Radulfus Tortarius de memorabilibus 5, 7

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933


7. de moderatione patrum in liberos

Filius ecce tuam stupraverat inpie nuptam,

      O Gelli, censor qui fueras etiam;

Hic te post foedum voluit disperdere stuprum,

      Excusandi se cui tribuis spatium,

5

Criminibus solvis muliebri corde remissis,

      Extiterit dignus cum geminis crucibus.

Filius, Hortensi, tibi sorde madens fuit omni,

      Cum fueris Lacii tu nitor aeloquii;

Vivens heredem tibi praecipis esse nepotem,

10

      Elius invisa pro tibi nequitia,

Sed licet in vita iubeas hoc, post tua fata

      Heredem natum linquis at inmeritum.

Implorat patrum vir magnae nobilitatis

      Adversus natum Fulvius auxilium;

15

Fugerat iste senem molitus perdere patrem,

      Publicat obscura qui fovet hunc latebra,

At pater adductum puniri non sinit illum,

      Rerum post obitum sed facit hunc dominum.

Perlege mirandos patris mirabilis actus,

20

      Etsi mox nomen non tibi notificem;

Insidias isti toto conamine tendit

      Filius, et mortem mente furente sitit;

Vt pater agnovit, dolet anxius atque fatiscit,

      Ignorat quid agat, prodere cum metuat;

25

Discutit uxorem trucis illius genitricem,

      Permulcet multis hanc quoque blanditiis,

Vtrum submissus sit et ex alio generatus

      Orat ne caelet, donat et ultro scelus;

"Numquam natus odit patrem, non est meus", inquit,

30

      Quae iurat, "pater es mater et huius ego";

Credulus ille locum peciit solitudine vastum,

      Pertraxit secum quo iuvenem reprobum,

Tradidit huic gladium quem veste ferebat opertum,

      Prebuit et iugulum, puniat orat eum:

35

"Non opus est latrone tibi non, nate, veneno",

      Inquit, "secure me potes opprimere";

Contremuit iuvenis sudorque per ossa cucurrit,

      Haec et dicta refert, "vive, benigne pater,

Vive annos plures, mihi fias oro superstes,

40

      Iam non ut natus vivo sed ut famulus".