4. de pietate erga parente set patriam
De patria meritus fuerat bene Coriolanus,
Vir bellis aptus consiliisque bonus;
Transiit ad Vulscos, Romanis tunc inimicos,
Dampnatus varo sit quia iuditio;
5
Hii sibi praeponunt robustum Coriolanum,
Qui cives pugna proterit assidua,
Vrbem nam iuxta sibi praesidium locat aptum,
Assilit hinc muros assidue patrios,
Formidat populus, trepidans pavet ipse senatus,
10
Spernit legatos, numina, pontifices;
Accurrit genitrix Veturia Coriolani,
Vxorem secum protrahit et sobolem,
Intrat castra suus quae ducit forcia natus,
Quas simul aspexit Marcius aerubuit:
15
"Expugnas iram licet", inquit, "patria, iustam";
Liberat infestis protinus hanc aquilis.
Scipio, dum teneros aetatis adhuc gerit annos,
Armis protectus ultro patrem sequitur;
Annibal ille minax secus Heridanum sua castra
20
Disponendo locat, horrida bella ciens,
Scipio vero, pater consul dum pugnat, inhertem
Pugnae se donat Annibalemque fugat;
Promeruit laurum puer ob memorabile factum,
Quod salvet patrem, quod fuget Annibalem.
25
Dixerat ad plebem Pomponius ipse tribunus
Plebis Torquato multa minando diem,
Vltra decretum quia tempus agit dominatum,
Instans pugna licet cogat ut id fatiat,
Et quia Manilium rurali subdere natum
30
Praesumens operi, non sinit urbe frui;
Noverat iste diem, festinus venit ad urbem,
Summo mane domum iudicis introiit;
Accusare ratus patrem venisse tribunus,
Mox circumstantes iussit abire foras,
35
Plenius inditium iuvenem putat esse daturum
De patris admissis, quod gravis esset ei;
Intentat mortem iuvenis nudando bipennem,
Iuras, Pomponi, diffugiendo necem,
Cogas Manilii ne causam dicere patrem,
40
Fit nati liber strenuitate pater.
Mox ubi Cotta togam sumpsit de more virilem,
Descendens celsa comptus ab arce Iovis,
Eius quod patrem dampnarat iam seniorem
Carbo, dampnatur ipsius inditio.
45
Agros Gallorum vult dispertire viritim
Flaminius, concors Curia quod prohibet;
Ille minis precibusve patrum non flectitur ullis,
Vt promulgaret haec stata rostra subit,
Caeperat extensa pater ut sileat iubet ulna,
50
Descendit rostris mox reticens iuvenis;
Ille tribunus erat, genitor nil iuris habebat,
Quamvis privato paruit ille patri.
Certat de curru patrem pulsare tribunus,
Namque triumphabat pectore trux Labius,
55
Claudia per medias accurrit virgo catervas,
Se mediam ponit, iurgia sic dirimit,
Erubuit Labius, curru collem Capitolii
Virginis ascendit more pater veteri.
Sanguinis ingenui mulier dampnata sub antro
60
Clauditur ergastli, iussa statim perimi,
Carceris hanc custos miserans mucrone retardat
Perdere, nam sperat posse perire fame;
Filia custodem rogat ut se visere matrem
Permittat, cessit sed tamen absque cibis;
65
Praebuit illa suas genitrici sugere mammas,
Vivere quam custos obstupet absque cibo;
Quadam vero die speculatus eas studiose,
Sugentem mammam conspicit hanc solito,
Nec putat ille novum pietatis opus reticendum,
70
Indicat hoc stupidis ilico iudicibus:
Ob meritum natae genitricem mox soluere,
Dotatur tantis filia pro meritis.
Ingressus Scithiam Darius rex diripit illam,
Namque Scithae fugiunt avia quaeque petunt;
75
An pugnaturi sint an semper fugituri
Vt sibi notificent mandat eis Darius;
Vrbes nec villas nec agros sibi qui fore mandant,
Pro quibus incipiant proelia conserere,
Venerit ad patrum postquam monumenta suorum,
80
Protinus esse viros experietur eos;
Audito sermone pio rediit properando,
Frigore dampnatam nec repetit Scithiam.
Sardibus oppressis a Cyro rege opulentis,
Vnus de Persis, nescius esse ducem,
85
Appeciit Croesum ferro mox percuciendum:
Mutus erat Croeso filius ex utero,
Qui, velut oblitus fuerit semper quia mutus,
Clamat, "ne regem, pessime, perculeris!"
Sic fit vocalis, iugulis mucrone paternis
90
Abducto, iuvenis: hoc pietas tribuit.
Clausa Pinnensi Romanis viribus urbe
Italico bello forte senex capitur;
Huius vero senis natus princeps erat urbis,
Circumstant strictis Romulidae frameis,
95
Perdere se patrem, nisi reddat filius urbem,
Vultibus et motis significant gladiis;
Per sibi Pulto truces infert sese legiones,
Patrem vi rapuit, obvius ense ruit,
Eripuit patrem iuvenis nec prodidit urbem,
100
Dignus hic attolli laude fuit duplici.
