Radulfus Tortarius de memorabilibus 3, 5

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933


5. qui claris nati degenera verint

Scipio clarorum soboles ignava virorum,

      Grande sui generis dedecus eminuit;

Qui retulit victis sibi nomen primus ab Afris,

      Nobile portentum procreat hunc fatuum;

5

Vinctus ab Anthioco retinetur tempore longo,

      Parcit laxato qui precibus misero,

Scipio cognatus quem regem conterit huius,

      Subsequitur niveos rex pede quadriiugos.

Scipio praeturam petit a populo sed adeptam

10

      Polluit et foedis actibus inplicuit;

Quod consanguinei cernentes atque propinqui,

      Apponi sellam, dicere iura vetant:

Anulus insculptus patrui caput ex inhonestis

      Et se non dignis abstrahitur digitis.

15

Filius Allobrogi Fabii civis generosi,

      Aequivoce dictus Maximus et Fabius,

Moribus obscaenus fuit et sic dedecorosus,

      Vt quivis nebulo cultior esset eo;

Eximit huic agros Pompeius iure paternos

20

      Vrbanus praetor, nec dolet ullus homo.

Hortensi, tuus ille nepos, gurges vitiorum,

      Inpurus vita, sordidus eloquio,

Corbio, qui scortis abiectior extitit imis,

      Non stupuit madidus degere prostibulis.

25

O Pulcher Clodi, Pulcher quem tu generasti,

      Nomine qui proprio sic vocitatus erat,

Enervis stolidae nimis aelataeque iuventae,

      Infamis scorti turpis amore fuit!

Deperit absumpto miser hic abdomine multo,

30

      Turpiter et foedam reddit olens animam.