2.
Nam bona iure bonum cecidit cum semen in arva,
Quod placidae segetis sevit amore sator,
Frux terdena et sexdena et centena redundant,
Adfert quae fidei semine mentis ager.
5
Terdena in nuptu, in viduis sexdena coruscat,
Ista duo superat tertius ordo boni.
Et data virginibus centeni gloria fructus,
Martyrioque sacer congruit hic numerus.
Quod satis in numeris digitorum inflexio signat,
10
Res et ab antiquis iure reperta viris,
Namque index summus leviter cum pollice iunctus
Terdenum in numeris scit retinere locum.
Mollis et amplexus digitorum dulcia signat
Oscula coniugii, quae sibi grata manent.
15
At pollex curvo curvatus ab indice pressus
Sex denos monstrat, inque typo viduas,
Vt digitus digitum, has angor saepe coarctat,
Turturis ac gemitus inclytus ornat eas.
Transitus a laeva si in dextram ex ordine fiat,
20
Index cumque suo pollice iunctus erit,
Et placidus tereti formetur circulus orbe,
Centum sub numeris ista figura tenet.
Serta venustatis typus hic fert, quae bene sanctis
Sunt data virginibus martyribusque piis.
25
Transitus iste monet praesentia temnere laeva,
Dextra futura bonis actibus appetere.
Nulla caduca sequi, mansuris figere mentem,
Labentem mundum spernere, amare deum;
Caelica sectari, postponere terrea cuncta,
30
Sanctum opus ore, manu prendere, corde, fide.