Nominis eiusdem possedit Scipio fratrem,
Afros qui domuit, consul et ille fuit,
Qui merito fratris, quam Lelius ante poposcit,
Inpetrat infestam tunc Laciis Asiam;
105
Illi sorte datur sed vult auferre senatus,
Scipio cum fratre spondet abire simul,
Alcior ergo gradu frater, maior quoque natu,
Legatus fratris non dubitat fieri;
Anthiocum vincunt, Asia nomen tulit amplum
110
Frater subiecta, fratris at auspiciis.
Perdomuit Fabius Veientes, unde triumphus
Est sibi decretus nec recipit Fabius,
Dum pugnat Quintus germanus fortiter eius,
Occidit in bello, luget eum Fabius;
115
Vultu velato merebat fratre perempto,
Gloria, magna licet, nil sibi visa fuit.
Inmenso tellus subito subsedit hiatu
Vrbis et in medio plebe tremente foro;
Prodidit oraclum claudendum non secus antrum,
120
Ni, in quo plus valeat, publica res tribuat;
Curcius hinc, iuvenis generosus fortis et, infit
Virtute ac armis hanc valuisse magis:
Scandit equum rutilis decoratus militis armis,
Et se praecipitem laetus in ima dedit;
125
Obstruitur vastum populo gaudente baratrum,
Conice quantus amor torruit hunc patriae!
Vrbis Genucius dum portas egrederetur,
Cornua sunt capiti nata repente suo;
Si repedet, regem dicunt oracla futurum,
130
Qui magis aeternum deligit exilium;
Verticis effigiem gerit aerea porta bicornem,
Per quam Genucius vir pius egreditur.
Insedit capiti picus tibi nobilis, Eli,
Qui clarum tibi, si viveret, omen erat,
135
At detrimentum, ni percuteretur, acerbum
Vrbi seu cunctis plebibus Italicis;
Haec tibi phana canunt, sed tu iustissimus ipsum
Morsu discerpis nec tua dampna fugis;
Pugna Cannensi septemque decemque potentes
140
Sanguine coniuncti procubuere tibi.
Dum geritur bellum primus de stirpe Latinum
Esse sua consul obtinuit Decius;
Idem pro propriis devovit se dare castris,
Hostes in medios praepete vectus equo;
145
Edidit ut caesis multas strages inimicis,
Pluribus exceptis vulneribus cecidit;
Victrices aquilas urbi mors illa resignat,
Innumerasque neces nex ducis interimit.
Exemplum Decius patris est imitando secutus,
150
Iamque quater consul obtimus hic fuerat;
Vnica sunt Decii populi monimenta Latini,
Aemulus istorum rarus in orbe fuit.
Cannensi pugna, res publica paene perempta
A spe deiecit cum patribus populum,
155
Deque fuga solum tractabat Curia secum,
Scipio cum iuvenis proripit in medium;
Hic princeps equitum superest a caede suorum,
Intravit nudo concilium gladio,
Cogit quemque patrum testari, sacra deorum
160
Ne linquat, Romam deserat Ausoniam.
Matrica dum regio rueret sub principe Codro,
Hostes quam spoliant igneque depopulant,
Divus ei per legatos respondet Apollo,
Hostili Codrus si caderet gladio,
165
A sevis patriam mox hostibus eripiendam,
Qui sermo cunctis hostibus innotuit;
Vulgo praecipitur ne rex Codrus perimatur,
Codrus regales exuit induvias,
Pabula iumentis se suppeditantibus offert,
170
Vni faeniseca falce dolat latera,
Vulneris inpatiens occidit hic ilico regem,
Eripuit patriam mortuus ille suam.
Hanc a ter denis salvasti, magne, tirannis
Heros Thrasibule, strenuitate tua;
175
Dum modice vires, animus sed multus adesset,
Vnus de sociis haec tibi verba dedit:
"Quas tibi persolvet per te eruta patria grates?"
Dicis ei, "solvam debeo quas utinam"!
Vrbe sua pulsus, quos vicerat antea, Persas
180
Dux Themistocles praecipuus peciit,
A quibus ipse suas adversus dux fit Athenas,
Persae contra quas ire ducem statuunt;
Devastando solum ne subruat ille paternum,
Mactato tauro dat sacra liba deis,
185
Illius exceptum patera potando cruorem,
Ante sacras aras victima sacra ruit.
Cyrenae de finibus et Carthaginienses
Pactum iurgantes hoc sibi constituunt,
Vtraque pars una cursores mittat in hora,
190
Quo simul occurrent, terminus ut sit eis;
Praeveniunt horam Poeni cum fraude statutam,
Hinc Cyrenenses iure dolent graviter:
"Terminus hic", aiunt, "numquam vobis tribuetur
Ni tester vestros protinus infodimus";
195
Grata germani concaedunt mente Phileni
Inque fodi vivos se patiuntur ibi.