Dogmata discuties ueterum fructumque laboris,
Quem capit ex studiis philosophia suis.
Spiritus ille bonus linguam mentemque gubernet,
Qui bona uerba docet et pia uota facit;
5
Dirigat et gressus, operasque secundet et actus,
Vt tibi sint comites gratia, uita salus.
Aula nouis gaudet, ueteres fastidit amicos,
Sola uoluptatis causa lucrique placent.
Quis uenias? quae causa uiae? quo tendis? et unde?
10
Forsitan inquiret. Pauca, libelle, refer.
Est Alethia soror Fronesis, uirtutis origo,
Grata sui specie, semper amica Deo;
Nam deformatur, quoties extrinsecus illi
Cultus adest: fucos uirgo beata fugit.
15
In se conuertunt oculos et corda uicissim,
Et decor unius est utriusque decor;
Et genus et species et opus commune duarum.
Manat ab his uitae regula sancta, modus.
Hae tibi sint comites, curas et uerba ministrent,
20
Teque uelint grauibus conciliare uiris,
Hae tibi principium, cursum, finemque loquendi
Monstrent, et sermo quis quibus aptus erit.
A triuio tibi dicendi sumetur origo;
Ante tamen uideas, quae quibus apta locis.
25
Logica quid ualeat, aut cur placeat sapienti,
Dicturus, faciem philosophantis adi.
Qui sequitur sine mente sonum, qui uerba capessit,
Non sensum, iudex integer esse nequit.
Cum uim uerborum dicendi causa ministret,
30
Haec si nescitur, quid nisi uentus erunt?
Quae bonus auditor pensat de mente loquentis,
Non quouis sensu, quem sibi uerba ferunt.
Vt tamen assistat uerbis lex recta loquendi,
Qua sine non poterunt pondus habere suum.
35
Aucupium uerbi iampridem iussit ab aula
Lex Romana, sed hoc praetor iniquus amat.
Lis est infelix, nisi forma petatur agendi,
Quam procul arceri, Iustitiane, iubes.
Sic nisi complacito pueris sermone loquaris,
40
Conspuet in faciem garrula turba tuam.
Si sapis auctores, ueterum si scripta recenses,
Vt statuas, si quid forte probare uelis,
Vndique clamabunt: "Vetus hic quo tendit asellus?
Cur ueterum nobis dicta uel acta refert?
45
A nobis sapimus, docuit se nostra iuuentus,
Non recipit ueterum dogmata nostra cohors.
Non onus accipimus, ut eorum uerba sequamur,
Quos habet auctores Graecia, Roma colit.
Incola sum Modici Pontis, nouus auctor in arte,
50
Dum prius inuentum glorior esse meum:
Quod docuere senes, nec nouit amica iuuentus,
Pectoris inuentum iuro fuisse mei.
Sedula me iuuenum circumdat turba, putatque
Grandia iactantem non nisi uera loqui."
55
Iste loquax minimumque dicax redolet Melidunum,
Creditur Albrico doctior iste suo,
Corrigit errores uerbosus hic Abaelardi.
"Pellitur a nostro trita moneta foro!
Temporibus placuere suis ueterum bene dicta,
60
Temporibus nostris iam noua sola placent.
Cum sit ab ingenio totum, non sit tibi curae,
Quid prius addiscas, posteriusue legas.
Haec schola non curat, quid sit modus, ordoue quid sit,
Quam teneant doctor discipulusque uiam.
65
Expedit ergo magis uarias confundere linguas,
Quam ueterum studiis insipienter agi.
Quos numeros, aut quos casus, aut tempora iungant,
Gramatici quaerunt; uerba rotunda cauent,
Torquentur studiis, cura torquentur edaci;
70
Nulla sibi dantur otia, nulla quies.
Infelix labor est, quem commoda nulla sequuntur,
Cui mala dulcescit sors, miser esse cupit;
Qui miser esse cupit, se conuincit furiosum;
Sic plane miser est, qui miser esse cupit.
75
Qui numeros numeris, qui casus casibus aptat,
Tempora temporibus, desipit et miser est.
Magnus enim labor est, compendia nulla sequuntur,
Tempora sic pereunt, totaque uita simul.
Absque labore graui poteris uerbosior esse
80
Quam sint, quos cohibet regula prisca Patrum.
Quicquid in os ueniet, audacter profer; et assit
Fastus, habes artem, quae facit esse uirum.
Ausibus est fortuna comes! si gratia fastum
Deserit, est nobis gloria grata magis.
85
Hanc etenim solam nostri super omnia quaerunt;
Gloria si desit, scire quid esse putas?
Garritus dabit hanc omni uirtute relicta;
Si garrire potes, gloria certa manet.
Vt garrire queas, noli percurrere libros:
90
Esto uerbosus, scripta repelle procul.
Hos libri impediunt, illos documenta priorum,
Successumque uetant magnus habere labor.
Disputat ignaue, qui scripta reuoluit et artes;
Nam ueterum fautor logicus esse nequit.
95
Disceptet in eis, qui dogmata prisca sequetur:
In patriarcharum bobus habendus erit.
Nam quo plura leges, restant tibi plura legenda,
Et quo plura docent, plura docenda docent.
Pauca legas, ut multa scias. Tibi maximus auctor
100
Quilibet occurrat, sic sit in ore tuo,
Vt quidquid dices, auctor dixisse putetur,
Et mens illius spiritus esse tuus.
Non modo credaris, quod scripsit, nosse, sed omne,
Quod uoluit, iactes dogmatis esse tui,
105
Quod scripsit, seu quod tacuit, te posse docere
Promittas; falsum dicere nemo uetat.
Nam quaeruntur opes, et constat gloria falso;
Veridicosque facit dicere pauca pudor."
Haec ubi persuasit aliis error puerilis,
110
Vt iuuenis discat plurima, pauca legat,
Laudat Aristotilem solum, spernit Ciceronem,
Et quicquid Latiis Graecia capta dedit.
Conspuit in leges, uilescit physica, quaeuis
Litera sordescit, logica sola placet.
115
Non tamen ista placet, ut eam quis scire laboret:
Si quis credatur logicus, hoc satis est.
Insanire putes potius quam philosophari!
Seria sunt etenim cuncta molesta nimis:
Dulcescunt nugae, uultum sapientis abhorrent;
120
Tormenti genus est, saepe uidere librum.
Ablactans nimium teneros Sertorius olim
Discipulos fertur sic docuisse suos.
Doctor enim iuuenum, pretio compulsus et aere,
Pro magno docuit munere scire nihil.
125
Haec schola sic iuuenes uoluit iuuenescere semper,
Vt dedignentur nosse uel esse senes.
Et quamuis tueatur eam numerus Garamantum,
Quos audere monet fasque nefasque furor,
Quos gula, quos fastus captos seruire coegit,
130
Quos transire Venus in sua castra facit,
Tu tamen, armatus clypeo uirtutis et ense,
Vt rabiem perimas, obuius ibis eis.
Esse catenatum se credit Sertorianus,
Si iubeas recte uiuere, siue loqui.
135
Hoc onus, ecce iugum, quod uitans nostra iuuentus
Ad summum currit prosperiore uia:
Admittit soloen, sumit quod barbarus affert,
Inserit haec uerbis, negligit arte loqui.
Hoc ritu linguam comit Normannus, haberi
140
Dum cupit urbanus, Francigenamque sequi.
Aulicus hoc noster tumidus sermone rotundo
Ridet natalis rustica uerba soli.
Sermo rotundus hic est, quem regula nulla coarctat,
Quem gens nulla potest dicere iure suum.
145
Vilis apud ueteres fuerat modus iste loquendi,
Lege bona solitos uiuere, lege loqui.
Sed quia temporibus Hircani floruit olim,
Cui prae lege Dei grata libido fuit,
Qui reges falso nulla sub lege teneri,
150
Et quicquid libuit, credidit esse pium,
Praeplacet hic usus, cui regis gratia maior
Affuit, et pretium sermo rotundus habet.
Mandrogerum tali ritu florere uidemus,
Sub quo nec turpis causa perire potest.
155
Mandrogeri nugae sapientia summa uidentur,
Verbaque Mandrogeri formula iuris erunt.
"Proficit ergo minus uti sermone Latino,
Quam si contigerit uerba rotunda loqui.
Sudandum nimis est, ut lingua Latina sciatur,
160
Absque labore tibi sermo rotundus erit.
Insistunt studiis, artis suffragia quaerunt,
Quorum subsidiis lingua uenusta placet.
Est igitur satius linguas confundere, quam sic
Temporis atque rei damna subire simul."
165
Haec illi. Sed tu, quae sint elementa sciendi
Et bene dicendi, sub breuitate refer.
Ingenii natura potens cito possidet omnes
Artes, si fuerit ista sequela comes:
Auditus uerbi, librorum lectio, sollers
170
Cura, quies studiis apta, fidelis amor.
Optat in eloquio si quis praeclarus haberi,
Indubitanter ei, quod cupit, ista dabunt:
Ingenium pollens, memoris quoque pectoris usus,
Artis opes, uocis organa, sermo frequens.
175
Si quis ab his titulis et pectore pollet et ore,
Mercurium iungit, Philologia, tibi.
Nec moueat Maurus ponens philologia: uersu
Ponitur interdum sillaba longa breuis,
Et breuis interdum producitur arte, sed idem
180
In sermone tamen sensus utrimque manet;
Et cum de sensu constet, pueriliter errat,
Cui longam litem lana caprina facit.
Alterutrum uel utrumque licet proferre, sed insta,
Vt sit Mercurio Philologia comes,
185
Non quia numinibus falsis reuerentia detur,
Sed sub uerborum tegmine uera latent.
Vera latent rerum uariarum tecta figuris;
Nam sacra uulgari publica iura uetant.
Haec ideo ueteres propriis texere figuris,
190
Vt meritum possit conciliare fides.
Abdita namque placent, uilescunt cognita uulgo,
Qui quod scire potest, nullius esse putat.
Rem ueram tegat interdum fallacia uerbi;
Dum res uera subest, uera figura manet,
195
Falsa tamen uerbi facie, sed mente fidelis,
Dum facit arcanam rebus inesse fidem.
Qualiter arcanum lateat sub imagine falsa,
Quaeritur; hoc Furuus atque Capella docent.
Excutiunt rerum causas, et foedera tractant;
200
Mores, historiae plus tibi, Furue, placent.
Sermo coturnatus Furui discessit ab usu,
Et raro legitur prae grauitate sui.
Sed tamen in pago Ligerino carus habetur
Hic, ubi de florum germine nomen habet;
205
Hunc meus a Chonchis Willelmus saepe legebat,
Hunc etiam noster Pontilianus amat;
Clauditur archiuis Remorum, Belgica prima
Hunc dedit, et primas Aurelianis habet.
Vtilior magnis Furuus, sed lacte Capella
210
Plenior est, paruis sensibus apta magis.
Transit in amplexus Stilbontis Philologia,
Hocque pie fieri nostra Capella docet.
Mercurius uerbi, rationis Philologia
Est nota, quae iungi Philosophia iubet.
215
Si Genio uerbi rationis suppetat usus,
Vxoris clarus dote maritus erit.
At sibi si ratio desit, prope nudus habetur,
Vt queat obscoenas uix operire nates.
Coniugium felix, cum naturae sociatur
220
Virtus, cui thalamus mens sapientis erit.
Non ualet has Iuno coniungere, non Himenaeus,
Pronuba uirtutum gratia sola potest.
Haec sine sunt steriles uerbi Genius ratioque,
Aut oritur fructus degeneratque malus;
225
Hac sine naturae uires frustrantur, et eius
Ad bona conatus omnis inanis erit.
