Hrabanus Maurus carmina 41, 5

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884


5.

Membra beata senex Bonifacius hic sua clausit,

      Postquam martyrio astra superna petit.

Qui translatus ab hinc precibus tamen adstat honestis,

      Munera vice sui multa reliquit et hic.

5

Pars crucis hic domini est, ubi caesus parsque columnae,

      Petra cruentata calvariaeque locus.

Spongia, quae Christo potum porrexit aceti,

      Cum qua hic sancti mixta locant spolia,

Andreas, Paulus, Gervasius atque Protasius,

10

      Felix et Papias, sanctus Apollinaris.

Gregorius praesul, Cosmas simul et Damianus,

      Atque Coronati quatuor ecce manent.

Landebertus honor, Leudgarius et Nicolaus,

      Caecilia, Eugenia, martyr Anastasia.

15

Commanet hic Simeon, Christi portator honestus,

      Zacharias vates atque videns Samuel.