Hactenus acta levi cecinisti regia plectro,
Que pubertatis inito vix tempore gessit;
Nunc memorare velis, Polymnia, Flandria quanto
Iam pubescentem motu irritaverit illum,
5
Qua virtute animi puer illi restiterit rex,
Iuraque restitui sua fecerit integra fisco,
Nec taceas quibus hec causis, atque Anglia post hanc,
Magnanimi offensam meruere incurrere regis;
Scis etenim, tibi nam dedit hoc oblivio nomen.
10
Octavus decimus regi virtutibus aucto
Annus agebatur, sensuque vigebat et actu.
Flandrensis comes interea, vir magnus et acer
Consilio, generis illustris, nominis alti,
Qui regem puerum sacro de fonte levarat,
15
Vnde suum nomen, sicut mos exigit, illi
Indiderat, quo nunc exsultat Francia victrix,
Plurima que regis debebant esse, tenebat.
Nam Desiderii Mons, Roia, Nigella, Perona,
Cumque suburbanis urbs Ambia, sub ditione
20
Eius erant, et, quod plus est, Viromannia tota;
Nullo iure, nisi quod rex ad tempus habenda
Hec eadem senior dederat Ludovicus eidem,
Et puer acta patris rex confirmaverat illi
De facili. Quid enim non impetrasset ab illo,
25
Cuius erat tutor, didascalus atque patrinus?
Rex super hoc semel ac iterum convenit eumdem,
Vt sibi restituat ea que spectare sciuntur
Ad fiscum proprie, nec regni iura minoret,
Que debent magis augeri de iure per illum
30
Qui datus est doctor illi, custosque fidelis.
Et ne deterius ob idem contingere possit,
Flectere tentabat vivis rationibus illum,
Vt que non sua sunt, sine vi, sine lite resignet;
Pacificisque minas verbis regaliter addit;
35
Nam fore se nulli manifeste clamat, amicum,
Quem re velle sua fiscum privare videret.
At comes hec contra dabat allegamina regi:
"Hec mihi donavit genitor tuus, hec meministi
Te mihi regali iam confirmasse sigillo.
40
His vere titulis mihi ius acquiritur in re
Quam repetis; regni nolis turbare quietem,
Ne fiant hostes tibi qui parere tenentur.
Non decet ut tanti sit frivola pactio regis;
Non decet ut regis fiat revocabile verbum.
45
Esto quod nullum mihi ius sit rebus in istis,
Vt loquar absque mee preiudicio rationis:
Possideo tamen hec per teque tuumque parentem,
Iusque mihi defendit in his possessio sola;
Nam possessorem compelli dicere quo rem
50
Possideat titulo, nimis incivile videtur.
Nec tamen hec nobis erat allegare necesse,
Cum res a dominis licite data sit mihi veris.
Sic bona nempe fides, titulus sic iustus ab omni
Excusat culpa nostri fundamina iuris.
55
Nec tibi ius nescire licet, quo nemo sibi rem
Iuste collatam sine culpa amittere debet."
Sic allegabat pro se comes; ocius illi
Rex ita respondet: "Paucis tibi sic quoque verbis
Moliar auxilio iuris concludere multa.
60
Quod meus ad tempus genitor tibi cessit habendum,
Perpetuare nequit prescriptio tam brevis; et quod
Hec tibi me iactas iam confirmasse, vigorem
Que datur a puero possessio non habet ullum.
Hec mihi sufficiunt; possum tamen addere pauca.
65
Quidam nuper erat qui, te censore, paternum
Restitui sibi iusticia mediante petebat.
Cui reus aiebat: 'ibi competit actio nulla,
Frater, in hoc casu, quia quam tibi nunc petis a me
Res, concessa mihi fuit a te dum puer esses.
70
Nunc quia crevisti, repetis que sponte dedisti,
Que iam possedi te coram, pluribus annis.
Absit ut effectus tam frivola verba sequatur.'
Te, comes, oblitum nondum reor esse quod illi
Dixeris, aut tua que fuerit sententia, quando
75
Dixisti primum donum nil iuris habere,
Omnibus hoc ipsum pariter dicentibus; et sic
Ille sua re, te censore, potitus abivit.
Vis aliis aliud, aliud tibi dicere iuris?
