Vitalis Blesensis Geta

Testo base di riferimento: F. Bertini, 1980


Ardet in Almenam Saturnius atque beatum

      Amphitriona probans se dolet esse Iovem.

Et: Quid, ait, cetus superum Iove patre superbit?

      Iam superum pater est Amphitrione minor!

5

Exierat. Patri caducifer obvius ibat

      Nuntius. Optato, Iupiter inquit, ades.

Vror in Almenam nec eam tamen uro; sed utar

      Tempore (sponsus abest) utar et ipse loco:

Iupiter Almene studeat thalamo, vir Athenis

10

      Philosophetur; amet Iupiter, ille legat;

Disputet Amphitrion et fallat Iupiter; artes

      Hic colat, Almenam Iupiter ipse suam.

Iam parat hic reditus; ergo, precor, indue Getam!

      Induet ipse tuus Amphitriona pater.

15

Sustinuere dii mortales sumere vultus:

      Fit pater Amphitrion Getaque natus erat.

Nuntiat Almene variis rumoribus acta

      Fama viri reditum Famaque iuvit eam.

Ad reditum domini domus exultare iubetur:

20

      Atria vestit ebur, purpura lata thoros,

Arridet thalamus positoque refulgurat auro;

      Absenti assurgunt Amphitrionis opes.

Gaudia testatur domine nitor atque superba

      Significat domui veste redire virum.

25

Arte iacent crines, auro quoque dextra superbit

      Pingit et hec vultus, vivat ut arte decor.

Sic alias vincit, sic a se vincitur ipsa;

      Fit nova plusque decens, plus placet ergo Iovi.

Nunc age, nate, veni!, clamat Saturnius, Ecce,

30

      Quanta sit Almena, quam bona quamque decens,

Quam melior Iunone mea! Mea sidera vincit,

      Preradiat stellis obtenebratque diem.

Sic placet illa michi, sic exeat obvia nobis

      Inque suo subeat Amphitrione Iovem.

35

Deseritur celum, vernali mitis odore

      Respiravit humus, sensit adesse deos.

Gaudeat Almena: vir adest suus, ecce!, recurrens:

      Ingeminat Fama; iurat adesse rates.

Ecce, meus redit Amphitrion! Cito, Birria, surge!

40

      Dixerat Almena. Clamat, at ille tacet.

Birria sic secum: Clamet licet illa, taceto!

      Hec vigilet, dormi! Cursitet illa, iace!

Hos habeat ludus, labor hos, te, Birria, sompnus:

      Quicquid agant alii, sit labor iste tuus.

45

Sic iterum Almena: Propera, mi Birria, surge!

      Nil valuere preces; addidit ergo minas.

Paruit ille minis, cui sic hera: Litus adito,

      Vela nota, naves prospice, visa refer,

Verane sit - sed vera utinam, ne falsa sit oro -

50

      Fama redire probans Amphitriona meum.

Sic hera; sic servus: Ha, Birria, quanta iuberis!

      Audaces etiam territat unda maris.

Litore dum stabo, refugis ne fluctibus unda

      Me ferat in preceps ipse cavebo michi.

55

Birria, tunc ires nulli plorandus in equor.

      Quid tunc Amphitrion? "Birria nullus erat".

Ve pedibus laterique meo! Gravis est via, longum

      Est iter ad naves: irrediturus eo.

Seu redeam seu non, Almena, audito: redibit

60

      Amphitrion noster, si rediturus erit.

Congeminans irata minas eat imperat. Ibo,

      Inquit, at ut redeam, queso, precare deos!

Hic abit, hec orat: Adsis, bone Iupiter, inquit,

      Cui Getam simulans intulit Archas: Adest.

65

Intrat hic in Getam, subit alter in Amphitrionem.

      Salva sit Almena! Iupiter inquit ovans.

Salvus et Amphitrion! Almena subintulit ergo.

      Oscula multiplicant, dant iterantque data.

Temperat Almena castigat et oscula blande

70

      Et sua virgineo verba pudore domat.

