Hildegarda Bingensis symphonia ymni de sancta Maria, 55

Testo base di riferimento: W. Berschin - H. Schipperges, 1995


55. de sancta Maria

O viridissima virga, ave,

Que in ventoso

Flabro sciscitationis

Sanctorum prodisti.

Cum venit tempus,

Quod tu floruisti in ramis tuis,

Ave, ave sit tibi,

Quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami.

Nam in te floruit pulcher flos,

Qui odorem dedit

Omnibus aromatibus, que arida erant.

Et illa apparuerunt omnia

In viriditate plena.

Vnde celi dederunt rorem super gramen,

Et omnis terra leta facta est,

Quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt,

Et quoniam volucres celi nidos in ipsa habuerunt.

Deinde facta est esca hominibus

Et gaudium magnum epulantium.

Vnde, o suavis virgo,

In te non deficit ullum gaudium.

Hec omnia Eva contempsit.

Nunc autem laus sit altissimo.