Absit; quam tuleris legem patiaris oportet.
80
Desine plura loqui, quia, si mihi predia fisci
Reddere distuleris ultra, quid iusta petenti
Vis cum iure queat domino conferre, videbis."
Verba ferens graviter comes ista, repatriat; inde
Convocat auxilium; ruit agmine multiplicato
85
Lecta manus iuvenum; nec oportet cogere quemquam
Cum sua quemque trahat in regis damna voluntas.
Fervet amor belli; communia Gandaviorum
Turritis domibus, gazis et gente superba,
Instructas armis acies bis millia dena
90
Et plures, propriis expensis, donat eidem
Auxilium bello. Sequitur non impare fastu
Ypra, colorandis gens prudentissima lanis,
Execranda iuvans legionibus arma duabus;
Atrebatumque potens, urbs antiquissima, plena
95
Divitiis, inhians lucris et fenore gaudens,
Auxilium comiti tanto studiosius addit,
Quo caput et princeps Flandrensis et unica regni
Sedes existit, tenuit quam tempore in illo
Comius Atrebates quo Iulius intulit arma
100
Gallorum populis. Nec Brugia defuit illi
In strepitu tanto, quin pluribus adiuvet illum
Millibus, in bellum fortissima corpora mittens;
Brugia, que caligis obnubit crura potentum,
Frugibus et pratis dives, portuque propinquo.
105
Dan quoque villa nocens, Dan vere nomine, Dan re,
Dan olim nostris damnosa futura carinis,
Adiuvit nostros bello pro viribus hostes.
Insula post illos nihilominus exerit arma
Hostica, non paucas armans in bella phalanges;
110
Insula villa placens, gens callida lucra sequendo;
Insula, que, nitidis se mercatoribus ornans,
Regna coloratis illuminat extera pannis,
Vnde reportantur solidi quibus illa superbit;
Insula magnanimo malefida futura Philippo
115
Proditione sua; tamen in sua damna ruerunt,
Dum pro Ferrando sua menia versa recepto,
Turritasque domos viderunt incineratas,
Seque capi perimique simul sub milite Franco.
Nec minus et Sancti populus venerator Homeri
120
In comitis partes iuratus millia multa
Mittit ei, iuvenes clara virtute coruscos,
Cum quibus Hedinum, Gravelinga, Bapalma, Duacum
Dives et armipotens, et claro cive refertum,
Indignata capi numero, dant agmina bellis.
125
Sed nec Ysangrinos cum Belgis, et Bloetinos
Rixa vetusta tenet, intestinique furores
Se quibus infestant alternatimque lacessunt,
Quin iurata ruant in prelia; Francigenisque
Dum pugnant, veteres iuvat intermittere pugnas.
130
Quid moror hec referens per singula? Flandria tota
Vltro belligeros in prelia trudit alumnos,
Vtpote qui Francos odere latenter, et ipsos
Infensos regi comitis nova fecerat ira;
Flandria marte potens, armis exercita crebris
135
Flandria, gens opibus variis et rebus abundans,
Gens intestinis sibimet damnosa ruinis,
Parca cibis, facilis expensa, sobria potu,
Veste nitens, membris procera, venusta decore,
Splendida cesarie, vultu rubra, candida carne,
140
Innumeris piscosa vadis et flumine multo,
Fossatisque vias ita prepedientibus, ut vix
Introitus pateat venientibus hostibus, extra
Tuta satis, si bella sibi civilia desint;
Frumento quam ditat ager, navalia merce,
145
Lacte pecus, butyris armentum, piscibus equor;
Arida gleba foco siccis incisa marescis.
Raris silva locis facit umbram, vinea nusquam;
Indigenis potus Thetidi miscetur avena,
Vt vice sit vini multo confecta labore.
150
Rebus et ornatu diversicolore refulgent
Agmina, crispantur vexilla moventibus auris,
Arma repercusso duplicant sua lumina Phebo;
Territat horrisonus aures hinnitus equorum,
Pulverulenta terunt pedibus sola, pulvere densant
155
Aera; vix etiam pressis retinentur habenis,
Quin equites rapiant cursu per inane rotato.