Ad mala namque sumus faciles, aptique perire:
Gratia si desit, est opus omne malum;
Gratia si desit, mens et manus officiosa
230
Non erit. Haec mentem praeuenit atque regit,
Haec monet affectus, operum quoque promouet usus,
Linguam custodit, nec sinit esse ream,
Erigit affectum, rationem dirigit, actus
Componit, reserat abdita, uera docet.
235
Quos fouet, hos gratos et recte philosophari
Et facit optata prosperitate frui.
Gratia naturam purgans illustrat et implet,
Deque sinu Genii nobile ducit opus.
Gentiles Genium numen duxere caducum,
240
Natum subiectae fata subire rei;
Verius hic natale bonum dicetur, adaptans
Subdita gratuitis posse subesse bonis.
Dotibus innumeris humanum gratia ditat,
Et facit angelica sorte uigere genus.
245
Muneribus cunctis praecellit Philosophia,
Quam peritura cauet mens, generosa petit.
Semper ubique suos cultores ornat, honorat,
Prouehit, aduersos semper ubique premit;
Virtutes parit et nutrit, uitiumque nouerca
250
Pellit, et errori non sinit esse locum.
Frangitur aduersis, extollunt prospera stultum.
Cum dare uult populo Nursia caeca iocum,
Quid nisi fortunae ludi, phantasmata mundi?
His etenim uisum praestruit illa iocis.
255
Praestigio rota fortunae conformis inani
Dedocet infirmos, quos docuisse potest:
Ostentat falsas species, et parua uideri
Magna, uel e contra grandia parua facit;
Aduersas rebus facies inducit, et illis
260
Ponit ad arbitrium nomina falsa suum;
Res falsas aliquid, et res ueras nihil esse
Fingit, ut obcludat sic rationis iter.
Quamuis laruales inducat mille figuras,
Non caret arbitrio Philosophia suo.
265
Exigit arbitrii libertas uera duorum
Subsidium, sine quo mens rea pressa iacet:
Scilicet ut ratio recte discernat, ametque
Semper id affectus, quod pia iura probant.
Non praestare potest illud natura subacta,
270
Quam premit inflicto uulnere culpa comes:
Culpa fouens poenam rationis turbat acumen,
Velleque praecipitat, nec sinit esse pium.
Gratia naturam reparans rationis acumen
Purgat, et affectus temperat atque regit;
275
Liberat arbitrium, sed eorum, quos pia mater
Consecrat ad cultum, Philosophia, tuum.
Philosophia quid est, nisi fons, uia, duxque salutis,
Lux animae, uitae regula, grata quies?
Non equidem motus ualet extirpare molestos,
280
Sed nocuos reprimit et ratione domat.
Nec nocet assultus hostis leuiter perituri,
Qui manet, ut noceat, bestia saeua minus.
Bestia saeua rapit membrum de corpore laeso,
Semper et insignit, quem docet esse suum:
285
Nunc pede, nunc oculo, nunc lingua, nunc humerorum
Gestu, nunc uultus frumine quemque notat;
Interdum motu capitis, cultusque figura,
Aut operum signis, castra ferina patent.
Erudiunt hostes, sed fera saeua, superbum
290
Reddit, et elatum deicit atque necat.
Proficit, ad meritum pugna tenuisse coronam,
Hosteque prostrato gloria maior erit.
Pugna grauis fructum magnae mercedis habebit,
Nam meritis merces digna labore datur.
295
Militat ergo labor semper, properatque mereri
Et mortis causam siue salutis agit.
Ille labor solus uitae seruire probatur,
Quem mouet atque regit Philosophia comes;
Ille neci seruit, quem Philosophia relinquit,
300
Qua minus est, quicquid mundus habere potest.
Si quis ei temptat condignas dicere laudes,
Deficit ingenium, uictaque lingua silet;
Aut si non sileat, balbutit, dicere gestit,
Quod nequit effari, notaque uota facit.
305
Si uerus Deus est hominum sapientia uera,
Tunc amor est ueri Philosophia Dei.
At si mundanum nihil illo maius amore,
Et si diuinus omnia uincit amor,
Collige, quod mundum transcendit Philosophia,
310
Principio cuius constat inesse fidem.
Plena sacramentis uirtutem gignit, alitque
Christi uera fides; actus utramque probat.
Absque sacramentis non est haec uera, nec illa
Sufficiunt, nisi sit ad bona prompta manus:
315
Ad bona prompta manus, si tempus detur, adulto;
Vmbra fouet pueros, ecclesiaeque fides.
Omne sacramentis summum dependit honorem
Dogma pium; reprobus haec nihil esse putat.
Non ualet absque fide sincere philosophari
320
Quisquam, nec meritum prouenit absque fide.
Ergo fidem seruet, qui philosophatur, ametque
Cultum uirtutis et pietatis opus.
Vana fides, operum quam non monumenta piorum
Viuere testantur, non iuuat, immo nocet.
325
Ordine cuncta geri praescribit Philosophia
Et statuit cunctis rebus inesse modum.
Ordine cuncta docet, causamque modumque legendi
Tradit, et in cunctis artibus ordo placet.
Hac duce prima rudes adeunt elementa loquendi,
330
Prouecti gradibus dogmata quaeque legunt.
Ordine, lege, modo dispensat dogmata prudens;
Contra nugifluis lex, modus, ordo perit.
Nugifluus uerbum sine tempore fundit ineptus;
Verbaque prudentum factaque tempus habent.
335
Ne cures, stultus quid fingat, quidue loquatur,
Cuius ab eloquio laus tibi nulla uenit.
Si laudem capias, placeat tibi lex, modus, ordo:
His sine non extat gloria, uel breuis est.
Ordine cuncta uigent et gaudent lege modoque,
340
Quae si quis potuit spernere, iure perit.
Confundi meruit, quem nullus continet ordo,
Quique modum nescit, deperit absque modo;
Quem lex non cohibet, dissoluit culpa solutum,
In mala praecipitat, praecipitemque necat.
345
Ordo sit ergo bonis uiuendi, sitque loquendi,
Cum lingua mentem lex, modus, ordo regant.
Forsitan inquirent, ueterum quid scripta repellat?
Accipe, quod dicit Pusio siue Triphon:
"Cur procul a nobis sit patrum secta priorum,
350
Absoluam paucis: Est operosa nimis!
Multa legunt, et multa docent, prohibentque uagari
Discipulos, urgent scire, uel esse domi;
Ingenii uires pensant, mensuraque cunctis
A doctore datur uiribus apta suis;
355
Nullus adulatur doctorum, munera nullus
Donat, ut auditor illius esse uelis."
Sed nec apud ueteres confunditur ordo legendi,
Namque gradum proprium quaeque decenter habent:
Grammaticam sequitur diasirtica, sinthesis illam,
360
Lexis eam, resis posteriore gradu.
His gradibus crescens facundia possidet arcem,
Et uarias artes absque labore docet.
Eloquii si quis perfecte nouerit artem,
Quodlibet apponas dogma, peritus erit.
365
Transit ab his tandem studiis operosa iuuentus,
Pergit et in uarias philosophando uias,
Quae tamen ad finem tendunt concorditer unum;
Vnum namque caput Philosophia gerit.
Rerum naturas scrutantur, quid sit honestum,
370
Vndeque proueniat uita beata sibi;
Inspiciunt uires et stricti iuris et aequi,
Sanis aut aegris quid medicina ualet.
Cum cunctas artes, cum dogmata cuncta peritus
Nouerit, imperium pagina sacra tenet.
375
Quatuor ista solent laudem praestare creatis:
Subiectum, species, artificisque manus,
Finis item, cunctis qui nomina rebus adaptat,
Nam bona uel mala sunt omnia fine suo.
Materies huius Deus est, mundique supellex;
380
Lux, a qua uerum ducitur, ornat eam.
Forma quidem res est, ex qua res uera uocatur,
Vnde fit, ut constet, quod sacra scripta docent.
Est idea boni uerorum fons et origo,
Quorum causa nitet in ratione Dei.
385
Lux accensa nimis et non accensa caducis,
Vt uideant homines, se minuendo facit.
Nullus enim totam caperet; se temperat ergo,
Vt queat infirmus illius esse capax.
Haec eadem uero dat nomen participata,
390
Nam subiecta sibi dicere uera potest.
Lux animae uerum, sine quo brutescit, et errans
De uitio in uitium praecipitata perit.
Materies pretiosa nimis, nimis apta decori,
Artificemque suum forma decora probat.
395
Est idea potens ueri substantia, quae rem
Quamlibet informat, et facit esse, quod est.
Omne, quod est uerum, conuincit forma uel actus;
Nec falsum dubites, si quid utroque caret.
Forma suo generi quaeuis addicta tenetur,
400
Et peragit semper, quicquid origo iubet.
Ergo quod in forma natiua constat, agitue,
Quod natura manens in ratione monet,
Esse sui generis, uerum quid dicitur; idque
Indicat effectus, aut sua forma probat.
405
Hinc aliud uerum rerum connexio monstrat,
Quam sine compositis nemo uidere potest;
Est intellectus uerus, quia concipit ipsam.
Sicque triplex ueri dictio rebus inest:
Est sermo uerus, quoties designat eamdem,
410
Si se res habeant, ut data uerba ferunt.
Res, intellectus, et sermones quoque ueros
Dogmate dispensat pagina sacra suo.
Artificem sese testatur Spiritus almus;
Illius existunt organa quique boni:
415
Mente, manu, lingua, si quid bene quilibet actum
Viderit, illius hoc opus esse sciat.
Hoc sine nil recte geritur, sed nec male quicquam
Hoc auctore gerunt mens rea, lingua, manus.
Finis: amare Deum, uitii fuga, cultus honesti,
420
Sese nosse, Deum scire, tenere modum,
Cognitio ueri, mundi contemptus, amare
Virtutes, felix uita, modesta quies,
Sana fides, spes certa boni, uitaeque perennis
Arra, sub aspectu semper habere Deum.
425
Mens humana licet in cunctis rebus abundet,
Quas polus ostentat, quas dare terra potest,
Abstrahitur multis et magnis anxia curis,
Perpetuamque famem sustinet atque sitim;
Torquetur semper, requiem non inuenit usquam,
430
Se nisi cum retegit gloria uera, Deus.
Gloria uana facit miseros, sed uera beatos:
Illa tumet uitio, gaudet et ista Deo.
Fine suos tali sacra pagina donat amicos,
Cultorique pio calculus iste datur:
435
Calculus optandus, quia continet omnia mentis
Vota, nec admittit, si quid obesse potest;
Si quid obesse potest, a se propellit et arcet,
Et facit ad nutum currere saecla suum.
Nemo referre potest bona, quae sacra pagina confert
440
Illis, qui satagunt iussa tenere Dei.
Haec scripturarum regina uocatur, eandem
Diuinam dicunt, nam facit esse deos.
Est sacra, personas et res quae consecrat omnes.
Hanc caput agnoscit Philosophia suum.
445
Huic omnes artes famulae; mechanica quaeque
Dogmata, quae uariis usibus apta uides,
Quae ius non reprobat, sed publicus approbat usus,
Huic operas debent militiamque suam.
Practicus huic seruit, seruitque theoricus. Arcem
450
Imperii sacri Philosophia dedit.
Stoicus hanc sequitur, dum semper in ultima uisum
Dirigit, et uitii germina falce secat.
Virtutum causam statuit uitaeque beatae,
Vt mens assuescat cauta timere mori.
455
Hic timor expellit uanos a corde tumultus,
Mundanusque fugit hoc ueniente timor;
Conteritur fastus, calidae perit impetus irae,
Et cessat luxus, depopulator opum;
Frena uoluptati dantur, malesuada libido
460
Deponit stimulos territa fine suos.
Omnia contemnit leuiter, qui se moriturum
Cogitat, et recolit cuncta perire breui.
