Serlo Wiltoniensis appendices 2b, 1

Testo base di riferimento: J. Oeberg, 1965


1.

Presens pone scabit; non preteritum breve, scabit.

Vteris arte mala, dum turpia fert tua mala.

Queque remota malo quam proxima dicere malo.

Quo fero dente malum, non morsu contero malum.

5

Mel defertur api cum ros destendit ab Api.

Cedit papa, pape! Non cedunt munera pape.

Exclamare "pape" fas est, quia sunt duo pape.

Hic polit, ergo pavit pastumque dedit, quia pavit.

Dat pro gente rea superis libamina Rea.

10

Fac ope navis eas, ne sit tibi pervius Eas.

Ypodomia, redis victis cum Pelope redis.

Os premo, tracto femur. Superest, ut cetera femur.

Pre Stigiale nemus nos Parce stamina nemus.

Turpia cuncta seni, cum sint anni sibi seni.

15

Tu prees, Hugo, seni, cum sint anni tibi seni.

Legis iussa tene - cingent tua timpora thene.

O ver, quando venis trahis e terre thima venis.

En venit hora: veni, mea! Tu venies, ego veni.

Ni stipe venires, quavis mage grata venires.

20

Ecce senecta repens properat cum tempore repens.

Evo repente venit ecce senecta repente.

Absit cura meri, madidum quo cor tibi, Meri.

Mente manente mera canis est Priameia Mera.

Quidam natus heri ploratur mortuus eri.

25

Si far vere sero, crescunt michi semina sero.

Spernere pingue serum non me facies nisi serum.

Sulcis si qua seres, dabitur tibi byssina seres.

Illis, si qua seres, dabis et byssum tibi Seres.

Gustu libellum, visu commendo libellum.

30

Nullius illa vicis, que meres est publica vicis.

Est nivis estque picis albedo nigredoque picis.

Dicere nescit "hic", quamvis ut bos hiet Io.

Nil probo virosum, tamen agmen laudo virosum.

Que tua fata voces, fatorum consule voces.

35

Mens tibi, quando cois, dapibus fit predita Cois.

Vitem propago decorat, matremque propago.

Qui rem nosse soles, dic "solem", desine "soles".

Spem presentat opis, cum terras visitat Opis.

Arbor popellus, non grandis turba popellus.

40

Est brevianda "quoque" coniunctio carmine quoque.

Non me movere, que possunt summa movere.

Quidam dixit "ovis", ubi dicere debuit "ovis".

Res ea vilis ovis, que non melior tribus ovis.

Iupiter inquit "ovo, quia Tyndaris exit ab ovo".

45

In te quando tumet vicium, fer opem tibi tumet.

Que statuere Cures, non illa refellere cures.

Gaudet porca luto, gaudet caro sordida luto.

Verbum turpe caco, facies turpissima Caco.

Mala mali male malo michi quam mala male.

50

Quidam leno planus, locus est par alea planus.

Nescio, quanta Fari qualisve potencia, fari.

Pro semente satus, pro quodam paupere Satus.

Stabunt statura, nescit vaga stare statura.

Frix ubi floret ebes, et marcidus est color Ebes.

55

Sepe bibes et edes, si dapsilium colis edes.

Dum super alta sedes, casum prodest tibi sedes.

Que michi mente sedet, mentis michi vulnera sedet.

Presens pone legit; non preteritum breve, legit.

Turpiter egere, quos actio cogit egere.

60

Sicut avarus emi voluit sua, proditus emi.

Res immunda penes meretricis est prope penes.

Pro supporto levo, pro levigo dicito levo.

Sic presentis, icit, sic preteritum sonet, icit.

Pro sapiente Linum, pro quodam semine linum.

65

Presens pone fodit; non preteritum breve, fodit.

Sic presentis, odit, sic preteritum sonet, odit.

Causa profectus longe sum sepe profectus.

Procreat ortus olus, coquit amphora, devorat Olus.

Pulcra decensque coma caput ornat scriptaque coma.

70

Mors rapit atra Choram, dum crimen agit grave coram.

Florum quisque rose cedit non frigore rose.

Nomen ubique trudes; verbum non corripe, trudes.

Presens pone fugit; non preteritum breve, fugit.

Mobile curto ruta, longo non mobile ruta.