Luxuriat deus: ore premens os lambit hiulco

      Et mechum sapiunt oscula, verba Iovem.

Dependet collo Iovis illa premitque beato

      Pondere colla Iovis: sic amat ille premi.

75

Non equidem mage leta Iovem complecterer ipsum,

      Dixerat, atque Iovem comparat illa Iovi.

Oscula confundunt; iam Iupiter acrius ardet:

      Claude fores, Geta, dixit, et obde seram!

Naute si veniant, hominum genus acre repellas,

80

      Nemo fores subeat, ianua limen amet.

Nos habeat thalamus secretior. Annuit Archas;

      Hos recipit thalamus, obserat ille fores.

Ipsa loci facies invitat ad oscula quemque,

      Iam mora nulla placet, iungit utrumque thorus.

85

Birria carpit iter lento pede, claudus, iniquas

      Atque graves queritur asperitate vias.

Imputat ille vie quod sit piger: Heu michi, dixit,

      Auferet ecce meos hec via longa pedes!

Ad mala natus, ego crucior cum cuncta quiescunt.

90

      Ve tibi, femineo quisquis adacte iugo!

Femina vult sudare suos didicitque iubere;

      Pena tenet famulos, innovat illa cutem.

Mechus ut introeat mentitur adesse maritum,

      Ne videas mechos, Birria, pulsus abis.

95

Iam redeam, queram quid agat: deprensa timebit,

      Supprimet illa timens verbera, verba, minas.

Sic ait atque redit; dubitat, deliberat, heret.

      Sic iterum secum: Non sapienter ago:

Crimina dant animos, odium deprensa fovebit.

100

      Birria, quicquid agat, semper iniquus erit.

Credulus uxori vir erit. Mala femina ficto:

      Crimine dampnabit: sic cruce visa luam.

Propositum repetatur opus; labor instat: eundum

      Est michi. Secretam, Birria, perge viam!

105

Hac iter, hac ito ne Geta sit obvius ille,

      Qui mea letifero pondere colla premat.

Geta, precor, pereat, homo natus pondera ferre;

      Pondera portet equus, Birria vivat homo!

Intrarat portus ventis ereptus et undis,

110

      Amphitrion letus litora nota tenens.

Regnat amor castus in pectore coniugis illi.

      Geta vocatus adest. I cito, dixit ei,

Tolle libros, precurre domum, salvere iubeto

      Almenam! Reditu gaudeat illa meo.

115

Pars sit salva mei, salvetur ut altera, queso:

      Pendet ab illius nostra salute salus.

Geta favet tollitque libros; prenuntius ibat.

      Birria carpit iter; Geta videtur ei.

Heu Geta est!, inquit, Perii! Quodcumque verebar

120

      Accidit. Heu, quantum quam bene portat onus!;

Pondere sub tanto sudaret maximus Athlas;

      Hoc humeris nostris impositurus erit.

Ecce caverna subest: lateam dum transeat ille;

      Post iter aggrediar. Dixerat atque latet.

125

Previdet hunc Geta, qui pulchre noverat illum;

      Quo lateat notat hic dissimulatque tamen.

Substitit ad caveam; furca subeunte bicorni

      Dum sustentat onus, sic ait ille sibi:

Ve scapulis pedibusque meis! Ve pondere presso!

130

      Colla fatigat onus et via longa pedes.

Sed quid in occursum non exit Birria Gete?

      Penderet collo sarcina nostra suo,

Fasce sub hoc caderet. Ha, Birria!, Birria secum,

      Profuerat multum sic latuisse tibi!

135

Continuat Geta: Ve ve michi!, dixit, Athenis

      Dicere longa mora est que mala quotve tuli!

Me frigus, me longa fames, sitis aspera, sompni

      Nocte breves, miseri perdomuere cibi.

Non primo vivebat herus, sed pane secundo;

140

      Qui me pascebat vix quoque quartus erat.

Sed pretium pene miranda sophismata porto

      Iamque probare scio quod sit asellus homo.