Si tamen absque modo fuerit meditatio mortis,
Subruat ut nimio corda pauore stupor,
465
Spesque perempta cadat uariis turbata procellis,
Excedit licitum mortis imago modum;
Excedit fines, quos lex prescripsit ad usum,
Et mortem ueram mortis imago parit.
Lex iubet, ut timeas, sed desperare timentem
470
Non sinit; hoc omni crimine maius habet.
Omnem cum soluat confessio pura reatum,
Et lauet internus crimina cuncta dolor,
Hoc scelus excludit ueniam, poenamque meretur,
Quam prece uel pretio flectere nemo potest.
475
Crimina criminibus cumulat, male gesta fateri
Negligit, absorbet uota precesque timor,
Clementem negat esse Deum, nec parcere pronum
Culpis, sed cupidum sanguinis esse putat.
Principis offensi nullus sic mitigat iram,
480
Sanguinis ut dicat semper habere sitim;
Desipit orator, animos quicumque feroces
Iudicis allegat, ut cadat ira grauis.
Numinis est proprium misereri semper ab ipso;
Hoc quisquis remouet, denegat esse Deum.
485
Qui negat esse Deum, plane blasphemat, et ignes
In se succendit, tela crucemque parat,
Prouocat aeternam mortem, quam nemo cauere
Sufficit absque Deo, quem furor esse negat.
Proficit ergo bonis iugis meditatio mortis,
490
Vnde perit stultus, qui timet absque modo.
Est maiestati gratus modus ille timendi,
Crimina qui uitat omnia, spemque fouet;
Qui ueritus iustum recolit pietatis, et inde
Iudicis agnoscit nomen et inde patris;
495
Quique potestatis sic iram uitat, ut instet
Dulcibus obsequiis promeruisse patrem.
Aer subtilis, quem guttur format et oris
Organa, qui sonitu possit ab aure capi:
Vox est, quae reserat uni, quid cogitet alter,
500
Inque uicem reddit peruia corda sibi.
Stoicus artatus fato putat, esse necesse
Currere cuncta modo, quo modo saecla fluunt.
Numinis arbitrium disponens omnia fatum
Dicit, quod nullus euacuare potest.
505
Inde genelliacus sollerti sidera cura
Circuit, et tumidus uersat utrumque polum;
Euentus dulces spondens, male mulcet amicos,
Et falsus uates saepe timere facit;
Colligit astrorum motus, ut colliget astris
510
Fata, pari studio numen et astra colit.
Pronois errorem quia non admittit, ab illa
Concipit errorem dogma senile grauem;
Pronois in partu fati nimis omnia pressit,
Et duras leges imperiosa dedit.
515
Libertas perit arbitrii, si fata coactis
Obsequiis mentes, ora, manusque mouent;
Praemia pro meritis nulli debentur; in ipsum
Auctorem fati crimina cuncta cadunt.
Errores istos incommoda multa sequuntur,
520
Quos uitare pium, sed numerare labor.
Exaequat culpas, poenaque coaequat eadem
Stoicus; at contra pagina sacra facit.
In multis igitur legi consentit, et idem
Aduersus legem multa docere solet.
525
Dogma fides recipit, nisi lex manifesta repugnet,
Vel ratio potior hoc reprobare queat.
Esse boni summam putat alter gaudia mentis,
Atque uoluptati cuncta subesse docet.
Hoc equidem recte, sed si sit pura uoluptas,
530
Si ratio dicti gaudia uera capit,
Si status appetitur, ut quod uult assit, et absit
Quod non uult animus, ad pia uota studens,
Si labor aspirat ueram conferre quietem,
Si mens tranquille gaudia pacis habet.
535
Militat ad pacem labor officiosus, et ambit,
Quod sibi laetitiam perpetuare queat;
In uirtute labor positus dulcescit, et in se
Mens benefactorum conscia laeta uiget.
Sed labor et requies ineunt in corpore bellum:
540
Angit hic, illa fouet, hic fugit, illa manet.
Vt multum duret bellum, cum tempore cessat;
Sed finem pacis tempora nulla dabunt.
Vera quies aderit tunc, cum caro subdita menti
Morte triumphata spiritualis erit;
545
Et caro nil recipit, nisi quod ratione probatur,
Et mentem puram firmat agitque Deus;
Vnitur menti caro subdita, mensque beatur
Plena Deo. Finem non habet ista quies.
Non habet hanc mundus, qui lites, bella, rapinas
550
Praestat, et humanis caedibus usque madet;
Qui sordes parit, auget, amat; qui fallit amantes,
Cultoresque suos commaculare solet.
Hanc requiem sacra scripta docent; sed gratia praestat,
Qua sine nulla quies pacis amoena datur.
555
Nam "gaudere" semel, "iterum gaudere" iubemur
"In Domino", qui dat gaudia dupla suis.
In spe nunc gaudens, animus laetabitur, in re
Sumens militiae praemia plena suae.
Praemia duplantur, cum mens, caro glorificantur;
560
Si sit in alterutro, gloria simpla datur.
Sed quotiens animae praecedit gloria, constat,
Quod caro pro meritis munus habebit idem.
Sobrius exaudit leges Epicurus, et idem
Ebrius est Veneri subditus atque gulae.
565
Hic faber incudem, quam circumuallat inani,
Figit in incerto; cetera casus agit.
Conflat in immensum corpuscula casus aceruum,
Vt fiat mundi maximus iste globus,
Fixaque sint elementa locis sub lege perenni,
570
Vtque uices peragant tempora certa suas.
Haec quoque secta docet, animam cum carne perire,
Et frustra leges iustitiamque coli.
Flatibus assimulat subtilia corpora mentes;
Mentiturque piis praemia nulla dari.
575
Qui deceat, nescit: Venus, alea, somnus, odores,
Crassa culina, iocus, otia, uina iuuant;
Istis addantur plausus, fallacia, nugae,
Et quicquid mimus, histrio, scurra probant.
Mancipium uentris non curat, quid sit honestum;
580
Fortunamque putat numinis esse loco,
Nil ratione geri, sed casu cuncta; uoluptas
Numen excolitur, res mala, uenter edax.
Nil Epicurus amat, nisi quod uentri Venerique
Immolat; at uentri uictima prima cadit,
585
Ordoque membrorum uitiorum germina nutrit,
Et gula dat Veneri semina, spemque fouet.
Hostia, quam mactat uentris Venerisque sacerdos,
Congrua pro meritis praemia semper habet:
Praemia mactantis sunt ignes, stercora, uermes;
590
Talis enim merces talia sacra decet.
Ista uoluptatis stolidae sunt gaudia, finis
Vltimus aerumna, gloria summa pudor.
Numina digna sacris sunt, et sacra numine digna,
Et cultore deus, cultor et ipse deo.
595
Philosophos agiles agitat discussio rerum,
Vt uerum possint fonte uidere suo.
Veri fons, idea boni, quod sunt, facit esse
Singula pro generis conditione sui.
Hoc rerum causae manant de fonte, suisque
600
Respondent causis omnia lege data.
Lex est causarum series: natura creata
Effectus causis assimilando parit;
Causarum seriem disponit summa potestas
In forma numeri, ponderis, atque modi;
605
Quodque potestatis ratio disponit ab aeuo
Dispensante manu, tempora certa uident.
Causarum series natura uocatur; ab illa
Sensilis hic mundus contrahit esse suum.
Et si uicinis concordant plasmata causis,
610
Tunc natura parens omne figurat opus;
Si sit ab euentu uicino dissona causa,
Contra naturam turba quid esse putat,
Et, quia causa latet, dicit ratione carere.
Sed plane nihil est, quod ratione caret.
615
Praecedit ratio rerum quarumlibet ortum,
Et natas eadem prouehit atque mouet;
Haec eadem finem praestat rebus perituris,
Et motus omnes optima causa regit.
At causas inter quae praecedit, dominatur,
620
Et uires omnes inferioris habet;
Non tamen inferior dominantis iure potitur,
Ast aequis illi passibus ire potest.
Hoc scriptura docet, iubet hoc natura creatrix,
Vt cedant superis inferiora suis.
625
Vnica causarum ratio diuina uoluntas,
Quam Plato naturae nomine saepe uocat.
Illius imperio seruit natura creata,
Ordoque causarum totus adhaeret ei.
Est hominis ratio summae rationis imago,
630
Quae capit interius uera docente Deo.
Vt data lux oculis tam se quam cetera monstrat,
Quae sub luce patent et sine luce latent,
Claraque fit nubes concepto lumine solis,
Cum dependentes flatus abegit aquas,
635
Subdita sic ratio formam summae rationis
Sordibus expulsis induit, inde micat.
Tunc mens tota nitet, et uero lumine plena,
Res falsas abigit, et bona uera colit.
Sicut nemo potest aliquid nisi luce uidere,
640
Sic hominis ratio caeca fit absque Deo.
Vera Deus lux est et luminis illius auctor,
Quo solo sese quisque uidere potest.
Vt se quis uideat, est summi luminis usus,
Muneris est usus munus amare datum,
645
Muneris est usus discernere cuncta potenter,
Muneris est usus cultus amorque boni,
Muneris est usus rerum cognoscere fructus,
Muneris est usus ad meliora trahi,
Muneris auctorem cognoscere muneris usus,
650
Muneris est usus summus amare Deum.
Si uis nulla potest disiungere, quos amor unit,
Verus philosophus non erit absque Deo;
Sed nec mors poterit istum dissoluere nexum:
Perpetuo uiuet, qui sapienter amat.
655
Est igitur ratio speculum, quo cuncta uidentur,
Officioque oculi fungitur atque manus:
Conscia naturae uerum scrutatur, et aequi
Arbitra uirtutum sola ministrat opes.
[Res triplici spectare modo ratio perhibetur,
660
Nec quartum potuit mens reperire modum:
Concretiuus hic est, alius concreta resoluit,
Res rebus confert tertius atque refert.
Naturam primus, mathesim medius comitatur,
Vindicat extremum logica sola sibi.
665
Mens uersatur in his, et singula pensat ad unguem,
Vt rerum uires cauta uidere queat.]
Quam ne delusam uirtutis imagine falsa
In mala praecipitem nubilus error agat,
Et ne pro rebus teneat phantasmata rerum,
670
Notitiam ueri secta fidelis amat.
Esse bonum summum rerum cognoscere causas,
Credit, quod docuit, magnus Aristotiles.
Labitur e facili, species quem fallit inanis,
Nec species aliquem fallere uera potest.
675
Confirmatur enim uero res uera, beato
Res bona, perpetuo res habitura statum;
Falsaque res fallit, perimit peritura, cadensque
Opprimit; infelix quis adhaeret ei.
Contemptum mundi parit haec speculatio rerum,
680
Quae casu proprio cuncta perire probant.
Contemptus mundi uerus uia prima salutis;
Fallit enim mundus, praecipitatque suos.
Nam mundanus amor excaecat lumina mentis,
Vt cadat in miseram caeca sequela necem.
685
Nullus amare Deum mundumque potest, quia semper
Vnius aduentu pellitur alter amor.
Nullus amatorum mundi nomen sapientis
Possidet, oppositus est amor iste Deo.
Qui mundum spernit, illi dominatur, et hostis
690
Debilitat uires, et pede colla premit.
Spes, dolor, ira, metus, et honorum caeca cupido,
Gaudia, damna, lucrum sunt uelut aura leuis.
Mundus pressuram tribuit, sapientia pacem,
Et mala cuncta fugat, et bona quaeque fouet.
695
Contemptus mundi conditus amore superno
Omnia, quae spernit, in sua iura trahit.
Hoc sine nemo sapit, fouet hunc timor ille beatus,
Qui dat principium, Philosophia, tibi.
Insitus hic sanctum timor introducit amorem;
700
Hoc fit homo sapiens, hoc fit amore Deus.
