1. de luxuria et libidine
Ne sua Neptuni foret arbitrio gula clausa,
Sergius extruxit ipse sibi oraria;
Molibus inmensis intercipit aequoris undas,
Squamigerosque greges carcere claudit eo;
5
Nulla valet mensas eius privare procella,
Quamvis immanis, piscibus omnigenis;
Lucrini, celsis structuris et spatiosis
Tunc primum septi, praestruit ora lacus,
Ostrea namque suis inferre recentia mensis
10
Ardebat, placans illa vorando gulam.
Esopus nato patrimonia larga reliquit,
Sumptibus assiduis quae cito deminuit,
Vnio quippe, acido persaepe liquatus aceto,
Aspersit potus illius irriguos.
15
Obicis Himneticis Crasso fulcisse columpnis
Aedis magnificae vestibulum, Domici.
Tendis ad Hispanos dum consul sorte, Metelle,
Thure, vaporatis exciperis tripodis;
Gaudes hospitio, fulgenti murice strato
20
Dum nitet, auleis dum nitet Attalicis,
Gaudes et ludis inter convivia lauta,
Potaque dissolvi risibus ora iuvat,
Aque lacunari tibi dum demissa corona
Ceu caeleste caput aurea tota tegit;
25
Non apud Ionios et non apud hoc Asianos,
Quorum luxuries marcida corda domat,
Sed fit in horrenda seu bellaci regione,
Sertori, quam trux hostis in arma moves.
Donat nuptarum seu nobilium puerorum
30
Iudicibus noctes, ut facinus redimat,
Comparat has multa, dives fuerat quia, summa
Clodius, incestus factus et inde reus:
In te quod dampnant, audent committere, Clodi,
Quod punire nefas constituunt, id agunt.
35
Captus Orestillae Catilina cruentus amore,
Quo pociatur ea, quae fuerat vidua,
Extinguit natum trux parricida veneno,
Quem metuens patri nubere noluerat;
Tanti concubitum pensat crudelis, ut ipsum
40
Quem genuit solum perdiderit puerum.
Armis Annibalem superarunt insuperatum
Delitiae molles instabilis Capuae;
Hunc ungentorum flagrantia, copia vini,
Luxus et illecebrae, Roma, tibi subigunt;
45
Blandiciis confractus eis devincitur armis,
Quod sit amica putat, hostis erat, Capua.
Est urbs luxuria Vulscinia perdita multa,
Haec caput Etrusci constiterat populi,
Moribus ipsa probis et legibus usa severis,
50
Postquam deliciis se dederat, periit;
Imperiis se servorum subiecit iniquis,
Sumunt uxores qui privus ingenuas,
Inde senatores facti nimiumque potentes,
Vrbis ius rapiunt iuraque constituunt;
55
Esset adulterium praeceperunt ut inultum,
Atque pudiciciam non temerare nefas,
Ingenuo statuunt ne nubat libera virgo
Donec delibet servus eam cupidus.
Edicto princeps proponit praemia Xerxes
60
Danda, voluptatis si genus inveniat,
Fercula si doceat, quae non sua noverit aetas,
Archimagiros quis exuperando suos;
Obsidet inmensus regis praecordia luxus,
Non satiat cuius nota libido iecur.
65
Anthiocus Siriae rex fertur grande fuisse
Exemplar prisco tempore luxuriae,
Eius quem totus exercitus est imitatus
Auri praefigens claviculis crepidas,
Aptaque componens ex auro vasa culinae,
70
Et potans auro seu capiens epulum,
Textilibus pingens tentoria pulcra sigillis,
Omnigenae sese luxuriae subigens:
Has potius turmas praedonum crede futuras
Predam, quam bellis vel minimis habiles.
75
Sternuntur molles graduum de more puellae,
Scandunt reginis dum biiugos Cipriis:
Mollities illis adeo permaxima, plantis
Tellurem teneris ut nequeant premere.