Radulfus Tortarius de memorabilibus 9, 3

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933


3. de odio

Bis binos numero Carthaginiensis Amilcar

      Sublimes animo progenuit pueros,

Vnde leoninos totidem nutrire catellos

      Romae suppremum iactat in exitium;

5

Fallitur hic: in pernitiem Carthaginis altae

      Hos aluit, finis haec manifesta facit.

Vix novies solem conspexerat ingredientem

      Cancri precellens Annibal hospitium,

Sacrificante sacras patre dum se iurat ad aras

10

      Hostem Romani perpetuum populi,

Infligensque pedem telluri, pulvere sparso,

      "Vtraque", dixit, "eat donec in hunc habitum,

Infestae sibi sunt Roma et Carthago futurae,

      Nec quisquam pacis conciliator erit".

15

Dum pectendo caput regina Semiramis ornat,

      Parte capillorum iam bene composita,

Pars humerum tegeret cum necdum compta sinistrum,

      Vectus anhelanti nuntius infit equo:

"Subtrahit a vestris sese Babilonia sceptris,

20

      Pertractate cito quid valeat fieri"!

Partim collecto partim quae crine soluto

      Mox conscendit equum, miles eam sequitur,

Nec solvit comptos crines compsitve solutos

      Infida donec urbe potita fuit;

25

Eius habet statuam Babilon nunc effigiatam,

      Hoc habi tu mulier quo fera caepit eam.