Natura Deus est unus, sed munere plures,
Gratia quos numen participare facit;
Natura Deus est unus, sed gratia multos
Consortes uoluit numinis esse sui.
705
Nam pater et natus cum flamine sunt Deus unus,
Sed retinet proprium prosopa quaeque suum;
Sint licet unius naturae, numinis, actus,
Censentur propriis prosopa quaeque suis.
Filius aeterni patris et virginis almae
710
Natura Deus est, munere factus homo.
Muneris est, quod homo uerus uerus Deus idem,
Exaequans meritis praemia lance pari,
Et quod eum flexis genibus res omnis adorat,
Aequalemque Deo praedicat esse patri.
715
Et qui tanta patris accepit munera gratis,
Scit dare militibus optima dona suis:
Acceptum munus dedignat solus habere,
Quos amat, illustrat, et facit esse deos,
Prouehit ad summum, quos gratia mater adoptat,
720
Proque gradu meriti sancit in arce deos.
Sed fastus rationis obest, erroris amicus,
Quo maculante fides euacuata perit.
Pessimus erroris comes est elata uoluntas,
Quae fractas mentes curuat ad omne malum.
725
Tertia praedictis adiuncta superbia uitae
Omnem uirtutem subruit atque necat.
Distrahitur miser Archesilas, et in omnibus anceps
Fluctuat, et nescit, quo uelit esse loco.
Peruigili studio semper fugientia quaerit
730
Vera, nec in studiis nouit habere modum;
Omnia perlustrat sapientum dogmata; tandem
Ignorare decet omnia uera suos.
Perpetuo nam uera latent, si creditur illi,
Non ea mortalis peruia sensus habet.
735
Posse nihil sciri laudatur Zeno probasse,
Haerens in cunctis et dubitare iubens.
Scire nihil finis operae longique laboris;
Et quaestus magnis sumptibus iste datur.
Ad Samii nomen nullus conscendit: in ipso,
740
Vt ueteres perhibent, plena sophia fuit.
[Ad frugem uitae melioris molle Tarentum
Pertrahit, ut morum summus in orbe sator.
Quinque polum zonae distinguunt, aera quinque,
Est eadem ponti sectio siue soli;
745
At Samius tres esse docet, mediamque colonis
Tradit, at in reliquis algor et aestus agunt.
Tradere rem dubiam saeclis, putat esse profanum,
Neque uelit sapiens esse poeta, uetat.
Et quia certa trium ualet esse scientia, ueras
750
Tres docet, in reliquis esse poema sinit.
Temperiem mediae faciunt extrema: iubetque
Vt medium teneat, qui bonus esse cupit.
Grataque temperies animalia corpora nutrit,
Vt natura iubet, haec magis, illa minus.
755
Peruia spiritibus sunt corpora densa, sed illos
Nunc cohibet maior arbitriumue Dei.
Corpus spiriteum non laedunt algor et aestus,
Vis elementorum nulla nocere potest:
Sed torquetur ab his animalis uita, capitque
760
Congrua pro meritis praemia quisque suis.
Faeceque decocta cunctis recreatur origo
Purior, et redeunt aurea secla patrum.
Multa probe docuit, illoque perutilis aeuo;
Inter praecipuos summus in orbe fuit.]
765
Hinc tamen arguitur, animas quod ab aethere lapsas
Asserit, et corpus carceris esse loco,
Et quod eas propriis exclusas in noua mitti
Corpora pro morum conditione putat,
Et quod eas proprios tandem deducit ad ortus
770
Corporis, ut cupide rursus ad ima cadant.
Cum semel haec fuerint illo tradente recepta,
Conuincit ratio, plurima falsa sequi.
Ante pedes Socratis humiles sternuntur alumni,
Indigetemque deum Graecia tota colit.
775
Quaerere, si cunctos praecessit uera docendo,
Vixerit an sancte, creditur esse scelus!
Exercent alii numeros et pondera rerum,
Quae mensurandi regula, quiue modi;
Parcarum mentem sunt qui speculentur in astris,
780
Et rerum motus, consiliumque Dei;
Sunt qui rimantur naturae uiscera; sunt quos
Nexio causarum, signaque vota tenent.
Sic aciem mentis uexant, et in extera spargunt;
Et priuata suo lumine corda manent.
785
At Socrates hominum curas contemnit inanes,
Et latebras cordis quemque uidere monet.
Extera cuncta notat, et contemplatur ad usum,
Et quanti nouit singula, tanta facit.
Contrahit in sese mentis radios; deus illi
790
Est animus, mundus uictima, serua caro.
Illicitos motus corruptae carnis abhorret,
Naturaeque malum sub ratione domat,
Instituit mores, uitamque serenat, eoque
Iudice uirtutum maxima scire pati.
795
Si commetiri mentem mundumque liceret,
Haec maior, minor hic; seruit hic, illa regit.
Nam carni mundus, seruitque caro rationi,
Quae pars est animi participata Deo.
Omnia sic laeto Socrati famulantur, eique,
800
Quem uis nulla potest laedere, mundus obit.
Haec hominis doctrina fuit. Tamen error in illa est,
Quod cuiusque animum credidit esse deum;
Hinc hominis mentem pro numine dicit habendam,
Vt cui diuinus est tribuendus honor.
805
Vix aliquem tanta sors dote beauit, ut illum
Non queat erroris praecipitare malum.
[Tradit Anaxagoras animas ex traduce nasci,
Et causam teneris ossibus ossa dari;
Quod de carne caro, sanguis de sanguine manat,
810
Transit et in sobolem tota figura patrum.
Sectio particulae corpus minuit, sed in ipsam
Simplicitatem animae sectio nulla cadit.
Vt calor ex aestu, lumen ex lumine prodit,
Sic ortum ex uno spiritus alter habet.
815
Pura fides prohibet, animas de traduce credi,
Quas Deus infundit et facit usque nouas:
Ex nihilo fiunt et nunc in corpore clausae,
Nunc sine corporibus iussa creantis agunt;
Nec pereunt, quoniam ratio uirtusque perennis
820
Efficiunt, ut in his constet imago Dei.]
Magnus Aristotiles sermonum possidet artes,
Et de uirtutum culmine nomen habet.
Iudicii libros componit et inueniendi
Vera. Facultates tres famulantur ei:
825
Phisicus est, moresque docet, sed logica seruit
Auctori semper officiosa suo.
Haec illi nomen proprium facit esse, quod olim
Donat amatori sacra Sophia suo;
Nam qui praecellit, tituli communis honorem
830
Vendicat; hoc fertur iure poeta Maro.
Sed tamen errauit, dum sublunaria casu
Credidit, et fatis ulteriora geri;
Non est arbitrii libertas uera creatis,
Quam solum plene dicit habere Deum.
835
Quicquid luna premit, de quattuor est elementis,
Et quae transcendunt, simpliciora putat.
Illaque perpetua diffinit pace uigere,
Quae supra solem circulus altus habet;
Non ibi committunt aliquod contraria bellum;
840
Nam tranquilla quies ulteriora fouet.
Vt fierent animae, substantia quinta creatur,
De qua signiferi constat origo poli.
Illa beatorum sedes, haec aula deorum;
Nam magis apta Deo, quae grauitate carent.
845
Aeternum mundum statuit tempusque coaeuum,
Hisque coaeternus dicitur esse locus.
Nilque perire docet, sed in orbem cuncta rotari,
Et loca temporibus quaelibet apta suis.
Est indiuiduum, quicquid natura creauit,
850
Conformisque status est rationis opus.
Si quis Aristotilem primum non censet habendum,
Non reddit meritis praemia digna suis.
Cunctis principium finemue dedisse probatur
Artibus; euincit, quicquid habere cupit;
855
Quod potuit quemquam ratio mundana docere,
Huic dedit, ut fierent dogmata plena fide.
Quicquid enim docuit, docuisse putatur Apollo,
A quo progenitum fabula Graeca refert.
Plurima cum recte doceat, tamen errat in illo,
860
Quod semper reliquis obuius ire parat;
Nam licet in summis fuerit praeclarus habendus,
Captator laudis immoderatus erat.
Philosophum uirtus clarum, non gloria uana
Reddit; honor uerus laudis amore perit.
865
Philosophus satagit, ut mens respondeat ori,
Vt proba sit uerbis consona uita bonis.
Non ut quis recte loquitur, mox philosophatur,
Sed qui sic uiuit, ut bona semper agat.
Nam Venerem culpare potest lasciua puella,
870
Virtuti laudes dicere scurra potest,
Indocti possunt sapientum uerba referre,
Peccat et interdum lingua perita loqui.
Vincit Aristotiles alios, hunc gloria uana;
Quam tamen impugnat, et docet esse nihil.
875
Haec est, praestantes quae deserit ultima mentes,
Quam tandem uictrix Philosophia fugat.
Indicit bellum uirtuti prima libido,
Cum caro, cum sanguis uritur igne nouo.
Hanc poterunt sedare labor, tenuisque diaeta,
880
Quique placet cautis, res fugitiua, timor.
Bella secunda mouet amor irrequietus habendi,
Succendens animas pronus ad omne nefas;
Instigant oculi mentem, cum singula spectant,
Vt uelit esse suum, quod putat esse bonum.
885
Conterit hoc uitium rerum speculatio cauta,
Et diuinus amor, suppliciique metus.
Ex uitiis aliis aliorum constat origo,
Et de principiis sunt mala multa malis:
Aestus auaritiae gignit plerumque rapinas,
890
Saepe facit cupidum luxuriosa Venus,
Immoderata parit Venerem gula, dat furor ausum,
Liuor edax odium, fit uetus ira furor.
Sic uitium uitio dat causam, datque sequelam;
Res etenim turpis sola manere nequit.
895
Si modicum spernis, paulatim magna sequuntur,
Et uenit a minimis saepe ruina grauis.
Gloria nobilium manans de fonte bonorum
Praetendit generis nobilitate decus.
Nam cum fermento uirtus corrupta tumescit,
900
De misero coitu nata superba uenit.
Haec paribus sese praefert, spernitque minores,
Nescit et auctori stulta subesse suo;
Et sic de meritis ueniens aut sanguine claro
Est ingrata Deo, munera cuius habet.
905
Ingrati crimen, cui gratia nulla cohaeret,
Ingratum prohibet ciuis habere locum.
Est ingrata Deo, quae doni captat honores,
Quae laudes operis uult retinere boni.
Praeripit auctori quisquis titulos meritorum,
910
Prouocat ultrices in sua damna manus.
Gloria uana quid est, nisi fumus et umbra sonusque,
Qui simul ut coepit, incipit esse nihil!
Hanc tamen affectant omnes, quia semper adesse
Verae uirtutis testificatur opus.
915
Gloria, dulce malum, magnorum pectora mulcet,
Et tamen haec eadem languidiora facit;
Quos caro non flectit, nec amor peruertit habendi,
Gloria de facili praecipitare solet.
Hanc tandem perimunt rerum speculatio, mundi
920
Contemptus, poenae terror, amorque Dei.
Si sua quis plene recolit mala, si bona semper
Cogitat alterius, unde superbus erit?
[Si meritum uitae penset, si uindicis iram
Posseque respiciat, unde superbus erit?]
925
Vnde superbus erit, si se speculatur ad unguem:
Terra, cinis, uermis, faex, uapor, umbra, lutum!
Non habet elatus uirtutum dona, sed illi
Et Deus est hostis, hostis et omnis homo.
Elati uitium, quo nullum maius habetur,
930
Non sinit elatum fratris amore frui.
Digni sunt humiles uirtutum munere, digni
Scire Deum; dignis uita beata datur.
Qui docet haec uerbis, praetendit philosophantis
Nomen; philosophus haec facit atque docet.
