Walahfridus Strabo carmina varia 25, 1

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884


1.

Vilia pro meritis sunt haec munuscula vestris,

      Sed tamen ex pleno quae dat amore fides,

Quam vobis servare diu totumque per aevum

      Hanc animam veluti nitar ad usque obitum.

5

Quid mihi, quid possit consistere carius umquam,

      Gloria quam domini continuata pii?

Hanc sacer adventus Christi virtute potenti

      Auxit in affectum laetitiamque novam.

Parvulus ille quidem carnis de parte vocatus

10

      Grandia nominibus sex et opima tenet.

Fortis et ipse deus, mirabilis et pater aevi est

      Alterius, pacis consiliique potens.

Ipse pio vires divinaque munera regi

      Et clarum aeterno tempore det columen.

15

Pacem consilio faciat retinere salubri

      Quem paci aeternae muneribusque parat.

Hic vos cum vestris repetitis saepius annis

      Haec ad festa deus provehat incolumes.