Ordine composito gradientibus undique turmis,
Corde sub angusto vix iam sua gaudia claudens,
Sevit atrox in bella comes, victorque videtur
160
Iam sibi; presumit, tam multis millibus arma
In sua iuratis, bellumque volentibus ultro,
Ipsum vel facili regem iam vincere pugna,
Vel pro velle suo tali sibi pace ligare,
Quod rebus nihil amittat de litigiosis.
165
Iamque leonino rictu bacchatur in hostem,
Ardet et absenti iamiam confligere regi,
Impete mox vasto Corbeie menibus agmen
Applicat, et primo fortuna dante favorem
Impetui, vallum quod erat munitio prima,
170
Vi capit et fractis muris incendia miscet;
Omnia confundit, ire permittit habenas.
Diffugiunt cives, et se secura receptant
In loca, consilium prudens prudenter adepti:
Cedere nempe docet currenti Naso furori.
175
Opposuit medium Summe natura fluentum,
Qui burgum vallo disterminat exteriori.
Hic obstat comiti ne vires transferat ultra,
Tam bona ne pereat sub eodem villa furore,
Cedat et indigno victoria tanta repente.
180
Tunc comitis votum spes intercepta fefellit,
Et fortuna pedem retro dedit, obice parvo.
Civis enim cautus pontes iam ruperat omnes,
Damnis damna cavens maiora minoribus; ut se
Castoreus propriis ementulat unguibus ipse,
185
Ne perdat totum, malens amittere partem,
Ignoto nobis nature munere doctus
Non instare sibi pro se venabula, nec se
Corpore pro toto venantibus esse petendum,
Sed pro parte sui cui scit medicamen inesse.
190
Continuo fessi metantur castra sub ipso
Vespere per ripas, lateque patentibus arvis,
Oblatisque cibis et somno corpora curant.
Sic obsessa fuit multis Corbeia diebus,
Magnanimoque fit hec res denique nota Philippo.
195
Dum parat ergo comes acies transferre per amnem,
Vt magnum turmis cingentibus undique burcum
Impiger obsideat, missis a rege maniplis
Ac equitum cuneis, castrum munitur et armis
Et rebus, quibus obsessis audacia crescit.
200
Exsultant cives, comitisque furentibus extra
Agminibus, vires et bella frequentia miscent.
Nil ita proficiens comes, et non absque pudore
Inde recessurus, equites qui posterioria
Agmina conservent, ne prodeat hostis, et ipsis
205
Vulnere damnifico tamquam fugientibus instet,
Caute disponit; ac precedentibus ipse
Addit se socium turmis cum milite multo,
In medio ponens fretos virtute minori
Cum plaustris et equis, oneratis rebus et escis;
210
Tali quippe volunt distingui castra tenore.
Devastans igitur a dextris atque sinistris
Omnia, trans Isaram pernicibus advolat alis;
Nec cessat populos populari, ducere predas,
Incinerare domos, in vincula trudere captos,
215
Silvanectensem donec pervenit ad urbem:
Quam quia non potuit subito penetrare sub ictu,
Defensam muris et gentibus, omne quod extra
Muros inventum est, perimit, capit, abstrahit, urit,
Vt pars non maneat illesa diocesis ulla.
220
Domni Martini comitem nil tale timentem,
Cuius erat nomen comes Albericus, ab ipsa
Dum prandet mensa levat, ac ita terret ut, arcto
Postico fugiens, vix se subduxerit illi.
Nobile castellum rebus spoliatur opimis,
225
Totaque planities que castro subiacet illi,
Tam speciosa bonis, tam dives, tam populosa,
Flandrorum libitu ferro vastatur et igne.
"Nil", ait, "est actum, nisi Flandro milite portas
Parisius frango, nisi Parvo ponte dracones,
230
Aut medio vici vexillum pono Chalauri."
Dissuadent proceres mentis concepta maligne;
Quippe timent regem, qui iam properabat, et ipsis
Affectabat in his vires opponere planis.
Ergo, ne comiti damnosa superbia forte
235
Ista foret, lituis clangentibus undique, cogunt
Agmina per patriam passim currentia totam,
Bestisiumque petunt, obiter nihilominus omnes
Predando villas, solitoque furore cremando.