935
Haec et Aristotiles fertur docuisse loquendo;
Fortius exemplis quilibet ista docet.
At Plato, simmistes ueri, distinguit in ipsis
Scibilibus, quid res scire creata queat.
Nam licet interdum fidei contraria dicat,
940
Sunt tamen illius plurima grata bonis.
Principio docet esse Deum, distinguit ab aeuo
Tempus, et ideas applicat, aptat ilen.
Inuenit hanc animus, dum cuncta resoluit, agitque
Vt prodant causas cuncta creata suas.
945
Si specularis ilen, nunc est substantia quaeuis,
Contra nunc eadem creditur esse nihil;
Quam dum uestigat ratio, quasi somnia sentit,
Dumque tenere cupis, mox fugitiua latet.
Auris abesse sonum sic audit, dum nihil audit,
950
Sic oculis tenebras cerne uidendo nihil,
Defectuque suo sic tactus tangit inane,
Insipidum gustus nil sapiendo probat,
Et nihil olfaciens procul esse reuincit odores,
Qui prius argutus censor odoris erat.
955
Est Deus aeternus, mundus cum tempore coepit;
Hic manet, at tempus cetera cuncta mouet.
Per numeros elementa sibi contraria nectens
Vincit, et aeterna pace uigere facit.
Subdita primorum generum sibi simmetra non sunt,
960
Nec simili antigena sub ratione cadunt:
Temporis atque loci non est proportio nota,
Mensurae ratio ponderis esse nequit,
Praedictis numerus asimmeter est; et in istis
Quinque suum munus Philosophia gerit.
965
Additur his series causarum uel rationum,
Quas intellectus cernere solus habet.
Multiplicando modum nescit uirtus numerorum,
Et finem magnis sectio nulla facit;
Crescit in immensum numerus, sine fine resoluit
970
Continuum quoduis, sed ratione, potest.
Deficit ingenium, cum tendit ad ultima; solus,
Qui facit atque regit, prima uidere potest.
Cognitus ille sibi plene, solisque beatis
Spiritibus, quantum gratia cuique fauet.
975
Nec de principiis recte censere licebit
Praeter eum, qui dat omnibus esse suum.
Mens hominis, numerus simplex, aptusque mouere
Sese, conformis dicitur esse Deo.
Nam Deus ut mundum totum regit, implet, et ambit,
980
Sic animae corpus subditur omne suae.
Materies animae diuersa subest, eademque
Ex indiuiduo est diuiduoque simul.
Moleque corporea premitur uirtus animarum,
Hinc magis, inde minus, ut caro iuncta sinit.
985
Suntque duo motus, erroneus et rationis:
Hic uiget in summis, alter ad ima trahit.
Sunt immortales animae, corpusque caducum
Interit, et tandem pristina uita redit.
Pristina uita redit, cum magni terminus anni
990
Ad primum reuocat sidera cuncta locum.
Annus tunc renouat nouus omnia, corpora rursus
Accipiunt animae, tempora lege fluunt.
Si renouant mundum solis lunaeque recursus,
Fortius hoc facient sidera cuncta simul.
995
Praesidet humori uaga Scinthia, solque calori;
Humor ab adiuncto cuncta calore parit.
Lunares radii carnes fructusque perurunt
Et uitiant, radius solis utrisque facit:
Sic mundana perit sapientia, ueraque prodest,
1000
Naturamque fouet, plena calore Dei.
Sed calor immensus uermes parit: ut tibi constet,
Scrutandi quid habet immoderatus amor.
Sol fouet et reprimit uisum: quia sobrius esse
Debet, qui satagit mistica scire Dei.
1005
Subdita sole uides, tibi luce creata patescunt
Diuina, plene nullus utrumque uidet:
Est coeleste bonum, solemque Deumque uidere,
Solaque mortales inferiora uident.
Lux immensa tegit solem: diuinaque semper
1010
Maiestas sic est lumine tecta suo.
Est in solari fons luminis atque caloris
Corpore: spiritibus fons utriusque Deus.
Nulla perire potest substantia, formaque formae
Succedens prohibet, quod mouet, esse nihil.
1015
Motibus his recreata manent elementa, uigentque,
Dum uetus abscedit, et noua forma datur.
Portio fessa statu grata nouitate resumit
Robur, et a formis accipit esse nouum.
Alterat haec species, aliud facit illa, genusque
1020
Dicitur, et confert cuilibet esse rei.
Informis Deus est, formarum forma uigorque,
In quo res omnis perpetuata manet.
Semper enim uiuit ratio diuina, perenne
Res omnes uiuunt in ratione Dei.
1025
Immotaeque manent ideae; constat in illis,
Quicquid ad occasum temporis unda rapit.
Dispensat rerum motus ratio sine motu,
Et stabilis uirtus tempora cuncta mouet.
Non sunt informes dii, quos natura creatrix
1030
Ex uariis ortum rebus habere facit,
Quo circumscribit ratio, naturaque facta
Formaque concretis redditur atque genus.
Informis Deus est, quia simplex, non aliunde
Constans, nec debens pluribus esse suum.
1035
Absoluit ratio rem uerae simplicitatis,
Et quicquid nullo claudere fine potest.
Quod uere simplex, nullo motu uariatur,
Non antiquatur tempore, semper idem.
Alternat mundus facies, nescitque manere;
1040
Et perimit tempus, quicquid ad esse uocat.
Omnia sic in se redeunt; sic lege perenni
Numinis aeterni perpetuatur opus.
Summa tenent superi, medio iacet infima tellus,
Et medios orbes incola dignus habet.
1045
Spiritus in cunctis elementis est, et in astris
Cuique suus; mundum spiritus unus agit.
Maximus hic, omnes alii sunt particulares:
Hic totum, reliqui singula membra mouent.
Omnis enim regio propriis est plena colonis,
1050
De quorum motu rebus origo uenit.
Aer corruptus solo purgatur ab igne,
Purgat et infectae crimina motus aquae,
Diluit haec terrae sordes; res celsior omnis
Subdita sic purgat cuncta uigore suo.
1055
Celsior interdum sordescit ab inferiori,
Ast ignem purum nil maculare potest.
Purius hoc nihil est, qui sordes decoquit omnes;
Vnde locum summum res deiformis habet.
Res sublunares nasci motu superorum
1060
Constat, et immotum cuncta mouere Deum.
Principium motus rerum natura uocatur;
Est in naturae nomine causa latens:
Causa latens, proprium quae singula ducit ad ortum,
Et similes riuos fontibus esse facit.
1065
Contra naturam sunt plurima posteriorem;
Sed contra primam quid ualet esse? nihil.
Zodiacus bis sex obliquat signa rotatu,
Aequalesque sibi non sinit esse dies.
Arcticus est medii notum nobis caput axis,
1070
Sed reliquum prohibet terra uidere polum.
Septem terra uagis excentrica subiacet astris,
Quam tamen ut centrum maximus orbis habet.
Inferior paret semper globus exteriori:
Terra subest cunctis orbibus apta pati.
1075
Haec immota manet, sed in orbem cetera currunt;
In medium recidunt pondera cuncta locum.
Faex etenim semper in fundo tarda quiescit,
Attactuque suo sordida quaeque facit
Omnia sordescunt, quae turpi faece replentur,
1080
Quae, nisi purgentur, uasa perire facit.
Sic infecta diu, deuictaque faecis acore,
Vix caput attollit mens onerata luto.
Nam prope tellurem sunt fumi, flamina, nubes,
Quae turbant oculos et rationis opus.
1085
Contra naturam facies humana reflectit
Ad terram uultus, nata uidere Deum.
Sed tamen interdum terrena uidentur ad usum,
Nec peccat, si sit taetra libido procul.
Principis haec tradit sapientum dogma Platonis,
1090
A quo posteritas dogmata uera capit.
Sic igitur docuit, quid cui sit scibile, quid non,
Vt teneant proprium cuncta creata modum.
Res ut sunt, plene nouit diuina potestas;
Angelus assistens plurima uera uidet;
1095
Spiritus immundus natura pollet et usu,
Doctus et a sanctis plura uidere solet.
Fallitur in multis priuatus luminis usu,
Et pater erroris fallere semper amat.
Corpora detrusas animas in carcere caeco
1100
Culpaque sublato lumine scire uetant:
Culpa, caro tenebras inducunt, lumina pellunt,
Nec miseras animas cernere uera sinunt.
Lux oculos pascit, rationem uisio ueri:
Hi fugiunt tenebras, haec quoque falsa cauet.
1105
Est oculus menti ratio, pro lumine uerum,
Vsum cernendi lumina scire uocant.
Ingenio, studiis uerum quaeratur, et arte;
Praeter opinari non habet ullus homo
Non nocet errantem cautis audisse Platonem,
1110
Qui male pauca docet et bona plura malis.
Docta manus cauet urticas, herbasque salubres
Tollit, et a spinis intemerata rosas:
Errores uitat ratio, sensusque pudicos
Cautus ab insanis absque furore capit.
1115
Fortius euitat audita pericula prudens,
Nam prouisa minus tela nocere solent.
Hinc sapiens audire cupit, quaecumque nocere
Possunt, ut caueat, quicquid obesse potest.
Cuiuscumque rei firmetur opinio uera,
1120
Hoc uetus Endimion censuit esse fidem.
Asserit errorem, si fiat opinio fallax;
Falsaque nesciri dicit, et arte probat:
Falsum nescitur, quia nulla scientia fallit,
Nec permisceri lux tenebraeque ualent.
1125
Interdum ueri specie falluntur inanes,
Votiuaeque rei dulcis imago tenet.
Sunt quos nec uerum, nec ueri mulcet imago,
Sed uitii species falsaque sola iuuant.
Est sol conformis uero, falsoque Silena,
1130
Quae lucem simulat, et maculosa manet.
Nam quod sub luna, uanum, mutabile, nutat;
Sed circa solem fida quieta manent.
Regnat in excelsis uerum; uiget error in imis,
Et fallit populos, quos uaga luna premit.
1135
Clara super lunam superos ueri tenet aula;
Inferius mundum nubilus error agit.
Archesilam sequitur Academia prisca docentem,
Et genus humanum luce carere facit.
Doctior Antistenes Academicus, omnia solum
1140
Scire Deum dicit, et ratione probat.
Asserit et superos quam plurima scire, nec omnes
Omnia; mortales paucula scire putat.
Haesitat in cunctis, nisi quae ratione probantur
Viua, cui stupor est non habuisse fidem.
1145
Viuit enim ratio, quae per se nota patescit,
Aut per se notis semper adesse solet.
Asserit haec sciri; dubitanter cetera tradit,
In quibus ex usu maior habenda fides.
Nam solitus rerum cursus facit esse probanda,
1150
Quae semper simili sub ratione uides.
Haec tamen interdum, quoniam secus accidit esse,
Non sunt certa satis, nec tamen absque fide.
Ergo quod affirmat uerum, putat esse necesse;
In reliquis dicit: "Credo" uel "esse puto".
1155
Mensque modesta solet sic castigare loquelam,
Vt falsi nullus arguat esse ream;
Sic adiectiuis sermonem temperat omnem,
Debeat ut merito semper habere fidem.
Hinc etiam placuit Graecis modus ille loquendi,
1160
Quem magni laudant a grauitate uiri;
Conditione, die, causaque modoque coercent
Verba, cauent nimia simplicitate loqui.
Sed quandoque dolus obducitur arte loquendi,
Verbaque pro rebus dat bona fictus amor.
1165
Hunc morem sequitur ciuis Romanus: amicis
Verba dat, argentum sumit auara manus;
Distrahit ad pensum iudex aduerbia cautus,
Nam pretium maius utiliora dabit;
Adiectiua suis pretiis aequata dabuntur;
1170
Cartula uel calamus rarus inemptus erit.
