14. qui insolita sint usi pure
Nil animo dabat humano fidei Masinissa,
Qui sibi custodes fecerat esse canes;
Copia natorum praestat locuples neque regnum
Degere securum sed neque mancipia.
5
Torquet Alexandrum metus hinc amor inde tirannum:
Coniugis hic Thebes arsit amore gravi,
Cuius concubitum quotiens petit exitialem,
Praecedit stricto barbarus hunc gladio,
Nec prius audebat lecto committere membra,
10
Scrutatus cura quam foret omnimoda,
Pelice quae lesa iusto commota dolore,
Illum mortificat foederis ulta thorum.
Quinquies octonis princeps Dionisius annis
Extitit, infestum perpeciendo metum,
15
Denique, summotis a se violenter amicis,
Vallat se servis robore praevalidis,
Legit et asseculas de barbarie sibi seva,
Ambibant armis eius et hii latera,
Tonsoresque timens, natas tondere docebat,
20
Nulla totondit eum mox ut adulta fuit:
Namque nucum resecat fervente putamine barbam,
Dicunt "iuglandes" nomine quas Latio;
Binas uxores habuit nec credidit illis
Ni perscrutatis vestibus interius,
25
Tanquam castra, suum fossa valloque cubiclum
Muniit, ex lignis ponte superposito,
Militis excubias statuens foris, obserat intus
Ingressus duris vectibus ipse fores.