Dum nova Bestisios perterritat undique muros
240
Obsidio, votoque comes suspirat inani
Tempore tam parvo tam forte retundere castrum,
Silvanectensi rex agmina fundit ab urbe,
Ad quam cum multis cursu properarat anhelo,
Nil cupiens nisi quod comes exspectaret, et ipsi
245
Iudice fortuna bellum committere vellet;
At comes infecta festinus ab obsidione,
Pulveris indicio certus de rege propinquo,
Per Quisam fugiens, comitante pudore, recessit.
Iamque fatigatis fugiendo per invia turmis,
250
Cum saltem modice foret indulgere quieti
Vtilius, fessosque cibis refovere quirites,
Chosiacas ultor temerarius obsidet arces.
Mox tamen inde fugit adventum regis abhorrens,
Speque sua vacuus Flandras secessit in oras.
255
Rex dolet ereptum comitem sibi, frendit, et ire
Occultare nequit tectos sub pectore motus;
Nam rubor in vultu duplicatus prodit aperte
Quam gravis illustrem trahit indignatio mentem.
Qualiter in Libycis spumante leuncio rictu
260
Saltibus, ungue ferox et dentibus asper aduncis,
Fortis et horrisonans, anno iam pene secundo,
Cui venatoris venabula forte per armos
Descendere, levi stringentia vulnere corpus,
Colla rigens hirsuta iubis, desevit in hostem
265
Iam retrocedentem, nec eum tetigisse volentem,
Cum nihil ex facto referat nisi dedecus illo;
Nec mora, nec requies, quin iam deglutiat ipsum,
Ni prudens hostis, pretenta cuspide, scuto
Vnguibus obiecto, dum dat vestigia retro,
270
In loca se retrahat non irrumpenda leoni.
Sic puer in comitem rex debacchatur, et ipsum
Subsequitur presso relegens vestigia gressu;
Quem quia sublatum fato sibi vidit iniquo,
Quem tutabatur totiens fuga tutior armis,
275
Propositum mutans fines subit Ambianenses,
Vt comitis manibus tam claram liberet urbem;
Quam munire comes contra presumpserat ipsum,
Multaque castra quibus urbs circumcluditur ipsa,
Ne quis de facili vires perducat ad illam,
280
Ni prius illa solo studeat prosternere castra.
Inter que castrum Bobarum nomen habebat
Clarius et titulis et gente situque decoro,
Turribus et muris, fossis, valloque superbum,
Cui preerat comitis iuratus in arma Radulphus
285
Hugonis genitor, qui regi postea bellum
Cum reliquis movit, regni patrieque nefandus
Proditor, ut digna premeretur denique morte
Victus et a bello fugiens, quem misit humandum
Neptuno rabie ventorum naufraga puppis.
290
Certus erat Bobas regem transire Radulphus,
Vnde tumens animis et spe sublatus inani,
Castrum militibus multoque satellite tutum
Efficit, atque cibos superaggregat intus et arma;
Ausus ab ingressu primos arcere maniplos,
295
Atque ipsi portas venienti claudere regi.
Rex ubi Bobarum sibi menia nolle patere
Audiit, exsultat, et se gaudere fatetur
Invenisse viam qua vires exerat, et rem
Preconcepta diu virtus producat in actum,
300
Que nisi se factis exerceat, arida marcet,
Nec se prodit, ubi presentem non habet hostem;
Si vero fuerit exercita, crescit et auget
Fructus ipsa suos, quos donat amantibus ipsam.
Curritur ad vallum, pedites cum milite, quorum
305
Corpora tuta latent scutis protecta sinistris
A iactu lapidum et mortem preeunte sagitta,
Ascia dum dextris, bisacuta securis, et ensis
Fulgorat, et lorica latus premunit utrumque.
Ac velut in silva lignorum, protinus ipsas
310
Excidere fores, vallum mox ocius omne
Deiecere solo, fossataque summa tenebant,
Que sola impediunt ne muri suffodiantur.
Interea, pluvie vel grandinis instar, ab intus
Infestant lapides et missile quodlibet illos,
315
Quos incessanter hostes iaculantur ab alto.
Francigenis nostris illis ignota diebus
Res erat omnino, quid balistarius arcus,
Quid balista foret; nec habebat in agmine toto
Rex quemquam sciret armis qui talibus uti.