Captat opes Crassus, ut eas conuertat in aurum,
Et recoquit purum, possit ut esse putum.
Vrbs uitiis corrupta suis corrupit et orbem,
Et caput aegrotum languida membra facit.
1175
Curia nam quaeuis Crassos imitatur, et urbis
Esuriem sensit orbis, amator opum.
Inferior nullo Graecorum Varro fuisse
Scribitur; hunc patrem Roma uocare solet.
Plura quidem nullus scripsit, nullus meliora,
1180
Nec potuit quisquam deteriora loqui.
Mistica naturae pandit, ritusque sacrorum,
Officiumque Dei, gestaque prisca patrum.
Numina uirtutum, quae fingit, uanus adorat,
Et quot sunt pestes, tot putat esse deos.
1185
Plinius hunc sequitur in multis gratus uterque,
Sed tamen in multis pulsat utrumque fides.
Musaeum ueterem praeclaris laudibus effert
Graecia, sed Varro, quod docet ille, refert.
Ergo Varronem satis est legisse uolenti
1190
Scire, quid alteruter utilitatis habet.
Esse putant dictum Musaei nomine Moysen,
Qui leges hominum primus in orbe tulit.
Esto, sed aetatum ratio manifesta repugnat,
Vitaque dissimilis arguit esse duos.
1195
Romanos Varro, Graecos Musaeus, Ebraeos
Instituit Moyses uiuere more suo.
Errat Musaeus nimium, Varroque coerrat,
Sed Moysi mentem spiritus almus agit.
Plena sacramentis sic quinque uolumina scribit,
1200
Vt sit in historia sensus ubique triplex,
Vt pariter doceat pueros, iuuenesque, senesque;
Quantum quisque capit, litera cauta docet.
Vbera dat natis, infligit uerbera seruis,
Et facit illorum colla subesse iugo.
1205
Et licet inuoluat arcanis uera figuris,
Scindit uela tamen, et uetus umbra perit.
Inter philosophos uocat hunc gentilis agrestem,
Et tamen illorum maximus hoc minor est.
Hic scripturarum fons est et origo piarum,
1210
Quo de principio pagina sacra uenit:
Fons aliis, aliis stagnum puteusue profundus;
Inde sitim reprimas, crescit et inde sitis.
Quod satis est, possunt omnes haurire, sed ipsum
Exhaurit plane nemo uel imminuit.
1215
Orbis nil habuit maius Cicerone Latinus,
Cuius ad eloquium Graecia muta fuit;
Omnibus hunc Graecis opponit Roma uel effert.
Sed tamen hic dubium dogma probare solet.
Transiit huc tandem, cum se natura deorum
1220
Angeret, ut dubitet, quid putet esse Deum,
Qualiter arbitrii libertas consona fato
Exstet, nam fatum si manet, illa perit.
Vt sibi conueniant casus fatumque repugnans,
Nescit; ob hoc uates ora tenere monet.
1225
Nam genus humanum premit ignorantia ueri,
Nec sinit in claro cernere uera die;
Quae si forte patent, obscura nube uidentur,
Nec falsi plene suspicione carent.
Scire Deum solum credit uentura; sed ipsum,
1230
Quid statuat, nescit, sed tamen esse probat.
Nam corpus putat esse Deum, sed corpore maius,
Quod nec homo sensu, nec caro bruta capit.
Solis corporeis sensus carnalis inhaeret,
Res incorporeae sub ratione iacent.
1235
Illum sola fides capit, et dilectio uera;
Naturamque sequi, cultus amorque Dei est.
Quisquis enim satagit rationis iura tueri,
Naturam sequitur, seruit, amatque Deum.
Ille tamen cultus non est seruilis habendus:
1240
Sic seruit matri filia, sponsa uiro.
Et si uita foret Ciceronis consona uerbis,
In summis poterat maximus esse uiris.
Os hominis cuncti mirantur, non ita pectus;
Imperium linguae par fuit, immo minus:
1245
Illius eloquio minor est Romana potestas,
Nam linguam pariter ciuis et hostis amant.
Quem magis euexit uirtus, superat Ciceronem;
Datque locum uitae lingua perita loqui.
Nam quamuis linguam formet, componet et actus,
1250
Viuere praecipue Philosophia docet.
Viuere sincere pars optima philosophandi est,
Qua sine quid prodest lingua diserta? nihil.
Namque diserta nocet, si sit deserta superno
Munere, prudentes quod facit esse uiros.
1255
Sed quantum prosit sapiens facundia, lingua,
Sit licet insignis, dicere nulla potest.
Ingenium Senecae commendat Quintilianus,
Sed tamen eiusdem uerba stilumque notat:
Res queritur magnas frangi sermone soluto,
1260
Dicendique genus arguit esse uagum;
Verbaque iuncta parum sine calce uocauit arenam,
Dum peragit sensum clausula quaeque suum.
Sed quamuis calamum tantus culpauerit auctor,
Obtinuit uirtus et stilus ipse placet:
1265
Vicit enim uitae grauitas et gratia uerbi,
Et noua dicendi grata figura fuit.
Stoicus est acer, morum compendia captat,
Verbaque semper habet sensibus apta suis.
Sed cur gentiles numero, quos error adegit?
1270
Omnis enim ratio deficit absque fide.
Christicolae soli sapiunt, et philosophantur
Vere, quos tibi dat pagina sacra duces.
Censeo Christicolas cultu, non nomine Christi,
Quem praestant homini uita pudica, fides.
1275
Gratia multorum dabitur tibi uera sequenti
Dogmata, quae praestant moribus atque fide.
Non tamen haec illa produces tutus in aula,
In qua rara manet gratia, rara fides.
Pura fides non sola tamen placet omnibus, illa
1280
Gratior est merito, quam bona uita fouet.
Est uerae uitae fons pura fides, fideique
Vita boni mores; donat utrumque Deus.
Sed quia nemo potest stultis ratione placere,
Sufficiat grauibus te placuisse uiris.
1285
Vix indoctorum poterit quis ferre cachinnos,
Si non sit forti pectore, mente graui.
Sannas et runcos geminat lasciua iuuentus,
Audit ab ignoto si noua uerba libro.
Non fugies runcos, linguasque, manusque procaces
1290
Vix fugies, nisi sit, quo duce tutus eas.
Qui iubet, ut scribas, solet idem scripta fouere,
Quaeque semel recipit nomina, clara facit.
Ille Theobaldus, qui Christi praesidet aulae,
Quam fidei matrem Cantia nostra colit,
1295
Hunc successurum sibi sperat, et orat, ut idem
Praesulis officium muniat atque locum.
Hic est, carnificum qui ius cancellat iniquum,
Quos habuit reges Anglia capta diu;
Esse putans reges, quos est perpessa tirannos,
1300
Plus ueneratur eos, qui nocuere magis.
Huic, qui priscorum mores legesque reuelli
Praecepit, libitum pro ratione fuit,
Vicit auaritia Midam, feritate leonem,
Astutam uulpem fraudibus atque dolis,
1305
Qui populum pressit, qui ius contempsit et aequum,
Quo lupus et tigris mitior omnis erat,
Plus sue pollutus, quouis petulantior hirco,
Venditor Ecclesiae, proditione potens,
Sanguinis humani cupidus, uindexque ferarum,
1310
Qui titulo regis publicus hostis erat,
Ponitur exemplar legum populumque regendi,
Et bene uiuendi formula certa datur.
Iuuit eum pacis cultus, sed more tiranni,
Cerneret ut pedibus subdita cuncta suis.
1315
Hoc sub rege lupus metuit suspendia pauper,
Absolui dignus, si dare possit ouem:
Si dare posset ouem furtiuam seu uiolentam,
Ablatam uiduae, tunc erat absque nota;
Qui tondere pecus poterat lupus, et dare lanam
1320
Nouerat, hic insons, hic oue dignus erat.
Non nocuit uulpi fraudem fecisse, uolenti
Cum pastore suum participare lucrum.
Vox erat auditu conuicti digna latronis,
Dicens: "De regis utilitate loquar".
1325
Nam fur, consortem qui regem ducit habendum,
Non perit et iustos saepe perire facit;
Sed cruce dignus hic est, qui furto solus inhaerens
Non curat socius iudicis esse sui.
Criminibus iudex pretio sociatur auarus,
1330
Absoluitque reos, immeritosque necat.
Haec illo manant de iuris fonte, quod olim
Tradidit Hircanus, officiumque suum;
Officium regi conforme fuit, quia mentem
Auctoris sequitur ingeniosa manus.
1335
Iulia lex illo dormiuit rege sepulta:
Crimen adulterii nil nisi ludus erat;
Siluia Quartillae cessit, Lauronia Florae,
Sillaque dum uiguit, nulla Sabina fuit.
Hic metui gaudens, dedignabatur amari,
1340
Vicinos subigens munere, fraude, dolis.
Illa tirannorum pax est, ut nemo reclamet:
Quicquid agant, possint omnia, iura nihil.
Iura uacant, sacras leges euertit abusus,
Velle suum statuunt iuris habere locum.
1345
Tali iustitia perhibent uiguisse leonem,
Praepositum reliquis dicere iura feris.
Libertas haec est populi dominante tiranno,
Vt, quod praecipitur, quilibet optet idem.
Qui nimis optat opes aut cultum regis iniqui,
1350
In scelus omne ruit, pronus ad omne nefas.
Hostis censetur, quisquis sacra iura tuetur;
Praeuenit officiis iussa fidelis amor.
Perfidiae genus est, aliquid discernere iussum;
Et scelus est, aliquod pertimuisse scelus.
1355
Si uirtus animum componit, formaque ueri
Linguam, si foueat gratia mater opus,
Tunc uindex uerae te libertatis amabit,
Et faciet tutum qualibet ire uia.
Hoc duce tutus eris in claustro, tutus in aula,
1360
Tutus in insidiis, undique tutus eris.
Hic est, qui cleri pro libertate tuenda
Mandrogero grauis est complicibusque suis.
Mandrogero, qui se solum seruare coronam
Et legum regni iactitat esse patrem,
1365
Qui, si falsidicis credendum, iura tuetur
Integra, quo per eum regius exstet honor;
Mandrogero, nomen quem libertatis adurit,
Illud in ecclesia si quis habere uelit:
Diuitis ecclesiae libertas nulla, carentem
1370
Hoste premit grauius regis iniqua manus.
Publica sic saeuit tutoris honore potestas,
Vt quiuis praedo mitior exstet ea;
In bona pupilli tutor grassatur iniquus,
Nec tutore dato nequior hostis erit.
1375
Factio Mandrogeri licitum libitumque coaequat,
Quoque semel placuit, praedicat esse bonum.
Hoc auctore perit libertas ecclesiarum,
Antipatrique manus arma nefanda rapit.
Presbiteros tanquam patres populus ueneratur,
1380
Et fidei pars est, iussa subire patris:
Iussa subire patris, praesertim recta iubentis,
Pro quibus expletis uita beata datur.
At ferus Antipater hos persequitur uelut hostes,
Intentansque dolos undique bella mouet.
1385
Hinc illi nomen datur Antipater, quia patres
Laedit, et infligit damna, necemque parat;
Sedulus in saccum pertusum congerit omnes
Christo subtractas, quas male quaerit, opes;
Ecclesiam seruire iubet, clerum populumque
1390
Decernit similem iure tenere locum.
Opprimitur clerus, priuatur honore sacerdos,
Sed delatoris nomen ubique uiget.
Publicus exactor summo praecellit honore,
Gratior ille tamen, qui mala plura facit.
1395
Hi si forte uolunt aliquid peruertere, dicunt:
"Dedecus hinc regni uertitur, inde decus".
Princeps, non cupidus meriti sed laudis auarus,
Praecipuum sine re nomen honoris habet:
Non curat, quid honor, sed quid uideatur honestum;
1400
Nec bona uera placent, sed iuuat umbra boni.