Dum michi me reddent patine, focus, uncta popina,

      Hos asinos, illos esse probabo boves.

145

Sum logicus: faciam quevis animalia cunctos,

      Birria, qui nimis est lentus, asellus erit.

Birria sic secum: Quid? Birria fiet asellus?

      Quod natura dedit, auferet iste michi?

Birria sic Gete, quecumque problemata solvet,

150

      Respondebit: erit Birria semper homo.

Hoc etiam didici quod res nequit ulla perire:

      Quod semel est aliquid non nichil esse potest.

Cui semel esse datur numquam non esse licebit,

      Sed faciem mutat et novat esse suum.

155

Sic nequeo nichil esse. Sibi tunc Birria: Geta

      Vivet in eternum, si modo vera refert.

Omnia mors tollit; doctum cecidisse Platonem

      Atque ipsum Socratem occubuisse ferunt.

Fama mei vivet, sed et hec quoque morte peribit.

160

      Omnia mors delet, omnia morte cadunt.

Dissidet iste sibi: modo fine carere probabat

      Omnia, cuncta modo morte perire dolet.

Ibo. Sed heu! Quid in hoc strepit et submurmurat antro?

      En, lepus est; hercle, preda decora viro!

165

Vtar ego saxis; nec enim michi retia presto:

      Furcula pro reti, sint vice saxa canum.

Exeat aut lateat, saxis mea preda peribit:

      Ditabit mensam preda reperta meam.

Ve michi! Quid latui? Mortem vitare volebam:

170

      Iam moriar; volui vivere: vita fugit.

Ha! Volui tutus nimis esse: perhenne latebo

      Et fiet tumulus ista caverna michi.

Ve, quia non tacui! Nunc a me proditus ipso

      Ne moriar timeo qui bene tutus eram.

175

Geta premit saxis inculcat et ictibus ictus,

      Et veniam timida Birria voce rogat:

Birria sum; michi Geta, precor, modo parcat. Amicum

      Nulla viro laus est sic lapidare suum:

Geta, teneto manus! Tuus est hic Birria. Non es

180

      Birria, Geta refert. Iurat hic, ille negat;

Instat hic, hic clamat: Non mentior, hercule! Notus

      Sum tibi: me sola noscere voce potes.

Birria sum, mi Geta, tuus: tua saxa repone

      Vivat ut obsequio Birria, Geta, tuo.

185

Ergo caput profer! Iam profero: saxa repone

      Ne caput hoc pereat ad tua saxa meum!

Cessat hic, hic exit. Cui Geta: Quid ergo latebas?

      Posset ab incauto mors tibi seva dari.

Quis dedit hoc Gete lapidare latentia queque?

190

      Luna latet cum vult, Birria quando potest.

I citus ad naves et que modo pondera restant

      Tolle! Manent humeros pondera magna tuos,

Vel, mea si mavis hec tantula pondera ferre ...

      Tantula? Quis tanta pondera ferre queat?;

195

O quanto maiora feres, quo fasce premeris!

      Et fascem ostendens: Hoc leve pondus, ait.

Cum leve vel nullum pondus te ferre queraris,

      Cur ea non defers viribus apta tuis?

Dixerat Amphitrion michi maxima ferre volenti:

200

      "Accipies pondus hoc leve, Geta, tibi.

Birria magna feret, quem reddunt otia fortem;

      Nam fortes humeros grande decebit onus".

Birria cogetur montes transferre. Teneto

      Ergo meum! Quod fers, tu tibi pondus habe;

205

Si nequeam vitare, valet differre laborem.

      Discedunt. Litus hic petit, ille domum.

Geta domum properat, gaudet loca nota videre,

      Gaudia dinumerat; sic breve reddit iter.

Gaude, Geta: tui iam preteriere labores,

210

      Otia iam redeunt, iam tibi parta quies.

Assurgent Gete redeunti Sannio, Sanga,

      Davus et applaudet cetera turba comes.

Accrescet nomen michi: dicar Geta magister;

      Terrebit cunctos nominis umbra mei.

