5.
1
Quod amicus suggerit,
Fer cum paciencia:
Desere palacia,
Nam curia
Curis immo crucibus
Et mortibus
Semper est obnoxia!
Figura mundi preterit.
Homo, cum interierit,
Non sumet secum omnia:
Dies hunc peremptoria
Comprehendet,
Nec descendet
Eius cum eo gloria.
2
Quicquid dicas, hodie
Curie
Iuuant me delicie,
Quarum prebent copie,
Quod in uotis sum perplexus.
Quo me uertam, nescio
Pre gaudio,
Dum ad usum glorie
Michi cedit omnis sexus,
Etas et condicio:
Totus feror in amplexus
Voluptatis obuie.
3
Tenent nos in curia
Cultus delicacior,
Cibus exquisicior
Et laucior;
Et timeor, nec timeo,
Et augeo
Parentum patrimonia,
Et intono magnalia;
Me diuitum consilia,
Me tenent accidencia
Dignitatum,
Quas magnatum
Largitur amicicia.
4
Nexus abrumpe curie!
Deo te totum immola!
Tempus indulget uenie
Ficulnee parabola;
Rachel abscondat ydola
Sub fimo penitencie:
Sumptus perdis et operas,
Si differas
Oblatam tibi graciam.
Vincis, regnas <et> imperas,
Si tangas Christi fimbriam,
Et ydriam
Samaritane deseras!
5
Stulti sunt, qui miseri
Volunt sponte fieri.
Non est impaciens
Christi clemencia,
Sera sufficiens
Est penitencia!
Tu uerba garriens,
Daui, non Edipi
Presagis pessima
Michi nouissima -
Set sic intercipi
Non potest anima,
Nec laus est ultima
Placere principi.
6
Quid te iuuat uiuere,
Si uis uitam perdere?
In anime dispendio
Nulla est estimacio.
Si uis, ut te perhennibus
Absorbeant suppliciis
Mors et inferna palus,
Confidas in principibus
Et in eorum filiis,
In quibus non est salus.
7
Grata est in senio
Religio,
Iuueni non congruit.
Carnis desiderio
Consencio,
Nullus enim odio
Carnem suam habuit.
Neminem ab inferis
Reuertentem uidimus -
Certa non relinquimus
Ob dubia.
Sompniator animus
Respuens presencia
Gaudeat inanibus,
Quibus si credideris,
Expectare poteris
Arturum cum Britonibus!
8
Diuicie,
Tam anxie
Quas adquiris cum tormento,
Vt sompnium
Surgencium
Euanescunt in momento;
Sine fine
Tanquam spine
Pungunt, angunt, lacerant.
Scis quid tibi conferant?
Quod seruus es seruorum,
Dum in his te crucias,
Vt seruias
Clientum libidinibus
Et uentribus
Equorum.
9
Cur arguor,
Si perfruor
Bonis, que manus Domini
Dedit ad usum homini?
Quociens uoluero,
Miser esse potero.
Si michi <soli> uixero,
Toti sum mundo perditus.
Benignus Dei spiritus
Non dedit ista celitus,
Vt in dolo nos eludat
Et per ista nos detrudat
In puteum interitus!
10
O uanitatum uanitas!
Que est hec securitas
Inter hastas hostium
Frendencium?
Astat mors in ianuis,
Et diffluis
In omne desiderium.
Sed irruet calamitas
Repente super impium,
Voluptatumque breuium
Mutabitur iocunditas
Eternum in supplicium!