Hildegarda Bingensis symphonia de sancta Maria, 16

Testo base di riferimento: W. Berschin - H. Schipperges, 1995


16.

O quam magnum miraculum est,

Quod in subditam femineam formam

Rex introivit.

Hoc deus fecit,

5

Quia humilitas super omnia ascendit.

Et o quam magna felicitas est

In ista forma,

Quia malicia,

Que de femina fluxit,

10

Hanc femina postea detersit

Et omnem suavissimum odorem virtutum edificavit

Ac celum ornavit

Plus, quam terram prius turbavit.