320
Vnde magis promptus et ad arma paratior omnis
Miles habebatur, dum pugna fit intus et extra.
Hic se defendit, hic enim oppugnare laborat;
Dedecus hic regis ulciscitur, ille tueri
Contendit patrie famam, dominique, suamque;
325
Sic neuter dubitat, hic ne vincatur, at ille
Vt vincat pugna, totas effundere vires.
Cratibus interea, pluteis et robore crudo
Murilegus struitur, sub quo secura lateret,
Dum studet instanter fossas implere, iuventus.
330
Fossis iam plenis parmas ad menia miles
Appodiat, sub eisque secare minarius instat
Celtibus et piccis imi fundamina muri;
Et ne forte cadens super illos murus ab alto
Sternat, et indigna concludat morte cavantes,
335
Fulcitur brevibus truncis lignisque rotundis
Pendula pars muri, que desuper imminet illis.
Sic ultra medium tutus cavat undique murum
Fossor; et ut vidit sibi iam satis esse cavatum,
Ignibus appositis prudens in castra refugit.
340
Sevit, et absumpto penitus fulcimine, murum
Vulcanus prosternit humi; cum pulvere fumus
Eripiunt oculis solem; quo denique viso,
Obsessi fugiunt, sed non indemniter omnes.
Nam iuvenum ferrata manus per fragmina muri,
345
Per fumum flammamque ruunt, multosque trucidant,
Et multos capiunt; multos fuga salvat in arce,
Quam duplici muro rupes facit ardua tutam.
Machina confestim vario fabricata paratu
Surgit, et innumeris irritat iactibus arcem.
350
Nunc mangonellus, Turcorum more, minora
Saxa rotat; nunc vero minax petraria verso
Vi iuvenum multa procliviter axe rotatur
Retrogrado, tractis ad terram funibus acta,
Damnificos funda fundit maiore molares
355
Incircumtusos et magni ponderis, ut vix
Tollatur manibus bis quatuor unus eorum:
Quali dextra Iovis iacit ira fulmen in hostes
Terrigenas, si quando volunt dis bella movere.
Et iam rima patet per muros plurima, iamque
360
Per loca plura tot ictibus arx illisa fatiscit,
Hoste fatigato dum se defendit, et ultra
Non nisi rarus erat qui muris starei in altis,
Omnibus ad tutas fugientibus ultro garitas.
Dum rex magnanimus arcem contundere summam
365
Taliter accelerat, dum vires viribus addit,
Ecce recollectis comes undique viribus, "Assum",
Clamat, "et oppono tibi me pro cive tuendo.
Vivere permittas obsessos; viribus aude
Te conferre meis. Que gloria vincere paucos?
370
Maior erit multoque magis speciosa tibi laus
Tot simul in plano confligere cominus; uno
Ictu fortune litem fac terminet ensis.
Cui fortuna dabit et virtus vincere, vincat!"
Talia vociferans Bobis expellere regem
375
Posse putans, levium verborum callidus astu,
Non procul a regis castris sua castra locare
Presumit; verum rex indignatus apertis
Emicuit castris, correptis impiger armis,
Quam comes obtulerat avidus committere pugnam.
380
Vespere iam sero, iam sole sub equore merso,
Illico Guillelmus volat archiepiscopus ille
Nobilis, egregia qui clarus origine, clarum
Nobilitate genus animis geminabat, eorum
Vnus apostolico quibus est a cardine nomen,
385
Regine frater et regis avunculus, is se
Obiicit ardenti, bellique calore furenti.
At reliqui proceres, et precipue Theobaldus,
Presulis eiusdem frater, cui Belsia tota,
Cui Blesense solum suberat, Dunenseque castrum,
390
Et spatiosa nimis regio, castellaque plura;
Vrbs quoque Carnotum, quam civis tam numerosus,
Tamque potens clerus et tam predives opimant,
Ecclesieque decus, cui scemate, mole, decore,
Iudicio par nulla meo reperitur in orbe:
395
Quam, quasi postpositis specialiter omnibus, unam
Virgo beata docet Christi se mater amare
Innumerabilibus signis, gratoque favore,
Carnoti dominam se dignans sepe vocare;
Cuius et interulam cuncti venerantur ibidem,
400
Qua vestita fuit cum partu protulit agnum
Qui mundi peccata tulit, qui sanguine mundo
Mundum mundavit a primi labe parentis;
Qui thronum mundum sibi sanctificavit eamdem,
Sic ut virgo manens matris gauderet honore.