215

Magnus et in tota venerabilis ipse popina

      Iam liber servos magna docebo meos.

Sed quid in occursum non est Almena? Quid autem

      Ianua clausa michi est et silet ipsa domus?

Ad primam vocem pandetur ianua Gete:

220

      Vel minimo digito iam reserabo fores.

Multa fero quibus ipsa placet sibi femina: peplum

      Mittitur Almene, zona, monile, clamis.

Cultu forma nitet, hac femina dote superbit,

      Hac placet illa viro, plus tamen ipsa sibi.

225

Accedit pulsatque fores clauseque quietem

      Obstupet ille domus, atria voce replet:

Exeat Almena, pandatur ianua Gete,

      Exeat et videat Amphitriona suum!

Archas adest foribus, Getam mentitur eratque

230

      Persimilis Gete corpore, voce magis.

Iam thalamum tenet Amphitrion, tenet hostia Geta;

      Quisquis es, inquit, abi! Dixerat; ille stupet.

Terruerat Getam similis prolatio vocis.

      Abstitit a foribus et sibi mestus ait:

235

Qui loquitur mecum voce est et nomine Geta.

      Voce loqui Gete quis nisi Geta potest?

Sed logici memorant quod vox est una duorum

      Atque duos nomen significabit idem.

Dixerat atque domum circumspicit undique clausam;

240

      Omnia clausa videt cunctaque clausa silent.

Miratur. Stetit ante fores et: Quisquis es, inquit,

      Pande fores, reseres hostia! Geta redit.

Iam rediit Geta, deus intulit, Amphitrionque

      In thalamo gaudet coniugis esse sue.

245

Birria iam rediit, quem, dum latitaret in antro,

      Terruerantque mine saxaque missa manu.

Supprime clamorem, sine iam requiescere fessos!

      Fessis post onera fit mage grata quies.

Geta suum nomen novit nec clausa recludit

250

      Ad nomen Gete limina Geta tibi!

Obstupuit retroque pedem tulit, Heu michi!, dicens,

      Hunc verum Getam factaque voxque probant.

Numquid oberravi? Numquid modo Birria missus

      Vel citius rediit, vel breviore via?

255

Est ego qui mecum loquitur, sed nescio fiat

      Qua ratione duo qui prius unus erat.

Omne quod est unum est, sed non sum qui loquor unus;

      Ergo nichil Geta est nec nichil esse potest.

Vnus eram, clausa cum primum limina voce

260

      Intonui, sed me reddidit ille michi.

Respondine michi? Vocemne per echo relatam,

      Vt solet in silvis, reddidit ipsa domus?

Ianua me dudum reserato cardine cepit;

      Quid loquor ut subeam - proh furor! - intus ego?

265

Accedam, queram quo sit pede, dente, capillo,

      An, sicut voce, corpore sic sit ego.

Queram de factis, de moribus. Est metuendum

      Non leve ne Geta sit duo sitve nichil.

Instat et, ut frangat illata repagula posti,

270

      Concutit irata limina clausa manu.

Clamat: Ades, qui voce refers et nomine Getam!

      Postibus oppositas, queso, repelle seras

Vt videam, non ut subeam, fore semireclusa,

      Emula si tibi sint vultibus ora meis!

275

Non, sic Archas ait, non est leve fallere Getam

      Cuilibet. Intrare vi nequis, arte paras.

Hic rogat, ille negat; hic instat, at ille repellit.

      Viribus utuntur, fortior Archas erat.

Iurgia commiscent postique adnixus inanes

280

      Fundit in oppositum tristis uterque minas.

Clamat Geta: Seram posti ni dempseris ultro,

      Pessime, iam vires senseris, hercle, meas!

Deme seram posti, scelus improbe! Ni cito pandas,

      Protinus opposito ianua fuste cadet.

285

Turpe michi cumulare preces, qui cogere possum.

      Quid facis, Almena? Surge, reclude domum!

Turpe sit uxori non occursare marito

      Dum redit; ecce tuus limina Geta tenet,

En tuus Amphitrion! Iubeas cito clausa recludi:

290

      Introitum Gete furcifer iste negat.

