Radulfus Tortarius de memorabilibus 7, 4

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933


4. de stragematibus

De stragematibus iam nobis dicere tempus,

      Quae nos praecipuas accipimus vafrias.

Vrbem Fidenas rex Tullius, usque perosam

      Infestamque, novo diruit imperio:

5

Albanum iussit Metium qui vadere secum,

      Suspectae fidei vir fuit iste vafer;

Bello commisso consedit colle propinquo

      Perfidus Albano cum cuneo Metius,

Terror militibus defectio quo foret eius,

10

      Aut ut iam fessos aggrederetur eos;

Pervidit fraudem rex providus itque per agmen

      Vociferans, alte vectus equo celeri,

"Ne paveatis", ait, "Metium se caedere iussi!

      Vt sit praesidio mox venit, ut iubeo";

15

Firmat nutantes alacri qui mente rebelles,

      Sternunt victrices et referunt aquilas.

Aequivocus patri natus de rege Superbo,

      Indignans Gabios nolle patri subici,

Cogitat astutae Romanis subtitulare:

20

      Cogit se gravibus caedere verberibus,

Pugnis inpubem compellit tundere vultum,

      Abrumpit crines dilaniatque genas,

Digrediturque pedes, servo comitante fideli,

      Et nimis exosos pervenit ad Gabios;

25

Patris sevitiam fallit fugisse malignam,

      Ostendit flagris livida terga suis,

Albo demonstrat vestigia pulvere sparsa,

      Et laceros crines et tumidam fatiem;

Perfida versuti credunt commenta tiranni,

30

      Praeficiuntque sibi Tarquinium Gabii;

Hinc ubi crudeli substravit eos ditioni,

      Decrevit regi notificare patri;

Dirigit infestos qui nuntiet esse subactos,

      Intimet ex illis quid fieri iubeat;

35

Miratur nati rex callida facta dolosi,

      At non legati credulus est fidei,

In sibi contiguum secreto quem trahit hortum,

      Vernabant plures hic olerum species,

Quem tulerat baculo maiora papavera sternit,

40

      Responsum nato non aliud tribuit,

Qui rediit, non quae dixit sed quae pater egit

      Prodidit, agnovit filius acta patris;

Divitiis Gabios vel nobilitate supinos

      Vel sternit ferro vel premit exilio.

45

Capta iam Roma, Galli collem Capitolii

      Cingunt, obsessis his ibi qui fuerant,

Dumque fame potius quam vi sperant capiendos,

      Aspitiunt panes tecta per expositos

Aere sub nudo passim, quasi ne veterescant,

50

      Ne fiat longo mucida mica situ;

Galli frumentum credunt illis fore multum,

      Suadent aura urbem seque simul redimant,

Vrbem qui multis redimunt seseque talentis,

      Paeneque subversae pax redit Ausoniae.

55

Celtibros Quintus vexabat Marte Metellus,

      Moenia munitae clauserat hinc Trebiae;

Hanc expugnari nullis dum cerneret armis,

      Discessit cassa defitiens opera;

Cogitat astuta cives praevertere stropha,

60

      Exuit hos abiens obsidione sua;

Et nunc hos montes, nunc colles occupat illos,

      Plura repentinus oppida parva capit,

Et, quasi de Trebia desperet, nil agit inde,

      Hoc hostis credit miles et ipse suus;

65

Carus, consilii quid tractet, dum sibi quaerit,

      "Mitte", refert, "nostrum quaerere consilium;

Cuius participem si ullatenus interiorem

      Agnossem tunicam, protinus urerem eam";

Incertos postquam de se iam fecerat hostes,

70

      Securam subitus aggreditur Trebiam,

Qua cicius capta superatur gens ea tota,

      Vires quae sprevit calliditate ruit.

Vrbe Siracusia Poeni partim superata

      Inclusere suis turribus indigenas;

75

Preteriens Agathocles hos, Carthaginienses

      Rex petit et vallo claudit et aggeribus;

Afflicti cives pacem petiere Sicanos,

      Solvunt se et Siculos obsidione sua.

Bello Cannensi Romanos Annibal astu

80

      Multo decepit, postea quod patuit;

Ne sol aut pulvis foret adversus sibi cavit,

      Illo qui multus assolet esse loco,

Abrumpique sui partem iussit comitatus,

      Dum sequitur Marsus clausus utrimque perit;

85

Hinc quadringentos equites instruxit avita

      Fraude, quibus iussit tradere se Rutulis,

Quos quasi deditios in parte iubet fore consul,

      Dum finem bellum percipiat dubium,

Qui sub loricis gladios clipeisque tegentes,

90

      Poplite succiso debilitant Latios.