405
Hi duo pre cunctis, zelo maiore, benignis
Corripiunt monitis et amico famine regem:
"Inclyte rex, bellum tempus non exigit istud.
Non debet rex tam validus confligere cuiquam
Tempore sub noctis; prius est disponere turmas,
410
Militibus dare prepositos, aliisque maniplis,
Vt quem quisque locum teneat, quis quemque sequatur,
Absque errore sciat, castrensis ut exigit ordo.
Rex bone, ne faxis, ita te ne spreveris, ut qui
Innumeris solus preferris millibus, optes
415
Ordine tam laxo caput obiectare periclis.
Cras potius pugnare decet sub tempore lucis,
Quo quis ab hoste suum discernere possit amicum,
Non de fortune temere confidere vultu,
Sed virtutis opus certis presumere signis.
420
Absit, ut incipiat hosti dare Francia causam
Letitie, vel se dubiis committere fatis,
Que semper victrix felicibus extitit actis,
Colla superborum calcans virtute potenti!"
Talibus alloquiis vix iram flectere regis,
425
Vix retinere queunt, et vix in castra reducunt.
Talis Alexander castigabatur ab omni
Milite, cum medios muro se versat in hostes,
Vnde fuit, paucis vix succurrentibus, hostis
Vi raptus, multo perfusus membra cruore.
430
Postquam nota fuit tanta indignatio regis
Atrebate comiti, metuit sibi, castraque velli
Imperat, ut totus exercitus exeat ultra
Amnis aquas. Parent Flandri, tentoria vellunt,
Transque meant flumen, et ibi sua castra locantes,
435
A castris regis procul e regione steterunt.
Protinus eiusdem noctis sub tempore, scriptis
Et prece sollicitat Guillelmum cum Theobaldo,
Vt prudenter ad hoc studeant inducere regem,
Quorum ductor erat et avunculus eius uterque,
440
Quod concedat ei treugas saltem octo diebus,
Quas simul obtinuit illis mediantibus. In se
Fastu deposito tandem comes ipse reversus,
Armis proiectis, regem submissus adorat,
Cunctaque restituit que rex repetebat ab illo,
445
Vtque suo domino fuit extunc subditus illi.
Pace reformata, redeunt ad propria leti:
Ille quod obtinuit fisco sua predia reddi;
Is quia restitui meruit sibi regis amorem,
Amissumque diu placita cum pace favorem,
450
Nec damnum reputat, ubi que non sunt sua perdit.
Sic regio qua lata patet Viromannica tota,
Ambianensis humus pariter cum Santeriensis
Vbertate soli, regi cessere Philippo.
Tempus erat quo iam falx pratis curva minatur,
455
Quo seges in culmum prodit, cum flore cadente
Spica parat tenerum de se producere granum;
Tunc damnosa magis fit conculcatio messis.
Sed tamen in campis tenuit quibus obsidionem
Rex circa Bobas, rediviva renascitur omnis
460
Conculcata seges, et multo fertiliore
Quam prius ornat agros specie, granaria fructu.
Ast ubi Flandrorum manserunt agmina castris
Nulla seges viruit totoque refloruit anno.
Sic scit ab iniustis Dominus dignoscere iustos;
465
Sic Deus a falso novit discernere verum;
Sic differre suos ab amicis re docet hostes,
Cultoresque suos signis demonstrat apertis.
Classica per vicos resonant; per castra, per urbes,
Regis in occursum clerus cum plebe feruntur;
470
Quanta foret mentis iubilatio, voce canora
Et letabundo plausu, vestisque nitore
Testantes, laudesque Deo gratanter agentes,
Cuius tam facilem pietas immensa triumphum
Contulerat regi, sine vulnere militis ullo,
475
Et sine conflictu quo corpora clara virorum,
Communi damno regni luctuque parentum,
Vt fieri solet in bello, potuere, sub ictu
Fortune dubio, damnoso funere mergi,
Qui melius patrie vivunt, et gaudia regno
480
Cognatisque suis claris virtutibus addunt.
