David ille manufortis, sceptrum tenens Scoticum,
Armatorum multa manu regnum intrat Anglicum.
Sed cum Tysam contra suum transit infortunium,
Quem invadit, vix evasit Stephani standardium.
5
Ex adverso namque situs belliger standardius
Eminebat, circumseptus strenuis militibus.
Scotti vero dum grassando efferant immaniter,
Ad congressum belli primum terga vertunt pariter.
Truces quoque Gawedenses tremebundi fugiunt
10
Et, quas prius extulerunt caudis, nates comprimunt.
Solus ille manufortis paucis cum militibus
Confidenter hesit campo tamquam leo Parthicus.
Nam hostili ferro mori ratus est honestius,
Quam cruore non effuso dare tergum hostibus.
15
Vnde moras cedere usque dimicando nexuit,
Donec suis passim cesis pene morti patuit.
Et tunc quamvis Martis dextram non fugit ut timidus,
Set cum hostes prevalerent, vitavit ut providus.
Sic, sic Iudas Machabeus divertit a prelio,
20
Cum Lisias prevaleret pugnans pro Antiocho.
Supra vires quippe suas volens pugnam ducere
Par est, ut quis ultus velit mortis penam solvere.
Refert Maro quod cum Dares viribus non parceret,
Hunc Entellus fractus senex cum cautela vinceret.
25
Corporales quoque vires cum mentis audacia
Minus erunt efficaces sine Dei gratia.
Nam cum Deus nuncupetur Deus exercituum,
Eius ope qui non pugnat frustra vibrat gladium.
Ergo nullus asscribendum imputet ignavie,
30
Quod rex David bello cessit, Christo belli iudice.
Verum Angli fugientes ut amentes barbaros
Insequuntur atque sternunt ut canes lepusculos.
Tunc abiecta manticarum mole cum viatico
Plus timore sunt repleti quam pane vel caseo.
35
Seminantur hinc per agros panes atque casei,
Crude carnes et illote velud canis usui.
Vtrum enim crudam carnem sive coctam commedant,
Nil differre set utramque licitam existimant.
Nec equina carne vesci minus ducunt licitum
40
Quam eorum, que mugitum prebent, animalium.
Porro locum competenter Baggamoram nuncupant,
In quo Scotti mendicosas sarcinas exuerant:
Decem ferme dilatatur campus miliariis,
Quem replesse perhibe<n>tur manticarum sarcinis.
45
Et revera res monebat sarcinas deponere,
Quo perniciori cursu possent Anglos fugere.
O non virtus hec humana sed Dei potentia,
Per quam pauci plane viri centum fugant milia!
Huc accedit quod in libro legitur Levitico,
50
Cum precepta percepisset Moyses a Domino:
"Alienos", inquit, "centum quinque vestrum abigent,
Deciesque mille viros vestri centum arguent".
Quod et nostris accidisse liquido temporibus
Triumphalis protestatur Anglorum standardius.
55
O Psalmiste veritate prepollens eloquium,
Deum dicens esse iustum et eius iuditium!
Nam qui prius iactitabant Angliam subvertere,
Versa vice sunt <ab> Anglis cesi tristi funere,
Et Anglorum affectantes opibus substitui
60
Hiis suisque Dei nutu contigit destitui.
Sed quot erant fugientes mortem vix evaserant,
Opes certe reputabant, quod non occubuerant.
Hiique via, fame, ferro fessi, pressi, saucii
Vivi suis diffidebant domibus restitui.
65
Quidam tamen lento pede venerunt ad propria,
Sed nil secum attulere nisi fata tristia.
Quam ob causam singulorum uxor cum familia
Luxit virum, cladem passum nec adeptum spolia,
Prohibentque viros suos preliari denuo,
70
"Maloht Patric" imprecantes Anglis et standardio.