Radulfus Tortarius de memorabilibus 7, 9

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933


9. qui heredes contra opinionem fuerint

Luculli studio vigili curaque sagaci

      Plurima percepit commoda Cecilius,

Factus et est ope possessor magni patrimonii,

      Heredem semper dixerat unde suum;

5

At testamento Pompeio cuncta reliquit -

      Cui cognomen erat Atticus - ille sua;

Per lapidosa viri corpus nimis insidiosi

      Detraxit populus, lora ligans pedibus:

Hic successorem recipit, statuit sibi qualem,

10

      Promeruit sed quas perfidus exequias.

Vrinas ad castrenses provectus honores

      Imis a gradibus militiae fuerat;

Divitiis locuples Augusto tradere totam

      Fortunam spondet, qui sibi tradiderat;

15

Mortuus est, tabulis nec nomen Caesaris eius

      Inventum fertur, alter eas tulerat.

Pessimus et iugis Bellus Valero fuit hostis,

      Hic vexabat eum litibus assiduis,

Accusatorem postremo, qui capitali

20

      Ipsum deturpet crimine, supposuit;

Posthabitis caris cognatis atque patronis,

      Heredem socors hunc sibi constituit.

Barrulus astricto conexus federe toto

      Tempore Spinthero vixerat ut sotio,

25

Quem successurum vulgaverat esse penates

      In proprios, alias iste recessit amor.

Oppius a puero Pilio coniunctus amico,

      Affectu dulci semper eum coluit;

Quem Pilius moriens amplexu strinxerat arto,

30

      Vltima dans illi basia more patris;

Anulus illius digitis successerat eius,

      Cercior ut rebus de reliquis fieret;

Defuncto Pilio sibi tollitur anulus ipse,

      Redditur exheres, alter habet tabulas;

35

Oppius infidi sic ludibrium fit amici,

      Inmeritus tantum sustinet obprobium.