Nos alia ex aliis referenda ad bella vocamur,
Themaque prolixum res gesta propinat et urget,
Vt post bella stylus se Flandrica vertat ad Anglos.
Iam post bis denos effluxerat unus et alter
485
Annus Karolide, quem iam regina parentem
Nobilis Elisabeth Ludovici fecerat ortu.
Rex vero iuvenis Henricus, clara propago
Anglorum Regis, dum patri bella moveret,
Germanisque suis, sub eodem tempore solvit
490
Debita nature, Margaritamque Philippi
Germanam regis viduam tristemque reliquit,
Postea que Bele fuit uxor tradita regi,
Hungros, Dalmatios, Pannonitasque regenti;
Ex qua cum proles primo suscepta marito
495
Nulla esset, bona que suus illi cesserat olim
Nubenti genitor, Gisortum et predia multa,
Rex ferus Anglorum violenter adeptus, eidem
Regine fratrique suo debere negabat
Restitui, dicens in re sibi ius aliena.
500
Nec mora, Gaufridus eiusdem natus, in ipsum
Patrem dira movens reliquis cum fratribus arma,
Campellis moriens viduavit se duce fines
Armoricos Britonum: sic in genus illud apertam
Incipiente Deo vindictam reddere morti
505
Martyris egregii Thome, quem dirus eorum
Occidit genitor, constanti mente volentem
Canonicis regem, clerum, ecclesiamque, statutis
<>
Pictavusque Comes, eiusdem regia proles,
510
Nomine Richardus, titulis vir clarus et actis,
Cui mox defuncto primogenitura parente
Regia sceptra dedit, nullo mediante, Philippo
Esse tenebatur homo ligius atque fidelis,
Et tamquam domino iurando iure ligari,
515
Reddere servitium quod ius feodale requirit;
Quod pater illius fieri prohibebat, et illum
Subdere se regi nulla ratione sinebat.
Intumuit super his virtus invicta Philippi;
Indigneque ferens sibi debita iura negari,
520
Cum minime deceat tam clare stirpis alumnum
Iure super proprio tot sustinuisse repulsas,
Arma parat, verbisque putat turpe amplius uti.
Regis ad edictum coeunt in bella quirites,
Cumque satellitibus equites, proceresque, ducesque,
525
Sponte ruunt, quos regis amor nativaque virtus
Exacuunt potius; vite in discrimen ituros
Non vis ulla trahit aut iussio; tantus inescat
Bellicus ardor eos ad honorem vincere regis!
Rex ubi collectas ex omni parte cohortes
530
Vnanimi bellum voto presumere vidit,
Et desiderio vehementi cingier armis,
Biturica cursu facili digressus ab urbe,
Radulios penetrat fines, et nobile castrum
Vrselloduni sibi subdit in impete primo
535
Cum patria tota, tam divite tamque potenti,
Vt sibi sufficiat, nec sit mendica bonorum
Multa quibus regio se lamentatur egere;
Copia quam Cereris ditat, quam Bacchus inundat,
Qui comportari desiderat inde remotas
540
In partes, quantoque magis portatur, eo fit
Fortior, et temere potatus inebriat omnes
Qui dedignantur Thetidem sociare Lyeo.
Postea Crazaium castellaque plurima frangens,
Villas et vicos populis opibusque repletos
545
Depopulans, Castrum pervenit ad usque Radulphi.
Clauduntur porte; iuvenes in menia scandunt,
Seque ferunt morti succumbere malle, tuenda
Pro patria, quam se sine bello dedere victos.
Rex e converso pugne se accingit, et omnem
550
Conatum impendit, et vires viribus addit,
Possit ut exstructo clausos excludere claustro;
Vixque moras tolerat quibus instrumenta parentur.
Turribus et muris nimis altis atque profundis
Fossis interior burcus securus ab omni
555
Hoste videbatur, et inexpugnabilis esse,
Nempe potens armis et multo cive superbus,
Preter eos quos rex Henricus miserat illis
Auxilium, donec properantius afforet ipse.
