Radulfus Tortarius de memorabilibus 7, 3

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933


3. Vafre dicta aut facta

Servius imperium retinet dum Tullius urbis,

      Eximiae formae, corporis inmodici,

Vnius est in agro civis bos orta Sabino,

      Augur ad hoc vaccam praedicat esse satam:

5

Immolet hanc quis Aventino si colle Dianae,

      Eius quod populus orbis erit dominus;

Possessor vaccae Romam subit, utque Dianae

      Mactet eam phani pontificem peciit;

Hic Romanus erat cui stultus fata revelat,

10

      Ille vafer quasi pro relligione iubet

Vt se vicino Tiberis prius abluat anne:

      Immolat hic vaccam, dum petit hospes aquam,

Orbis et antistes dominos facit esse Quirites:

      Fraus ea tam vastum condidit imperium.

15

Cum rex Tarquinius Bruti iugularet avunclus

      Omnes impubes indolis egregiae,

Ingenii quod erat vegeti, fratrem necat eius,

      Finxit se bruti Brutus ob hoc animi;

Misit rex natos oracula poscere Delphos,

20

      Cum quibus et Brutus sed quasi brutus abit,

Quique cavo purum baculo concluserat aurum,

      Nam timuit Phebo munera ferre palam;

Vt solvere preces et munera patris, ephebi

      Perquirunt rutilum quis diadema feret;

25

"Is qui primus", ait Phebus, "dabit oscula matri";

      Brutus ut ex casu lapsus in arva ruit,

Terrae communi primus dedit oscula matri,

      In fastis primus huic datur inde locus.

Iurgia Parthenope de certo suscitat agri

30

      Limite Nolanis, arbiter est Labeo;

Conveniunt campo proceres populi simul uno,

      Secedant a se longius ille iubet,

Inter eos medius discrevit in aequore campus,

      Inquit, "Romano serviet hic populo";

35

Quo steterant fines illis iubet esse perhennes,

      Crescunt commento publica rura novo.

Anthiocum regem superaverat ipse potentem:

      Illi dimidium pactus erat ratium,

Per medias partes secuit dux callidus alnos,

40

      Privatur tota classe tirannus ita.

A Silla proscriptus erat Sertorius acer,

      Corporis atque animi dotibus ipse potens;

Est dux invitus Lusitanis postea factus,

      Gens ea Romuleum persequitur populum,

45

Totam Romanis aciem praetendere gestit,

      Frangere paulatim dux perhibet melius;

Disceptant: hic equos locat in medio sibi binos,

      Vnus erat validus, alter et invalidus,

Caudam qui validi carptim facit a sene velli,

50

      Invalidi caudam sed simul a iuvene;

Carptim fortis equi divellitur a sene cauda,

      In cassum dispar temptat opus iuvenis:

"Sic vires Italas hostis qui frangere temptas,

      Frustra conaris si simul aggrederis,

55

At magis assidue carptimque has laedere quibis":

      Credit sollerti barbarus ipse duci.

Aedilis proscriptus eras, vir gnare Volusi,

      Induis Isiacum quo lateas habitum,

Sicque petendo stipem mendici scemate vadens,

60

      Ignotus Bruti castra cupita subis.

Questurae rapiens insignia, Vetulo novit

      Inter proscriptos nomen ut esse suum,

Arte sub ornatis praeeuntibus et comitatu

      Multo stipatus arduus invehitur;

65

Caecati pompae subito fulgore choruscae,

      Formidant hostes appropiare sibi,

Obvia comprendit iumenta, suis ea tradit,

      Exit ab urbe celer, occupat hospitia,

Et veluti missus pro communi utilitate,

70

      Quos pertransit, ab his suscipit obsequia;

Puteolos adiit, praetorem se fore dixit,

      Extruxit properum quo sibi navigium,

Siciliamque petens evasit denique, tutum

      Haec proscriptorum tunc erat effugium.

75

Inlicitis nimium iuvenis nimiumque cavendis

      Ardebat facibus, vult cohibere pater;

Dum nequit, astutam concepit pectore technam,

      Permissa utatur praecipit ut Venere,

Qui praecepta facit plenusque libidine vulgi,

80

      Cessat ab inlicita mortiferaque sibi.

Egressus porta perimat sibi qui prior exstat

      Magnus Alexander sorte datur monitus;

Forte minans asinum pauper fuit obvius illi,

      Quem tentum ferro praecipit oppetere;

85

Ille rogat moritur cur, pravi nil operatus,

      Pretendit sortis mox sibi rex monitus;

"Non ego, rex", inquit, "morior si sors ita dixit,

      Non prior occurri, sed meus hic asinus";

Delectatur rex a crimine se revocatum,

90

      Astute quod ei sors resoluta fuit,

Et sibi sorte datum gaudens occidit asellum,

      Pauper cautela vivus abit propria.

