Saxo grammaticus carmina 7, 9, 15

Testo base di riferimento: J. Olrik , H. Raeder, 1931


9, 15

Ad caput affixus clipeus mihi Sueticus astat,

Quem specular vernans varii caelaminis ornat

Et miris laqueata modis tabulata coronant.

Illic confectos proceres pugilesque subactos,

5

Bella quoque et nostrae facinus spectabile dextrae

Multicolor pictura notat; medioxima nati

Illita conspicuo species caelamine constat,

Cui manus haec cursum metae vitalis ademit.

Vnicus hic nobis heres erat, una paterni

10

Cura animi superoque datus solamine matri.

Sors mala, quae laetis infaustos aggerit annos

Et risum maerore premit fortemque molestat.

Lugubre enim ac miserum est deiectam ducere vitam

Et tristes spirare dies omenque dolere.

15

Sed quaecumque ligat Parcarum praescius ordo,

Quaecumque arcanum superae rationis adumbrat,

Seu quae fatorum serie praevisa tenentur,

Nulla caducarum rerum conversio tollet.