4. versus de generibus nominum
Declinent tuti pueri mea castra secuti,
Vt discant nexus, quos vult discrecio sexus,
Et sit per partes illis accessus ad artes.
Hec relegat trepidus doctor pueris male fidus,
5
Cuius erit generis quod nomen scire docetur -
Preceptum nostrum de certis esse putetur.
Hec sibi preponit nomen, quod a fine reponit.
Sed fluvii propriumque viri vult inde repelli
Officiique viri nomen, quibus hic habet, addi;
10
Si Greci dant a, neutrum manet: ergo poema;
Talpaque cum dama remove, quia sunt epichena;
Preter que dixi, debent gentilia tolli;
Quod colo conponit, licet hec habet, hic tamen addit;
Est huic cognatum nomen, quod erit removendum;
15
Sed tamen h cum k simul a sunt hinc removenda.
Longa dat hec Grecis e sed hoc correpta Latinis.
Demas longum que, cum quo cui finis erit -que.
Cum generis neutri sit i, vendicat hoc sibi gummi.
Quedam, que tacui, communia sunt et obliqui.
20
Hic dat o. Sed post i debent verbalia demi
Et post g vel d, genitivo si dat i: pre se
Tunc habet hec; demo tamen or. car. margo cupido.
Cetera, que dant o, querunt hic ut ligo sermo,
Ni sint de Grecis, homo latro caro quoque demptis.
25
Finis in u vel c neutrum genus obtinet et d:
Cornu lac aliud. Prefert tamen hic sibi Bogud.
Hoc vult finis in al. Tamen hic dant barbara cum sal,
Si brevis, hoc el habet; si non, hic barbara ponet:
Hic Michael Gabriel declino, sed hoc fel et hoc mel.
30
Hec dat il ut Tanaquil. Neutrum tamen est nichil et nil;
Est commune vigil, pugil hic vult - hec retinent il.
Vnum finis in ol tantum dat, scilicet hic sol.
Sunt finita per ul tria, consul presul et exul:
Hic consul dicunt, communia cetera fiunt.
35
M post a tantum commune trium tenet unum.
Hoc proprium donat Cim, sed tamen angelus hic dat;
Est commune trium, plurale quod est numerorum.
Non opponantur michi, que removenda videntur:
Et Balaac Abraam David et Ysaac Ioachim Caym.
40
Est semper neutrum nomen, cui terminus est um.
Sed iuxta sensum preit hec nomen mulierum.
Hic sibi prefert an, quod vult defendere Titan.
De quibus est dictum nichil, on vel in est alienum.
En breve fit neutrum, nisi quando cum cano iunctum.
45
Tollitur hic pecten, debes quoque demere flamen.
Hic donat longum. Siren tamen hec, quia Grecum.
Ar hoc preponas. Cesar Lar Nar quoque demas;
Par cum conpositis communibus excipiatis.
Er hic predicas. Tamen adiectiva recludas;
50
Excipias pariter, si b vel u preveniant er:
Hec substantive dant hoc, et semina terre -
Imber cum natis, que dant hic, excipiatis;
Hec a. ma. mu. lin. tollas; demantur et i. spin.
Hic semper vult ir, demptis hoc Gadir et hoc ir.
55
Hic habet or. Sed u. a. s., m. e. a. c. et communia demas:
V. a. s. est feminei, neutri m. e. a. c. optat haberi;
Et demptis natis co. de. cor. cum conparativis,
Que communia sunt - senior tamen inde repellunt -,
Quod commune, memor tollas, dematur et autor.
60
Hoc dat ur, hinc divis propriis hominumque remotis.
Si t vel x preit ur vel f hic dans, hinc removentur;
Que communia sunt, verbalia nomina demunt;
Quod facit hic tantum, tamen hic satur est removendum.
As est feminei. Sed propria nomina dempsi;
65
Hic mas as cum vas, sic et gentilia tollas;
Fasque nefas cum vas remove communeque nugas.
Hic correpta dat es. Que sunt communia tolles,
Alterutrum sexum sequitur sententia quorum;
Con. abi. se. tollo tunc, cum dabit e genitivo.
70
Longa dat hec. Proprium fuerit communeque demptum;
Tolle dies cum meridies iuncto sibi verres.
E moriens dans i genitivo si superanti,
Sive manens fugat i, facit es semper breviari.
Is est femineum. Tamen est commune remotum,
75
Et si prevenit x aut littera consona dupplex
Vnave de liquidis; canis hinc tamen excipiatis
Cum clu. fi. dubiis, bi. pe. ne. va. pe. tur. ve. pe. demptis;
Sed demptis cas. cus. crescens dabit hic genitivus.
Finis in os facit hic. Sed non communia sunt hic;
80
Hec dos cum cos glos et dupplex tollitur hoc os.
Vs correpta dat hic. Set non hec nomina sunt hic:
Por. tri. ma. spe. do. pe. si. pa. nar. dip. E. van. ba. co.; deme:
Idus anus socrus costus narus arctus abissus;
Al. pha. cris. in. botrus car. hu. bis. he. - que tolle papirus,
85
Que dant os Grece propriis procul arboribusque;
Vulgus acus pelagus neutrum vir. excipiamus;
Vs talem neutri generis vult tercia dici -
Hec pecus, omne vetus, Venus, hic lepus excipiamus.
Longa dat hec. Neutri que sunt monosillaba, dempsi;
90
Sus commune duum, mus cum grus est removendum.
Adiectiva dat x, omni sua littera dupplex;
Dat cum conparibus hic et hec dux, sic quoque coniux;
Cum cognatis rex hic prevenit, hec quoque pelex;
Hic reliquis dabimus, si sunt dissillaba vel plus,
95
In quibus e preit x - tamen hec declino supellex -
Et nisi sint terre fetus, que nomina deme.
Hec reliquis tribuas - hie grex va. fo. cor. si. ca. demas.
Est t finitum neutrum, nichil est removendum.
Hec dicenda nota: duo consona dant elementa
100
Finem nominibus, quibus hec precepta paramus.
Vult adiectivum preferre genus triplicatum.
Alterutrum sexum que sunt comitantia tantum,
Hic hec preponunt; hec pre se cetera ponunt
Exceptis propriis, mo. po. fo. dens Mars quoque demptis;
105
Que postponunt ps, faciunt hic semper ut adeps.
Hec vult nomen in aus, quod non vult perdere laus fraus.
Dat diptongus in es hic pres, cum quo facit hoc es.