7, 13
At nos, qui regem voto meliore veremur,
Iungamus cuneos stabiles tutisque phalangem
Ordinibus mensi, qua rex praecepit, eamus,
Qui natum Boeki Roericum stravit avari
5
Implicuitque virum leto virtute carentem.
Ille quidem praestans opibus habituque fruendi
Pauper erat, probitate minus quam fenore pollens;
Aurum militia potius ratus, omnia lucro
Posthabuit, laudisque carens congessit acervos
10
Aeris et ingenuis uti contempsit amicis.
Cumque lacessitus Rolvonis classe fuisset,
Egestum cistis aurum deferre ministros
Iussit et in primas urbis diffundere portas,
Dona magis quam bella parans, quia militis expers
15
Munere, non armis, tentandum credidit hostem,
Tamquam opibus solis bellum gesturus et usu
Rerum, non hominum Martem producere posset.
Ergo graves loculos et ditia claustra resolvit,
Armillas teretes et onustas protulit arcas,
20
Exitii fomenta sui, ditissimus aeris,
Bella toris inops hostique adimenda relinquens
Pignora, quae patriis praebere pepercit amicis.
Annellos ultro metuens dare, maxima nolens
Pondera fudit opum, veteris populator acervi.
25
Rex tamen hunc prudens oblataque munera sprevit,
Rem pariter vitamque adimens, nec profuit hosti
Census iners, quam longo avidus cumulaverat aevo.
Hunc pius invasit Rolvo summasque perempti
Cepit opes, inter dignos partitus amicos,
30
Quicquid avara manus tantis congesserat annis,
Irrumpensque opulenta magis quam fortia castra
Praebuit eximiam sociis sine sanguine praedam.