10. de mutacione fortunae
Oppressus repetendarum de crimine consul
Ceciliae legis Lentulus inditio,
Factus fortuna censor relevatur amica,
Vt Censorino par sit in imperio,
5
Quem neque fata bonis permittunt iugibus uti,
Nec pro continuis ingemuisse malis.
Captus apud Liparas Nasica furentibus Afris,
Belli iure suos perdiderat cuneos,
Redditus a Poenis est factus denuo consul,
10
Consul erat, capitur, solvitur et fit idem.
Crasso divitiae nomen dederant nimis amplae,
At fortuna fugit prospera, dura subit;
Creditor illius bona vendidit omnia vulgo,
Cum iam sit pauper astruitur locuplebs.
15
Caepio pontificis summi sublimis honore,
Praelatus cunctis flaminibus fuerat,
Hic praetor, clarusque triumphi culmine, consul
Dictus, necne patrum creditus esse pater;
Carceris horrendis animam deponit in antris,
20
Funestis manibus carnificis lacerus,
Pendens Gemoniis, visu miserabile, scalis,
Tam fortunatus tam misere moritur.
Nullos urbis habet, quamvis deposcat, honores
Saepe suae Marius, nam prohibet populus,
25
Quam linquens, Romam venit, peciitque tribunus,
Aedilis, questor, consul et institui,
Sed plebis fedam totiens patiendo repulsam,
Tandem praeturam vix tamen obtinuit,
Qui reus ambitionis fit, dimittitur egre,
30
Praecupidis illum perdere iudicibus;
Hic reus Arpinas ignobilis atque repulsus,
Tutorem patriae progenuit Marium;
Ante suos Numidam currus agit ille Iugurtham,
Cimbros attrivit, Teutones edomuit,
35
Cuius Romulea duo cernis in urbe trophea,
In fastis consul sepcies is legitur,
Cui iam proscripto licuit proscribere multos,
Qui post exilium consul habet Latium.