1.
O vis eternitatis,
Que omnia ordinasti in corde tuo,
Per verbum tuum omnia creata sunt,
Sicut voluisti,
5
Et ipsum verbum tuum
Induit carnem
In formatione illa, que educta est de Adam.
Et sic indumenta ipsius
A maximo dolore
10
Abstersa sunt.
O quam magna est benignitas salvatoris,
Qui omnia liberavit
Per incarnationem suam,
Quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati.
15
Et sic indumenta ipsius
A maximo dolore
Abstersa sunt.
Gloria patri et filio
Et spiritui sancto.
20
Et sic indumenta ipsius
A maximo dolore
Abstersa sunt.