Oppressis virtute magis regnum Babilonis

      Subdiderant vafria qui sibi mirifica,

95

Qui fuerant ad eos sibi consortes perimendos,

      Pactum nondum rex his pepigit Darius

Constituere locum cursum facerent ut in unum,

      Vtque forent in equis praepetibus positi,

Hinniret cuius iuvenum sonipes ibi primus,

100

      Persarum regnum susciperet solidum;

Armiger hinc Darii, nomen fuit Ebarus illi,

      Repperit astutum quam cito consilium;

Levam mersit equae partem vafer in genitalem,

      Solis in exortu dum petiere locum,

105

Subdit equi levam vulvae quam mersit equinae

      Naribus, hinnitus reddidit ille feros;

Ante pedes Darii reliqui sternuntur ephebi,

      Regem proclamant esse suum Darium.

Sic in amicicia Bias debere manere

110

      Te monet, ut cauto contineas animo

Ad duras inimicicias hinc posse venire,

      Vt post peniteas sic nec amare aliquem;

Quod licet adversum videatur simplicitati,

      Qua semper pura gaudet amicicia,

115

Si tamen adtendas, dictum nimis utile cernas,

      Si placet, experto credere ne renuas.

Moenia magna sui subvertere flagrat alumni

      Acer Alexander lenis Anaximenis;

Obvius ut properet regi peciere magister

120

      Eius concives, mitiget ut rigidum,

Illum posse sciunt audit qui vota suorum,

      Moenibus egressus obvius it iuveni,

Quem rex ut vidit, iuravit fervidus ira

      Non se facturum quod peciisset eum;

125

Ille vaframento regi respondit acuto,

      "Dirue Lapsacum protinus", oro, "meum";

Vt se constrictum sapientis acumine vidit

      Fervorem rigidi rex animi posuit.

Fertur ab hospitibus commissa pecunia binis

130

      Ancillae tali foedere deposita,

Vt non reddat eam nisi praesens adsit uterque,

      Post longum tempus ex quibus unus adest;

Commissum memor haud pacti miseranda resignat,

      Transactis paucis solibus alter adest,

135

Quaerit commissum, quae se solvisse reclamat,

      Exigit ille forum, flendo misella petit;

Explicat ille suam dum coram iudice causam,

      Nulla patet miserae semita diffugii;

Demosten, casu ducente, supervenit illic,

140

      Audit utrumque sophus, quem miserae miseret,

Et sua poscenti, "memor esne", refert, "homo, pacti?

      Vade, reduc sotium sumeque depositum";

Dictum prudentis dixere probabile cuncti,

      Extenuat culpam, liberat et miseram.

145

Invisus cunctis causam dicturus Athenis,

      Loris constrictus ducitur in populum;

Crimine pro capitali mox poenas luiturus,

      Constanti verbo, composita fatie,

Poscere magnorum fasces incaepit honorum,

150

      Non quod adepturum se fore speret eos,

Indignantis at ut vulgi, super hisque frementis,

      Frangatur primus impetus atque furor,

Quod sibi dum primas fortassis fregerit iras,

      Tranquillum fiat more maris tumidi;

155

Nec frustratus spe, vafriae fert praemia magnae,

      Exoritur multus mox populi strepitus,

Concurrunt in eum, clamor murmurque fremento

      Tollitur ad caelum vixque manus cohibent;

In latus adducunt fustes, in tempora pugnos,

160

      Vngues a geminis vix retinent oculis,

Vtque furor vulgi satiatus iam requievit,

      Postquam ventosae detumuere minae,

Iam miser hic meritas pendit formidine poenas,

      Aiunt, evadit callidus incolomis.

165

Iulius Annibalem maris in certamine vicit,

      Navibus amissis Annibal extimuit,

Supplitiumque verens, sibi fidum dirigit Afros,

      Nullus adhuc belli nuntius his ierat:

A duce fallendi doctus qui mittitur artem,

170

      Primorum coetum congregat et populi,

Annibalem pelago Romano cum duce quaerit

      An pugnare velint, qui referunt, "volumus";

Iam pugnavit", ait, "submersa classe refugit";

      Est pudor irasci cum prius annuerint.

175

Hunc Fabius Quintus post Cannas ludificabat,

      Vitat enim pugnam viribus inferior;

Annibal hunc Romae suspectum reddere gestit,

      Nil offecturum construit inde dolum,

Nam mores Afri, Romanis iam bene noti,

180

      Evacuant stropham seu pietas Fabii:

Agros Italiae ferro devastat et igni,

      Inmunes fundos illius esse facit.