6. de amore coniugali
In domibus Gracchi capiuntur forte colubri,
Femina masque simul, de quibus augur ait:
"Femina si atteritur, matrona domus morietur,
Si mas percutitur, vir quoque praemoritur";
5
Ergo marem Gracchus detruncat nil remoratus,
Vxori pocius quam sibi sollicitus.
Imperio patrum classem, redit haec, sotiorum
Prosequitur magna Plaucius ex Asia;
Ducit Orestillam, licet invitus, sibi nuptam,
10
Dumque Tarentinum contigit illa solum,
Extremum sortita diem Stigium petit amnem,
Vngitur, induitur, extruiturque rogus;
Interea stricta se percutit ille machera,
Et secus uxorem se iacit exiliens;
15
Protinus indutus caligisque togaque, crematur
Coniuge cum cara Plaucius igne sua;
Declarat tumulus super horum corpora factus,
Gestat gestorum qui memorem titulum.
Iulia Pompeio fuerat coniuncta marito,
20
Caesaris haec proles pulcra pudica fuit;
Haec, aediliciis conventibus est ubi vestis
Deportata sibi, sanguine tincta viri,
Corruit exanimis subito partumque profudit,
Partus et ipsa perit quo fuerat gravida;
25
Heu, heu, quam toti fuit haec mors lugubris orbi,
Quae socerum magno separat a genero.
Porcia, quam rigidus genuit Cato, quam sibi Brutus
Iunxerat illeso Caesare clarus adhuc,
Comperit ut campis Brutum cecidisse Philippis,
30
Ardebat duro perdere se gladio,
Sed quia non valuit, datus huic custos quia cavit,
Prunas exhausit tostaque viscus obit.
Rex gentis Cariae privatur munere vitae,
Nomine Mausolus dictus hic asseritur;
35
Cara sibi nimium fuit Artemisia coniux,
Illa viro clarum constituit tumulum;
Illud structura postquam perfecit opima,
Exornans auro, marmore cum vario,
Non sibi suffecit tumulum sed fervida fregit,
40
Dum desideriis uritur inmodicis,
Eruit ossa viri, bibit haec commixta liquori,
Ipsa sui vivus facta viri tumulus;
Nomine Mausoli sunt Mausolea vocati
Magnorum clari nunc hominum tumuli.
45
Vxor Romanis nimis infesti Mitridatis
Formae excellentis Hypocratea fuit;
Flagrans insignem Mitridatis amore decorem
Sprevit, femineum reiciens habitum;
Gestavit clipeum, galeam, toraca, vel arcum,
50
Facta comes iugis rebus in ambiguis;
Quamvis difficiles levius tulit ille labores,
Demulsus caro coniugis obsequio.
Quidam sub tetro clauduntur carceris antro,
Plectendi meritis a Lacedemoniis,
55
Vxores quorum donant custodibus aurum,
Adiungi clausis sic potuere viris;
Admissae vestes commutavere viriles,
Illis femineum contribuunt habitum,
Hortanturque suos illinc exire maritos,
60
Pro quis suppliciis deperiere feris.