Walahfridus Strabo carmina varia 65, 1

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884


1.

Presbiter ista tuo, Dionisi, Otfridus honori

      Optulit ex voto munera, sancte pater.

Namque palatina dudum famulatus in aula,

      Hiltwini patris deditus obsequio,

5

Fraudibus occultis quodam rapiente volumen,

      Quod Comitis fertur nomine, perdiderat.

Mentis inops partes dum se versaret in omnes,

      Clementis domini rite petebat opem,

Cum subito illius mestos pro tempore sensus

10

      Nescio quae docuit vis, ubi furta forent,

Quodque domus medio, quae cappae ex nomine dicta est,

      Pertenui codex esset opertus humo.

Dum facti auctorem vigili perquireret astu,

      Fur specie orantis depositum rapuit.

15

Ille metu et dubio confusus corda pudore

      Personam erubuit damnaque perdoluit.

Tandem animo talis trepido sententia sedit.

      Secreto ut furem criminis argueret.

Solus et ipsius penetralia nota revisens

20

      Accessit, namque clericus ille fuit.

Conscia corda mali blando sermone revolvens

      Ex vano rabidas audiit ore notas.

Nam facie exsangui pallens se morte minatur

      Vlturum inpacti criminis esse scelus.

25

Quid multa, abscedit secum conquestus iniqui

      Eventus causas insidiasque mali,

Rursus et in solo noctis secreta cubili

      Cum lacrimis pernox transigit et precibus.

Nunc domini implorans contrito pectore numen,

30

      Nunc tibi vota, pater, quae dedit ecce iterans:

Scilicet ut similem proprio conamine librum,

      Hoc prius invento, redderet ipse tibi.

Nec mora, mox sonitum super ardua tecta cadentis

      Audiit et plausum codicis exhibiti.

35

Et propere egressus, sub divo, ubi plurimus imber

      Defluit e tectis, munera sicca legit.

Sanctorum meritis nova per miracula nullis

      Inlitus est maculis in medio imbre liber,

Quamvis ingenti descenderet impetu apertus:

40

      Nam cunctas raptor abstulit inde seras.

Horum, sancte, memor votum exhibet, auxiliator,

      Pro facto grates, munera seque vovens.

Hunc apud altithronum precibus meritisque iuvato,

      Vt compos voti fiat ubique boni.