Sic ratio sub praetextu caecatur honoris,
Vanaque dum petitur gloria, uera fugit.
Gloria uirtutem sequitur, non laudis amorem,
Et semper meritis est sociata bonis.
1405
Laude probus claret potius, quam laudis amator,
Contra polluto nomine sordet iners:
Foetor enim sordes uitii comitatur, et horror,
Et uirtus grato replet odore bonos.
Sed uirtutis odor est illis perniciosus,
1410
Quos agit Antipatri perniciosa manus.
Foetet barbaries, quae nulla lege tenetur;
Foetet odore graui carnificina uetus:
Carnificina uetus est aula subacta tirannis,
Est domus Antipatri carnificina uetus.
1415
Tollitur e medio sacrae reuerentia legis,
Carnificum scitis dant sacra iura locum.
Exigit a cunctis munuscula Sporus; at illa
Si dederis, perdes; nil dabis, hostis eris.
Si sit amicus, obest; si non sit, quaerit obesse;
1420
Quicquid agas, oberit, aut uolet esse nocens.
Rem fortasse tuam poteris seruare, sed eius
A uitiis animum non reuocare potes.
Munus amicitiae speciem producit, at ipsam
Rem gignit uirtus uera, probatque fides;
1425
Augetur tamen obsequiis, sumitque uigorem,
Nam probitas meritis praemia digna refert.
Dinomaches et Polidamas dominantur in aula:
Nil Cato, nil Curius, cuncta Photinus agit;
Cuncta Photinus agit Labeone sibi sociato;
1430
Horum uita scelus, singula uerba doli.
Trasonis fastum gestusque uidere molestum est,
Quem uix ferre potest munere capta Thais.
Vir grauis hic, uisu grauis est, gratusque Sabinus,
Dum puer et tener est non fruticante pilo.
1435
Tristior haec cernit iuris defensor, et artem,
Qua ferat auxilium consiliumque, parat.
Vt furor illorum mitescat, dissimulare
Multa solet, simulat, quod sit et ipse furens;
Omnibus omnia fit; specietenus induit hostem,
1440
Vt paribus studiis discat amare Deum.
Ille dolus bonus est, qui proficit utilitati,
Quo procurantur gaudia, uita, salus.
Balbutit nutrix, ut linguam formet alumni,
Et uerum ficto cauta dolore fugat;
1445
Lasciuum risum lacrimis compescit abortis,
Et teneros sensus decipit arte pia.
Excitat ad lacrimas facies lacrimantis amicum,
Et facies hilaris gaudia saepe facit.
Fortius ut miles pugnacem conterat hostem,
1450
Dux facit armatus, dum fera bella gerit:
Miles ab exemplo ducis hostes acrius urget,
Dux fugiat, miles dat quoque terga fugae.
Prouocat affectu discentes officiosus
Doctor, ut effectum possit habere labor:
1455
Nemo libens audit suspecti uerba magistri,
Quae, licet aspera sint, dulcia reddit amor.
Illaqueat citius homines et ualdius artat
Formula uiuendi, quam grauis auctor amat.
Hac igitur ratione tui mens sana patroni,
1460
Vt patienter eum perferat aula furens,
Conciliare studet sibi conuiuentis amorem
Turbae, ne peragat ebria mortis iter.
Ebria fortunae donis noua curia rege
Sub puero credit cuncta licere sibi.
1465
Insanire putes aeque iuuenesque senesque;
Insanit iudex officiumque suum.
Curia nugaces solos amat, audit, honorat,
Artes exosas aulicus omnis habet;
Artes uirtuti famulantes aulicus odit,
1470
Sed famulas carnis aulicus omnis amat.
Hos aulae mores funambulus intulit ille,
Qui, quod praesumit, lege tuetur aui.
Qui sapiunt nugas et crimina, lege uocantur;
Qui recte sapiunt, lex iubet ire foras.
1475
Ergo quos ratio directa nequit reuocare
A uitiis, reuocat insinuantis opus;
Nam sicut uerbi, sic insinuatio uitae
Saepe reluctantes ad sua uota trahit.
Fortior est uitae, quam sit persuasio uerbi,
1480
Nam paribus studiis conciliatur amor;
Conciliatus amor animos ligat, imperat, urget,
Vt duo non duo sint, quos pius unit amor.
Sic amor ad quaeuis sanctus bona cogit amantes:
Nam facit hic uotis, quod facit ille manu.
1485
Sed uereor, frustra ne cancellarius instet,
Vt mutet mores aula superba suos.
Mundus enim lucris inhiat, iuuenesque senesque
Muneris incestat imperiosa fames,
Excaecatque uiros, quibus est collata potestas,
1490
Tendat ut ad sordes quaelibet ampla domus.
Aestus auaritiae sapientum corda perurit,
Polluit ecclesias, sancta profana facit.
Orbis amatores omnes hac peste laborant,
Aeris contemptor rarus in orbe manet.
1495
Haec ubi, quando, quibus, uel qualiter insinuentur,
Cura, ne pereas garrulitate tua.
Est indocta loqui, quae nescit lingua tacere,
Floccida, quae uerbi nescit habere modum.
Sunt nugatores inimici, suntque tiranni
1500
Falsus philosophus, ganeo, scurra tibi,
Quos agitat chachethes scribendi, quosue loquendi,
Qui uitiis sordent, quos leuis aura fouet.
Horum tendiculis dicenti uera parantur,
Et nisi praecaueas, publicus hostis eris.
1505
Assertor ueri personam nescit amici,
Decernit meritis praemia, nulla uiris;
Personis parcit, iudex in crimina saeuus,
Et uitii labem semper ubique notat.
Aut taceas prorsus, aut pauca loquaris in aula,
1510
Aut quaeras, in quo rure latere queas;
Nam si non parcis uerbis, nemo tibi parcet,
Praeuenietque dies impia turba tuos.
Sub duce praefato si forte recedis ab aula,
Sospes et ut tutus quolibet ire queas,
1515
Pauca tui tandem stillabis in aure patroni,
Quae recolens nequeat immemor esse sui:
"Lex diuina bonis uiuendi sola magistra,
Non ueterum ritus, qui ratione carent.
Peruigil hanc studeas cura seruare perenni,
1520
Nam seruatores seruat et ipsa suos.
Lex humana, Dei si sit contraria legi,
Auctorem damnat, quo pereunte perit.
Retia soluuntur leuiter, quae texit aragne,
Arte tamen mira fila coire facit;
1525
Impediunt eadem muscarum corpora parua,
Magnaque si ueniant, quolibet ire sinunt.
Sic, Anacarsis ait, cohibent ciuilia iura
Inualidos, magnis quolibet ire licet.
Non ita lex aeterna potens torquere potentes,
1530
Atque fouens humiles, quos uidet esse pios."
His dictis abeas iubeasque ualere patronum;
Natalique solo te reuocante, redi.
Quanta fides sit in hospitiis, inquire, uiator,
Nam res in pretio est uilis ubique fides.
1535
Hospes in insidiis sedet hospitibus peregrinis,
Et malus auditor singula uerba notat:
Linguaque si profert uerbum leue siue iocosum,
Mantica si paucis rebus onusta iacet,
Inuolat aut rebus, aut uerba recenset iniquus
1540
Hospes, et interpres perniciosus erit,
Et testes adhibet Bauium uanumque Dolonem,
Vt pereas rebus, aut tua cuncta tibi.
Si sit uera fides et honestas pura domorum,
Est uultus hilaris, officiosa manus;
1545
Defectum rerum uerbis uultuque faceto
Hospitis instaurat cura, cliensque bonus.
Non quaecumque domus titulum praetendit honoris,
Rem tenet, aut meritis est ueneranda suis;
Sed quemcumque uides in Christi laude sacratum,
1550
Quisque eum teneat, dignus honore locus.
Et quoniam capiti respondent consona membra,
Et domus est domino concolor ipsa suo.
Si ueneranda domus te duxerit accipiendum
Hospitio, uel si forte ministrat opem,
1555
Quis bona dispenset, prudens aduerte: sub illo
Stat fortuna domus et color ipse loci.
Nam bona fama perit, si rusticus est uel auarus;
Frontis ab urbanae munere fama uiget.
Infelix domus est res dispensante Carino:
1560
Hospes et hostis agunt conditione pari.
Fronte graui Cacius uitam mentitur honestam;
Cauda tamen, quid sit, indicat, atque gula.
Qui Fabium gestu, uerbi grauitate Catonem
Exprimit, humanum cum Coridone sapit.
1565
Sordet eis clerus, uitae communis abhorrent
Nomina, se solam secta superba probat.
Vnde tamen populus sibi commoda quaerit, et isti,
Quos pariter fallit utilitatis amor;
Pane, mero, pannis uulgato more fruuntur;
1570
Et placet, ut nobis, lauta culina sibi.
Diuitias captant, iuuat absque labore uoluptas,
Et capit interdum blanda latensque Venus;
Seria nunc agitant, modo cedunt seria nugis,
Et stomachum placat hostia grata gulae.
1575
Escas dat commune forum, potumque taberna
Communis, uestes una ministrat ouis;
Sed de communi uestes alimentaque sumunt,
Dummodo communis cerdo sit atque cocus;
Nam sibi formari uestes uictumque parari
1580
Lautius, exposcit nomen honorque domus.
Consonat erranti Bauius, bene dicta remordet
Maeuius; oblatrant, error utrimque grauis.
Quilibet istorum dat sectae nomen, et auctor
Exstat eis, quos tu saepe uidere soles.
1585
Maeuius et Bauius semper caueantur ut hostes;
Et fugias Cacium cum Coridone suo.
Quem uitare nequis, studeas placare Carinum,
Cuius ab arbitrio sors tua saepe uenit.
Illi paucorum satis est meruisse fauorem,
1590
In quorum uentres lauta culina ruit,
Quorum cura penum solet euacuare bibendo,
Et bona marsupiis publica tecta latent;
Hi metuunt sumptus faciemque uiantis amici,
Nam meretrix illis plus peregrina placet.
1595
Ergo quid exspectas, ut sit tibi commodus hospes,
Cui nisi colludat, nulla puella placet!
Sed quia turpe nimis peregrini lite moueri,
Hospitium quicquid dicat, habeto modum.
Et ne suspectum quis possit habere rigoris,
1600
Sit tua iucundis lingua referta iocis,
Sintque sales sine dente tui, sit lingua modesta,
Compositus gestus, uita pudica tibi.
Sit bonus auditor, patiens, et tardus ad iram;
Sitque cliens humilis, qui uolet esse tuus.
1605
Hospitibus gratus sumptus moderare suboptans,
Vt dignam ualeas cuique referre uicem;
Et benefactorum reddatur gratia plena,
Quae bonus interpres singula magna facit.
Vir bonus et prudens modo res conseruat ad usum,
1610
Et modo dispensat, et docet esse suas.
Quaerit, ut expendat, cum causa locusque requirunt,
Seruatasque diu tempore spargit opes;
Et sumptus gaudet fecisse locoque modoque.
Stultus in expensis nescit habere modum;
1615
In proprio parcus et prodigus ex alieno,
Quam solam captat Chaerea, laude caret.
Hospitio non est oneri, quicumque modestus
Contentus modicis sumptibus esse potest.
In summa, uideas, cum quo tibi res sit agenda;
1620
Et quantum poteris, moriger esse stude.
Hoc, quantum poteris, dictum sic accipe semper,
Vt sit honestatis regula salua tibi.
Mendaces itidem fugies, bibulosque cauebis,
Et quibus est uenter siue Lauerna deus;
1625
Sit suspecta Venus. Sit sobrius atque pudicus,
Quem comitem longae quaeris habere uiae:
Commodius nihil est seruo socioque fideli,
Nullus in obsequio commodus absque fide.