Exagitent male me superi, si turpe quid audes,

      Ni sapias Geta quid queat, Archas ait.

Ianua fuste cadet! Ergo cadet et tua cervix!

      Effuge! Terribili rudere voce sinas!

295

Mene putas terrere minis? Iniuria porte

      Facta redundabit in caput, hercle, tuum!

Geta timet ponitque minas. Ope Geta minandi

      Lusus, ad assuetas confugit inde preces:

Dic, ait, oro, tui quis sit modus et color oris

300

      Et membris proprias omnibus adde notas;

Singula percurre quia multum scire laboro

      Quisquam preter me si fore possit ego.

Archas ait contra: Dicam modo, namque precaris:

      Non tumidis verbis, sed prece vincor ego.

305

Principio, ut sapias, Getam te credere noli -

      Nec puto quod credas - sed cito crede michi:

Non alium Getam nisi me modo Grecia novit;

      Fallere me queris nomine nempe meo:

Solus ego Geta. Nunc accipe quis color et que

310

      Forma michi, quo sint singula facta modo:

Totus inaudita fedaque nigredine dampnor

      Atque color membris omnibus unus inest.

Sum velut Ethiopes aut quales India nutrit,

      Eterna scabie leditur atra cutis.

315

Hirsutum caput est et cinctum crine caprino,

      Frons brevis et naris longa, rubent oculi;

Menta genasque tegit et obumbrat silva pilorum

      Collaque longa michi sunt humerique breves.

Sic tumeo ventre quod dicor ydropicus esse

320

      Et stomacus parvum nescit habere modum

Zonaque nulla potest hunc castigare tumorem

      Cum pane absortis dum tumet alvos aquis:

Deest spatium lateri, deest renibus. Hispida crura

      Sunt michi que scabies ut sua regna tenet.

325

Sed michi dum crebro singultu colligit iram,

      Ad curvum muto tenditur usque genu.

Tibia curta michi sed grossa pedesque recurvi

      Vt pedibus solea nulla sit apta meis.

Cuique sat est me nosse semel Getamque videntes

330

      Fastiditi abeunt nec repetisse iuvat.

Miratur Geta: qualis sit spectat et audit.

      Quisquis is est, Geta est; sum quoque talis, ait.

Dic, age, quo pacto, quibus artibus Amphitrionem

      Fallis ut et factis sis ego simque nichil!

335

Furta dolosque meos audi, caducifer inquit,

      Vt iures Getam me fore teque nichil.

Est, quamvis turpis, Geta que gaudet amari.

      Scire velis causam? Turpis et illa quidem.

Causa subest melior: numquam placata priapo

340

      Semper inest rabies et modus absque modo.

Vt verum fatear, non Geta sed inguen amatur;

      Si qua meos vultus non amat, inguen amat:

Quas hostes vultus, inguen michi reddit amicas.

      Sic ut totus amer pars facit una mei.

345

Fallo senem, minuo commissa, recondita furor:

      Furtivisque opibus Thaida pasco meam.

Nulla manus Gete tenuit sera: dissipo queque

      Prodigus et larga non mea dono manu.

Lenio muneribus quam vultu terreo turpi:

350

      Si dare multa potes, quicquid avebis habes.

Accipe nunc iterum que gessi nuper Athenis,

      Vt fore me Getam per mea facta probes:

Amphitriona scole, sua Getam Thais habebat.

      Dum muto patriam Thaida quero novam,

355

Thaidas exquiro, quarum bona copia. Gratam

      Vincio muneribus: munere vivit amor.

Dumque sopore gravatur herus, castigo crumenam,

      Et minuo numerum: sic tumet illa minus.

Sepe crucem merui, merui persepe catenas,

360

      Aspera sepe tuli verbera, sepe minas.

Nuper ego - sed ades, ne forte quis audiat illud! -

      Incolumi cista bina talenta tuli.

Clavis adulterio feci mea furta latere:

      Est leve deliros fallere posse senes.

