Hildegarda Bingensis symphonia ymni de spiritu sancto, 51

Testo base di riferimento: W. Berschin - H. Schipperges, 1995


51. sequentia de spiritu sancto

1a

O ignis spiritus paracliti,

Vita vite omnis creature,

Sanctus es vivificando formas.

1b

Sanctus es ungendo

Periculose fractos,

Sanctus es tergendo

Fetida vulnera.

2a

O spiraculum sanctitatis,

O ignis caritatis,

O dulcis gustus in pectoribus

Et infusio cordium in bono odore virtutum.

2b

O fons purissime,

In quo consideratur,

Quod deus alienos colligit

Et perditos requirit.

3a

O lorica vite

Et spes compaginis membrorum omnium

Et o cingulum honestatis,

Salva beatos.

3b

Custodi eos, qui carcerati sunt

Ab inimico,

Et solve ligatos,

Quos divina vis salvare vult.

4a

O iter fortissimum,

Quod penetravit omnia

In altissimis et in terrenis

Et in omnibus abyssis,

Tu omnes componis et colligis.

4b

De te nubes fluunt, ether volat,

Lapides humorem habent,

Aque rivulos educunt

Et terra viriditatem sudat.

5a

Tu etiam semper educis doctos,

Per inspirationem sapientie

Letificatos.

5b

Vnde laus tibi sit,

Qui es sonus laudis

Et gaudium vite,

Spes et homor fortissimus,

Dans premia lucis.