Rex tamen audet eos galeato milite, fixis
560
Vndique vexillis, ex omni claudere parte;
Nec bellatorum numerus quibus interiorem
Summopere cura incumbit defendere burcum,
Nec situs ipse loci, nec turbo missilium qui
Grandinis in verne morem descendit ab alto,
565
Terret eum, nec rex quem festinare sciebat,
Quin expugnet eos, instans noctuque dieque.
Vinea construitur, testudo texitur, ut sub
Illis tuto latens muri queat ima subire
Fossor, et erectis ipsum succidere parmis.
570
Grandia saxa gravi petraria ducta rotatu
Emittit; crebris aries compulsibus actus,
Fronte ruit summas ferratas frangere portas;
Cratibus et lignis rudibus belfragia surgunt,
Turribus alta magis et menibus, unde valerent
575
Agmina missilibus telisque quibuslibet uti,
Devexosque hostes facili prosternere iactu.
Nec tamen interea cessat balista vel arcus;
Quadrellos hec multiplicat, pluit ille sagittas.
Funda breves fundit lapides, glandesque rotundas.
580
Aptantur muris scale, levibusque satelles
Passibus ascendit; sed, dum nimis acceleratur,
Multi labuntur, multisque tenentibus unca
Menia summa manu, multa virtute resistit,
Dum sibi, dum patrie pugnans cavet hostis, ab alto
585
Nunc contus, nunc clava caput, nunc vero bipennis
Excerebrat: sed nec bisacuta, sudisve, vel hasta,
Occia vel gladius ducit; furit intus et extra
Irrevocata ruens extrema in fata iuventus.
Talia dum dubio sub martis agone geruntur,
590
Ecce comes Richardus adest, genitorque suus, quos
Innumerabilibus stipabant agmina signis,
Nec procul a regis figunt tentoria castris.
Mox dictata brevi scribunt hec famina regi:
"Integra vel nobis patrimonia nostra relinques,
595
Cumque tuis Francis citus in tua iura recedes;
Vel, que sit virtus in bello nostra, videbis.
Nil medium: pugnare quidem vel abire necesse est.
Cessent cursores, cesset pequichinus et ignis;
Terminet una dies longe certamina litis,
600
Ius a non iusto dirimat fortuna manusque."
Hec oblata nimis regi placet optio; ceptum
Intermittit opus; acies ad prelia certo
Ordine disponit, ut subsit queque tribuno
Scala suo, turmeque suus sit cuique magister,
605
Ne quisquam dubitare queat quis obediat, aut quis
Imperet, aut cuius vexillum quisque sequatur,
Vel quot quisque viros habeat sua signa sequentes.
Vnusquisque suas acies dux instruit, ut sint
Ad bellum prompti, nilque illis desit eorum
610
Que pugna exposcit, cum pugne venerit hora.
Iam stabant acies modici discrimine campi
A se distantes, et mens erat omnibus una
Conatu toto totas expendere vires,
Vincere vel vinci; nec erat vox ulla sonusve
615
Inter eos; exspectabant dum buccina sevum
Perstreperet, signum clangens in fata ruendi.
Sed Deus, in cuius manibus sunt corda potentum,
Semper in articulo positos qui respicit, ut qui,
Cum magis iratus fuerit, memor est misereri,
620
Noluit hac tantos involvere clade potentes,
Qua, licet immeriti, poterant occumbere multi.
Nam mox Richardus comes et pater eius ab illo
Tacti, qui mentes convertere novit et actus
In melius pro velle suo, procul arma minasque
625
Eiiciunt, humilique gradu, cervice repressa,
Accurrunt, manibus protensis, poplite flexo,
Atque suum pacem dominum veniamque precantur,
Omnes excessus mox emendare parati.
Annuit, et gaudet sine bello victor haberi
630
Rex pius, et veniam dat eis pacemque rogatam,
Vrseloduna sibi retinens sola pacis in arrham.
Pacis vallantur iurando federa iure
Et pena, quam qui pacem violaverit ausu
Quolibet, incurrat et solvere debeat ultro.
635
Discedunt leti proceres, patriamque revisunt
Quisque suam, gratesque Deo cum laudibus omnes,
Cum clero populus, cum milite civis agebant.
Hic requiem tibi, Musa, velis parare secundam
Fortius ut cursum curras qui tertius instat.