcibias demum sic rexit Athenas

      Vt dubites bonus an pessimus extiterit.