47.
Nunc gaudeant materna viscera
Ecclesie,
Quia in superna simphonia
Filii eius
5
In sinum suum collocati sunt.
Vnde, o turpissime serpens,
Confusus es,
Quoniam, quos tua estimatio
In visceribus suis habuit,
10
Nunc fulgent in sanguine filii dei.
Et ideo laus tibi sit,
Rex altissime.
Alleluia.