64. de undecim milibus virginibus
1
O ecclesia,
Oculi tui similes saphyro sunt,
Et aures tue monti Bethel,
Et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris,
Et os tuum quasi sonus aquarum multarum.
2
In visione vere fidei
Vrsula filium dei amavit
Et virum cum hoc seculo reliquit
Et in solem aspexit
Atque pulcherrimum iuvenem
Vocavit dicens:
3
In multo desiderio
Desideravi ad te venire
Et in celestibus nuptiis
Tecum sedere
Per alienam viam ad te currens
Velut nubes,
Que in purissimo aere
Currit similis saphiro.
4
Et postquam Vrsula sic dixerat,
Rumor iste per omnes populos exiit.
5
Et dixerunt:
Innocentia puellaris ignorantie
Nescit, quid dicit.
6
Et ceperunt ludere cum illa
In magna symphonia,
Vsque dum ignea sarcina super eam cecidit.
7
Vnde omnes cognoscebant,
Quia contemptus mundi est
Sicut mons Bethel.
8
Et cognoverunt etiam
Suavissimum odorem mirre et thuris,
Quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.
9
Tunc diabolus membra sua invasit,
Que nobilissimos mores
In corporibus istis occiderunt.
10
Et hoc in alta voce
Omnia elementa audierunt
Et ante thronum dei
Dixerunt:
11
Wach, rubicundus sanguis innocentis agni
In desponsatione sua effusus est.
12
Hoc audiant omnes celi
Et in summa symphonia
Laudent agnum dei,
Quia guttur serpentis antiqui
In istis margaritis
Materie verbi dei
Suffocatum est.