365

Si mea me fallit fraus et deprendor in actu,

      Nota nego, testor numina, iuro deos,

Non dubito superos testes adducere falsos:

      Nil audet magnum qui putat esse deos.

Iam satis est, Geta es, respondit Geta stupetque;

370

      Dicta recognoscit et fore nota dolet.

Sis ego, respondit, ego sum nichil! atque recedit

      Quaque via letus venerat ante redit.

Solus abit, secum queritur: Ve, ve michi!, dixit,

      Ve michi qui fueram, qui modo fio nichil!

375

Geta, quid esse potes? Es homo? Non, hercule! Namque

      Si quis homo Geta est, quis nisi Geta foret?

Sum Plato. Me forsan artes fecere Platonem.

      Geta quidem non sum Getaque dicor ego;

Si non sum Geta, non debeo Geta vocari.

380

      Geta vocabar ego: quod michi nomen erit?

Nomen erit nullum, quia sum nichil. Heu michi, nil sum!

      Iam loquor et video tangor et ipse manu.

Seque manu tangens sic intulit: Hercule, tangor!

      Quodque valet tangi non erit, hercle, nichil!

385

Est aliquid quodcumque fuit nec desinit esse;

      Est etiam semper cui datur esse semel.

Sic sum, sic non sum. Pereat dialectica per quam

      Sic perii penitus! Nunc scio: scire nocet.

Cum didicit Geta logicam, tunc desiit esse

390

      Queque boves alios me facit esse nichil.

Sic in me gravius experta sophismata: mutans

      Tantum alios, michimet abstulit esse meum.

Ve logicis, si sic est, omnibus! - Heu, redit ecce

      Amphitrion. Miror an sit et ille nichil.

395

Et venit, et nichil est! Poteritne quod est nichil ire?

      Hercule, cuncta suas deseruere vias!

Reddidit insanum de me dialectica stulto.

      Geta sit an non sit Geta probare potest:

Sum, si me salvere iubet sub nomine Gete;

400

      Si taceat, perii. Dixerat itque citus.

Amphitrion relegebat iter, sequitur preeuntem

      Vix quoque sub minimo Birria fasce gemens.

Dum videt hic Getam: Proh maxime Iupiter! inquit,

      Quid sibi vult Geta? Qua ratione redit?

405

Significat dampnum Gete citus iste recursus?

      Fac, bona Iuno, precor, nuntiet ille bonum!

Ne mortem nati, ne casum coniugis egre

      Afferat hic vereor: ora dolentis habet.

Turbor in aspectu: date, numina, ne sine prole

410

      Dicar et in magna parte perisse mei!

Quid taceo? Queram. Sic inquit et occupat illum:

      Dic, age, dic, Geta: quid mea cura facit?

Stamus an occidimus? Periine in coniuge fida

      An vivit quod amo? Geta rogatus ait:

415

Hercule! Sum Geta, quia Getam me vocat ille.

      Quod non est aliquid nomen habere nequit!.

Hec secum tacitus; adiecit protinus: Hercle!

      Nuntio mira: diu est quod sumus ambo domi.

Hercule! Non sumus hic, rediit iam Birria iamque

420

      Amphitrion thalamos, hostia Geta tenet.

Vera quidem, vera nimium loquor. O ego felix,

      Si quecumque loquor omnia falsa forent!

Si sis Amphitrion, a te dimissus abibam;

      Inveni rigidis hostia clausa seris.

425

Insisto foribus; me Geta recedere iussit;

      Amphitriona probans iam rediisse domum.

Me michi descripsit, mea facta recensuit ipse

      Quodque foret Geta multa dedere fidem.

Birria subridens: Accepit Grecia sanos

430

      Hos, ait, insanos illa remisit eos.

Insanire facit stultum dialectica quemvis;

      Ars ea numquam sit, Birria, nota tibi:

Arte carere bonum est que per fantasmata quedam

      Aut homines asinos aut nichil esse facit;

435

Sit logicus quivis, tu, Birria, sis homo semper!