Est expensa uiae quaerenda tibi: dabit illam
1630
Morum fama, grauis actio, sermo placens.
Quo magis haec abeunt in sumptus, et mage crescunt;
Nummus in expensam non rediturus abit.
Hi, quocumque uoles, poterunt perducere sumptus,
Vsu nam crescit ista moneta suo.
1635
Ergo uia, quocumque placet, securus abibis;
Sed tamen ad patriam dulcius ire tuam.
Pontificum regumque parens te Cantia fouit,
Hospitiumque tibi praeparat, immo domum.
Haec petit, ut redeas et in illa sede quiescas,
1640
Quae caput est regni iustitiaeque domus.
Parebis matri praesertim recta monenti,
Quaeque tuos tendit perpetuare dies.
Intrabis claustrum, sed, si potes, absque cucullo,
Vt post, si libeat, egrediare tuus.
1645
Inuenies illic, quid semper scire laborent,
Et quibus est grandis poena carere libro;
Sunt alii, qui sic sapientum scripta licentur,
Vt nec centussem cuncta ualere putent.
Legis amatores adeas et scripta colentes;
1650
Contra nugaces nummicolasque caue.
Quas contemnit opes sapiens, admittit ad usum,
Quaerit et interdum, non tamen absque modo.
Frustra quaerit opes, quia non satiatur, auarus,
Quamuis, quicquid habet, conferat ipse Deus;
1655
Nummus ei deus est, qui semper torquet amicos,
Et solet aeternam perpetuare famem
Gratia rore suo nocuum restringit amorem,
Sed cupidam mentem non facit absque fame.
Omnia posse Deum notum satis est, sed auarum,
1660
Sit licet omnipotens, non satiare potest.
Nequius hoc nihil est, quia nulli parcit, agitque,
Vt sit cum reliquis semper et ipse miser.
Nequior est aliis, qui uerbis Gillia, rebus
Demea, Flamminium uiuit, agitque Numam.
1665
Tantalus est auctor cupidis, est auctor auaris,
Perpetuaque siti deperit atque fame.
Inuenies laetum Britonem, si caseus adsit;
Plus tamen interdum gaudet adesse libros:
Nam quantum patitur Britonis natura uel ordo,
1670
Indulget studiis, carminibusque uacat.
Dispensanda domus illi commissa resurgit,
Atque mali species hoc ueniente fugit:
Non amat hunc Balatro, non Dauus; Pamphilus odit,
Cuique nihil grauius, quam residere domi.
1675
Odo libris totus incumbit, sed tamen illis,
Qui Christum redolent, gratia maior inest.
Hic grauis Eumolpis; Encolpius hunc et Adonis
Dum Gittone cauent; et Venus ipsa timet.
Cauta manus Britonis, Odonis et aurea lingua,
1680
Cum Christum loquitur; plenus uterque fide.
Hi tibi sint comites, illis tua cuncta reuela:
Nam Brito, quod ludis, quod sapis, Odo probat.
Plautinum Querolum miraris ubique uideri:
Mancipio tali non caret ulla domus.
1685
Non illum placare potest fortuna, Deusue,
Quin sorti semper detrahat atque Deo.
Diuitibus cunctis uideas adstare uolones,
Vt modo nec Gnato possit habere locum.
Si doleat diues cupidus spoliante uolone,
1690
Quis doleat? satis est, quicquid auarus habet.
[Computat expensas seruorum, facta reuoluit
Zoilus, ut domini stillet in aure sui
Ergo fidelis erit, quia sumptus pensat heriles?
Non, sed adulando quaerit et auget opes;
1695
Fureque deterior, cui res extrinseca cordi est,
Vt mentes proprio lumine fraudet, agit,
Nec rebus parcit, stulto quas tutius aufert.
Nam sapiens uigilat, et sua damna cauet:
Dicit enim, dum fallacem cupidumque repellit:
1700
"Assentator, abi, Zoile, te uideo".
Miraris famulos aulae cessisse Mathoni;
Hoc mens plena dolis, hoc mala lingua facit,
Hoc auditorum leuitas, ut tressis agaso
Possit ab ingrata pellere quemque domo.
1705
Credulus auditor fidi uetulique clientis
Immemor est, et amat semper habere nouos.
Nam quoties facili Pedo uilis in aure susurrat,
Toxicat interius cordis et oris opus;
Aetates, mores, fortunas, conditiones
1710
Versat et appendit garrulus ante focum.
Eius ab arbitrio dominus male sanus et excors
Aut beat, aut torquet, odit, amatue suos.
Infelix igitur domus est et poena bonorum,
Quae rectore carens sub ciniflone gemit;
1715
Infelix equidem nimis est et praeda uolonum,
Quae reicit ueteres, non fruitura nouis.]
Stellio de furtis maculam contraxit inanem,
Nec est fur, ex quo destitit esse reus.
Subiacet inuidiae stimulus sors laeta; miserque
1720
Solus ab his liber, solus et hoste caret.
Liuor edax, alios dum laedere gestit, et ignes
Excitat, in primis uritur igne suo;
Confoditurque suis stimulis, se dente cruento
Rodit, et impulsu deperit usque suo.
1725
Nemo ualet morsus rictumque cauere caninum,
Quos schola, quos claustrum, quos fouet aula nocens.
Hos humilis cautela fugit uirtusque probata;
Sed tamen interdum liuor utramque ferit.
Non est apta loqui, sed sordes lingere nata
1730
Lingua loquax, semper ad maledicta procax.
Euforbi rabies hac peste laborat, agitque,
Gratia ne uigeat siue fidelis amor,
Ne qua domus pacem teneat, ne claustra quietem,
Curia ne quaeuis tuta manere queat.
1735
Lingua nocens planos incrustat, sancta prophanat
Semper, et in cunctos toxica saeua iacit.
Quicquid habet, quaecumque potest, exponit et offert
Baccara, teque suis rebus egere uetat;
Grandia promittit, nec parua daturus; amicos
1740
Sic beat, ut nullam sumat egenus opem.
Si petis auxilium, negat hoc; si consulis, haeret.
Ergo quid exspectas? Baccara semper erit.
Garrulitate, dolis conturbans omnia Dauus
Omnibus illudit; risus et ipse domus.
1745
Sergiolum cernis gestu promittere Scaeuam;
Exspecta modicum, Sardanapallus erit.
Tersitae similes producit curia multos,
Quos schola, quos urbes, quos fora uana ferunt,
Quos aluit pagus, quos mittit barbara tellus,
1750
Quos Venus in thalamis, castraque Martis habent,
Quos etiam mittunt uiuaria rupta uirorum,
Cum Venus impellit, cumue Lauerna trahit.
Depinxi mores hominum, quo cautior esses;
Nam pro persona quisque colendus erit.
1755
Moribus est tribuendus honor cultusque probatis,
Et merito fidei conciliatur amor.
Nam solet interdum uis extorquere timorem,
Sternit et inuitos, atque subesse facit,
Seruiat ut nolens aliis captiua uoluntas,
1760
Territa uerberibus et stimulata minis.
Sed perfectus amor procul hunc facit esse timorem,
Nam facit ingenuum quemque pudicus amor.
Libera philosophi uita est, et libera lingua:
Est libertatis auctor utrique Deus.
1765
Ergo philosophus colit hos, quos credit amicos,
Aut quos a uitiis posse redire putat.
Non homines, hominum sunt umbrae, quos habet orbis
Brutescens uitiis, cum ratione caret.
Quid tibi cum laruis sapientum dogma sequenti?
1770
Dicent, ni fugias: "Ocius ito foras!"
Plena supercilio si turba repellit, abito,
Et contemptores spernere disce tuos.
Nec tibi sit curae, si contemnaris ab illis,
Quos captos mundi retia uana tenent.
1775
In claustro capitur, quem torquet amor uitiorum,
Nam paries claustri peruius exstat eis.
Irrumpunt arces, nullamque resistere posse,
Si semel insurgant grandia, scito seram;
Non adamas obstat uitiis, non ferreus agger,
1780
Non aqua, non fossae, sed nec iniqua palus.
Ergo tam saeui qua possunt arte repelli
Hostes? aut quid eos cogit inire fugam?
Si timor ante fores, et si pudor atria seruet,
Et si castus amor interiora tenet,
1785
Deuitat poenam timor officiosus et omne
Quod, nisi praecaueat, posse nocere putat.
Nominis ingenuus maculam pudor arcet, odores
Spargit ubique bonos, unde placere queat.
Castus amor rebus sic semper adhaeret honestis,
1790
Quod nec uis maior dissociare potest;
Virtutes locat in castris; sic omnia munit,
Vt nullum possit hostis habere locum.
Sed timor in seruo, ualeat dum poena caueri,
Ad facilem quaestum cedet, eritque nocens;
1795
Et famae custos, dum possit culpa latere,
Consentit uitiis absque rubore pudor.
Non sic uerus amor, qui casu fidus in omni
Virtutem solam gaudet inesse sibi.
Ob causas uarias quaeruntur cetera; uirtus
1800
Se contenta sui praemia semper habet.
Omnia uirtuti fatalia commoda cedunt;
Virtutis fructus est in amore pio.
Sicut casta fidem cupiens seruata marito
Coniunx declinat, et studiosa fugit,
1805
Ne corruptori pateat locus ullus ad ipsam,
Aspectum, risus, munera, uerba, iocos
Contemnens, meritum et nomen moechantis abhorret:
Sic omnem culpam sanctus abhorret amor.
Gratia sola pium parit et confirmat amorem,
1810
Cui timor inseruit ingenuusque pudor.
Istud sola nihil meritum non asserit esse,
Nam bona, quae facimus, spiritus intus alit;
Istud sola docet, quoniam, si gratia desit,
Ad bona naturae nisus inanis erit;
1815
Istud sola docet, quod causa sit una salutis
Gratia, quae meritum prouehit atque parit.
Arbitrium carnis est gratia, mentis imago:
Mente caro uiuit, arbitriumque Deo.
In cineres caro lapsa redit, si spiritus absit:
1820
Hoc abit in terram destituente Deo;
Vermibus esca datur foetens caro mente remota:
Hoc cibus est foetens uermibus absque Deo.
Quaelibet admittit, si desit gratia, fastum
Secta, nec hunc arcet parua uel ampla domus.
1825
Non facit, ut sapias, habitus nomenque magistri,
Nec conuiuarum turba beare potest;
Non caput attonsum, non uestis pulla ue alba
Te trahit ad uitam; gratia sola trahit.
Nam stulti possunt in quauis ueste perire;
1830
Redduntur uitae praemia nulla togae.
Oderunt uerum; quod honestas sanxit, abhorrent:
Vnde fit, ut caeci praecipitesque ruant.
Excipit infernus pereuntes ueste remota,
Nec minuit poenam tetra uel alba suam.
1835
Saepe diu multum monui; nunc accipe pauca,
Quae bene dum seruas, res tibi nulla nocet.
Flecte genu, submitte caput, benedictus abito:
Saepe uiaturis profuit ista manus.
Verba Dei forment animum, linguamque refraenent,
1840
Sint eadem uitae formula certa tuae.
Diriget affectus, linguam componet et actus
Gratia, si tribus his causa sit una Deus.
Cuilibet auctori debentur iure perenni
Obsequium, cultus, officiosus amor.
1845
Cum tenearis ad haec, animum lectoris amici
Auctori studeas conciliare tuo;
Et quoscumque potes, inducere perge fideles,
Vt pro me Christum sollicitare uelint.
Sed quid multa moror? properas exire. Videto,
1850
Quid facias; coeptum perfice cautus iter.
Vt ualeas, memor esto tui! Si gratus haberi
Vis, cura semper uiuere lege Dei.