Smaragdus carmina 1, 4

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881


4.

Nominis omne genus ter binus calculus ornat.

      Quo numero celsus cuncta creavit herus.

Sexto namque die patravit cuncta creator,

      Quae caelum, tellus, pontus et ipse tenet.

5

Sex hidrias dominus latico de fonte manantes

      In vinum liquidas vertere iussit aquas,

Inque novas veterum signat transire figuras,

      Vt sapiat laticus iam modo vina liquor.

Annorum volitant celeri sex milia cursu,

10

      Iam quibus in mundo vivere coepit homo,

Qui genuit multos proprio de femore natos,

      Vnde prius nomen coepit habere genus.

Sunt duo quae generant genera, quae rite vocantur,

      Nomine non sexu cetera sunt genera.

15

Non generando genus nomen haec clausula sumpsit.

      Nam proprie tantum femina masque parit.

Haec duo demonstrant tantum cum nomine sexum

      Cetera nihil pariunt, nil pariendo manant.