Hildegarda Bingensis symphonia varia, 73

Testo base di riferimento: W. Berschin - H. Schipperges, 1995


73.

1a. O magna res,

Que in nullo constituto latuit,

Ita quod non est facta

Nec creata ab ullo,

5

Sed in se ipsa permanet.

1b. O vita,

Que surrexisti in aurora,

In qua magnus rex sapientiam,

Que in antiquo

10

Apud virum sapientem fuit,

Misericorditer manifestavit,

Quia mulier per foramen antiqui perditoris

Mortem intravit.

2a. O luctus, ach meror, he planctus,

15

Qui in muliere edificati sunt!

2b. O aurora, hec abluisti

In forma prime coste.

3a. O feminea forma, soror sapientie,

Quam gloriosa es,

20

Quoniam fortissima vita

In te surrexit,

Quam mors numquam suffocabit.

3b. Te sapientia erexit,

Ita quod omnes creature

25

Per te ornate sunt

In meliorem partem,

Quam in primo acciperent.