      His studium placeat, uncta popina tibi.

Geta relata refert et vix sibi credulus ipsi

      Miratur. Movit Amphitriona dolor.

Falleris, inquit ei, qui te nichil esse vereris.

440

      Mechus habet thalamos, cui bene notus eras.

Adsint arma michi! Gladio precingere, Geta!

      Birria, tela cape! Vos lucra multa manent.

Quos nichil esse probat aliquid iam sentiet esse.

      Iussis Geta favet et prior arma capit.

445

Arma parant ambo: movet hunc iniuria lecti,

      Hic parat ut gladio se neget esse nichil.

Birria dissimulat: Satis hec, ait, hercule, noram!

      Cum petii naves, intus adulter erat.

Hinc mittebar ego! Nullus te, Birria, fallit.

450

      Hos agit insanos ad sua dampna furor;

Hi sine bella gerant: nichil est ad prelia tutum.

      Si potero, numquam Birria Marte cadet.

Increpat, instat herus clamans: Cape tela, preito!

      Hoc me tardat onus; vos sequar, inquit, ego.

455

Proicito potius, cadat ut deprensus adulter!

      Proiciam? Dampnis addere dampna nocet.

Non sumus, hercle, pares: plures sunt forsitan intus.

      Non sine vi magna captus adulter erit:

Arma ferunt mechi. Vos subsequar, ite priores!

460

      Ad bellum vires cominus ensis habet;

Eminus adsistam quia funda saxa rotabo:

      Improvisa magis vulnera sepe nocent.

Tela manu vibrant, abeunt et multa minantur

      Inque Iovem auxilium querit uterque Iovis.

465

Birria ridet eos: Vnde hec audacia?, dixit,

      Quis furor? O utinam nosset adulter eos!

O faciles dare terga viri! Si Grecia tales

      Misisset quondam, nunc quoque Troia foret.

Birria, si sapias, fugias prior, ultimus instes,

470

      Nil poterit timido tutius esse fuga.

Iam minus ardebat lenito Iupiter igne;

      Oscula iungebat iam moderata magis.

Me vocat officium, naves in litore liqui

      Incustoditas. Geta, paretur iter!;

475

Dixerat; Archas adest gaudetque suo Iove celum;

      Ridet terra minus: sensit abesse deos.

Stabat inornata positoque Almena decore,

      Vt que iam placuit. Hostia queque patent.

Amphitrion armatus adest. Expavit ad arma;

480

      Femina et assurgit territa sponsa viro

Et Quid opus gladio? Non arma, sed oscula sume!,

      Inquit, Non fueram sic adeunda tibi.

Lenia verba placent; armatus ad oscula venit,

      Iamque manu mucro labitur, ira tepet.

485

Geta subit; reserata modo stupet hostia, mechum

      Querit ut inveniat, et reperire timet.

Et, quia mechus abest, fit Geta audacior inde

      Exit et in tumidas nil metuendo minas:

Amphitrion, quo mechus abit? Satis oscula sumes!

490

      Mechus ubi est? Gladio iam cadet ille meo.

Dicat et Almena: cur hostia clausa negabant

      Introitum Gete? Risit et ista refert:

Hostia servabas et per te clausa patebant

      Et mox ad nutus clausa fuere tuos.

495

Amphitriona meum thalamis amplexa fovebam.

      Hec ad verba dolor Amphitriona movet;

Oscula rumpuntur, succedunt verbera paci:

      Quas modo lambebat nunc secat ille genas.

Heu michi!, clamabat, recto modo calle venimus!

500

      Hercule, mechus erat! Non erat, illa refert,

Vos equidem vidi, vel vos vidisse videbar ...

      Luserunt animos sompnia sepe meos.

Sompnia sunt, hercle!, subiecit Birria, Geta

      Insanit, factus stultior arte sua.

505

Iurgia sint insana procul! Succedo coquine,

      Gaudeat Amphitrion Getaque fiat homo.

Letatur sponsa Amphitrion, nidore coquine

      Birria, Geta hominem se fore. Queque placent.