9, 19
Rex Ingelle, vale, cuius iam prodidit ausum
Plenum animi pectus. Tibi mens in corpore regnat
Auspicio patefacta suo, nec defuit altum
Pectore consilium, quamquam taciturnus ad horam
5
Exstiteris; nam damna morae probitate rependis,
Torporemque animi redimis virtute potenti.
Fac age, fundamus reliquos, nullusque periclum
Effugiat, quod quisque pari ratione meretur.
Cedat in auctorem facinus, premat artificemque
10
Culpa relata suum. Caesorum corpora curru
Excipiant famuli, promptusque cadavera lictor
Efferat, officiis merito caritura supremis
Et bustis indigna tegi; non funebris illis
Pompa rogusve pium tumuli condonet honorem;
15
Putida spargantur campis aviumque terenda
Morsibus, infesto maculent rus undique tabo.
Tu quoque, rex, saevam, si quod sapis, effuge nuptam,
Ne lupa consimilem sibi fetum gignat et ex te
Belua consurgat proprio nocitura parenti.
20
Dic, Rotho, perpetue timidorum irrisor, an ultos
Frothonem satis esse putas, qui funera septem
Vindictae unius impendimus? Ecce feruntur
Exanimes, qui non rebus, sed imagine tantum
Imperium coluere tuum fraudemque parabant
25
Obsequio. Sed me semper spes illa subibat,
Quod solet ingenuis sua respondere propago,
More secutura sortem, quam sanguine traxit.
Nunc ergo, Ingelle, melius quam tempore lapso
Lethrarum dici dominus Daniaeque mereris.