Petrus Blesensis carmina 1, 7

Testo base di riferimento: C. Wollin, 1998


7.

Scribo, set inuitus; inuitat enim graue uitis

      Me probum grauius improbiusque loqui:

Improbe, quid reprobas, quod pagina sacra, quod usus,

      Quod probat utilitas ipsa, quod ipse Deus?

5

Per uerbi uerbum de uitis munere munus

      Conficitur uite sanctificante manu.

Hinc ubi conficitur Christi cruor, hinc procul absit

      Potus furfureus sulfureusque liquor!

In uinum conuertit aquas prece matris aquarum

10

      Conditor, at numquam ceruisiauit eas.

Cur igitur uino prefertur simia uini

      Horrendumque genus deg<e>nerantis aque?

Mutuat a uino, quod inebriat et quod acescit,

      In solis uinum sic imitata malis.

15

O labor infelix dampnataque sollicitudo,

      Que studuit, quod aquis ebrius esset homo!

Obicis incestum Loth uino: non ibi uini

      Culpa, set in uino non habuisse modum.

Peccauit potor non potus, ut in patre primo

20

      Non cibus in culpa, set gula sola fuit.

Quicquid agis, peccas, nisi sis moderatus, et ipsam

      Iusticiam librat iustificatque modus.

Magna quidem cerebri est turbatio, quod cerebrose

      Ceruisiam laudat ceruisialis homo.

25

Cognata urine, fecis germana uidetur,

      Non hominis potus, set cibus esse suis.

Vt breuiter signes, quid et unde sit, aspice signum

      Ceruisie factum stramine, fece litum!

Dum sine felle iocor, quia te cognosco iocosum,

30

      Iocunde admittas et sine felle iocum!