4. de paupertate
Hospita matronae fuerat Cornelia magnae,
Ostendit vestes quae sibi multiplices;
Donec natorum Cornelia turba suorum
Adveniat, ceptum protrahit alloquium;
5
Mox rediere scolis Gracchi cuneus puerilis,
Horum matronae mater ait tumidae,
"Ornamenta mihi sunt hii ditissima nati,
Possideo magnas has ego divitias:
Expertem noris me totius ambitionis,
10
Ditem me fateor hos ubi conspitio".
Regum finita dicione nimis violenta,
Consul erat Brutus atque simul Valerus;
Tarquinio Brutum genitus Brutus necat ipsum,
Tercio fit consul qui superest Valerus;
15
Qui, postquam claris auxit commissa tropheis,
Excaedens mundo vivit adhuc merito;
Hic adeo pauper fuit ut supplere nequiret
Eius de rebus exequias populus,
Cui rogus et lectus de communi fuit emptus:
20
Claret, quod census huius erat modicus.
Agrippam populus delegit et ipse senatus
Nectendae pacis actor ut esset eis;
Quod pie complevit, probat haec concordia iugis
Eius agit funus pauperis ut populus.
25
Fabricio tantum Papoque patella deorum
Argento fuerat vasque salis modicum;
Sustinuit plenam sacrata pulte patellam
Saepe tripes, Gaii corneus ille fuit,
Quae licet haeredis Papus de iure teneret,
30
Reiecit censum dum putat haec nimium.
Atilio missi rus haec retulere serenti,
"Dictatura tibi traditur, ecce, veni!"
Eius callosae rastri de pondere palmae
Rexerunt currus ilico laurigeros,
35
Nec veritus parvum post bella recessit ad agrum,
Et tenuit stivam, sevit ador, viciam.
Regulus Atilius de sanguine prodiit huius,
Afros qui primus contudit auspiciis,
Consul contiguum qui designatus in annum,
40
Successor poscit detur ut alter ei;
Scribit namque suo septeni iugeris agro
Quod cultor desit, vilicus occiderit,
Squaleat et dumis tellus viduata colonis,
Vxor cum natis areat ipsa suis;
45
Patres praecipiunt aedili quo serat agrum,
Consulis uxorem cum pueris foveat.
Cincinnatus item possedit iugera septem,
Qui dictatoris munia promeruit,
Hinc obsignatum tribus amissis ob amicum,
50
Bis bini dominus iugeris efficitur,
Filius ad causam non occurrit dirimendam,
Hinc rapit iratus censor agri reditus.
Aelia progenies fuerant ter quinque Quirites,
His modicus sumptus, his erat una domus,
55
Illo quo tumuli nunc cernuntur Mariani,
Vnus Veientum fundus eis in agro.
Argenti scripulus nunquam sibi constitit unus,
Donec de praeda Paulus eis dederit,
Qui, Persa vieto, tribuit genero Tuberoni
60
Argenti pondo quinque nichilque sibi;
Denique nunc Paulus vita decessit egenus,
Vt, nisi venisset fundus ei modicus,
Hic tamen et solus, non esset sumeret uxor
Vnde sibi dotem iuncta sibi noviter.
65
Non his pauperies nocuit, quia non sibi fasces
Multa talenta dabant sed probitas animi.
Nunc probitas alget tribuitque pecunia fasces,
Nobilitas mentis nil iuvat aut generis.
Conprimit infidos dum Scipio consul Hiberos,
70
Vt sibi successor adveniat petiit,
Filia nam tedas poscebat adulta superbas,
Vnde nec est matri dos tribuatur ei;
Natam nobilius statuit dotare senatus,
Illa quam digno tradit habere viro.
75
Describit Scaurus quantum liquit pater eius:
Dena refert tantum plus neque servicia,
Milia nummorum decies ter quinaque tantum,
Iste tamen magnae praefuit Ausoniae.
Qui modicos census nec sufficienter habemus,
80
Inspexisse viros hos libeat rigidos,
Et qui fortunam contendimus esse malignam,
Hanc videamus quo pertulerint animo.