Iohannes de Garlandia epithalamium Virginis 3

Testo base di riferimento: A. Saiani, 1995


Surgit ad hec placido vultu Miseratio, causam

      Mitigat Astree, vulnera mulcet ei.

Et vere surgit dum virtus prevalet huius,

      Dum Vindicta fugit, Mors Furor Ira Cruor.

5

Illius ad vultum moritur Discordia, Rixa

      Expirat, cessat Lesio, Pena perit,

Ira refrenatur, Odium prosternitur, ultor

      Mansuescit, surgit Gratia, regnat Amor,

Quippe calent superi dive presentis amore,

10

      Qui lapsus hominum non didicere pati.

Dum dilatatur, illis mentalis orizon

      Tendit in arcanum perpetuumque iubar.

Circulus est dictus visus finitor orizon,

      Lucida sed superum visio fine caret.

15

Condicio nos nostra premit, quia nos quasi claudit

      Circulus arctous Solis ab igne procul;

Torpida perfidie regnant hic frigora, regnat

      Fervor ibi dulcis et pietatis amor.

Dive mensura cohiberi nescia celos

20

      Vertice transcendit, transit Averna pede:

Punit enim citra meritum supraque coronat,

      Impunita tamen non sinit esse mala,

Nec mercede sua bona vult caruisse, nec istos

      Absolvit stolide, nec male punit eos.

25

Huic se collaterat Verum sociatque Minerva:

      Sint diversa licet, esse refertur idem,

Inque Deo nihil est quod non sit et unus et idem

      Cuncta Deus moderans mobilitate carens.

Exulat hinc Falsum, quia Verum regnat ibidem:

30

      Nil agitur temere sol ubi cuncta videt.

Ergo mensuram cum non comprehendere possit

      Huius homo, calamus scribere nescit eam:

Simplex esse capit orbem, quod non capit orbis,

      Membra caput capiunt, quod sua membra capit.

35

Membra tamen Satane Satanas incorporat: illa

      Corpora sunt Satane dum sine luce labant.

Militat in vitam nostram Miseratio, cuius

      Agni simplicitas dulcis in ore sedet.

Promittunt oculi veniam ridensque pudice

40

      Palpebra, cristalli gratia, gemma duplex,

Tracta manus, crinis concinnus, vox pia, mite

      Cor, gestus supplex, frons mera, plana cutis;

Fons vivus, fons dulcis aque, fons totus inundans

      In vite fluvium cordis ab arce salit.

45

Fons exsudat aquas viva de rupe: perenni

      De petra lacrimans, nectaris instar habet.

Fons est Narcisi, ceu dicit fabula, cuius

      In gelida iuvenem corripit ignis aqua;

Fonte sed hoc nostra nobis monstratur imago,

50

      Immo patet summi forma beata boni.

In medio fontis succendit flamma reperta

      Sanctos, quos sancto fons facit igne mori;

Hii quasi Narcisus florent, in morte revivunt

      Lilia, dum Christi purpurat unda rosas:

55

Argento glacie cristallo purior unda

      Emundat mentis spirituale lutum.

Virus ut abstergat igitur Miseratio mundi

      Erigitur, nectar evocat illa suum.

Dum loquitur, figit oculos celestis in illam

60

      Curia, curarum nescia cura Dei.

Agmina ter trina trino famulantur et uni,

      Que distincta ligans copulat unus amor.

Presenti facie Seraphin ardentia flagrant

      Plus in amore Dei quo propriora sedent;

65

Plus etiam Cherubin didicere scientiam plusque

      Quid velit alma Noys edidicere Throni.

Celica non solum, verum terrestria pacem,

      Dum sua subridet gratia blanda, tenent.

Hiis igitur verbis satagit mulcere rigorem

70

      Iudicis, emollit vindicis illa manum;

Hiis secum summa Pietas deliberat, alti

      Nuntia secreti se sapiente suis:

"Pridem pena dari potuit, si pena placeret;

      Prefestina mihi fulmine strage nece;

75

Non Deus exultat vindicta, sed pietatis

      Vera columbine victima placat eum.

Mortem nolo rei, sed convertatur, ut inde

      Vivat: post lapsum surgere possit homo.

Iudex austerus est sanguinis auctor, amator

80

      Mortis, nature predo, sititor opum;

Prosilit in verbum, penam maturat, acerbat

      Excessus, vendit iura, monetat opes,

Impregnat loculos, insaccat stercora, leges

      Pervertit, iustos odit amatque reos.

85

Te non ista decent, iudex iustissime, cuius

      Ponderat in libra ius pietas et amor.

Mundi munde faber, vis fabrica splendor et ignis

      In quo decoquitur viva moneta fabri,

Tu numero modulo mensura sidere, nectis

90

      Concilias claudis pingis in orbe globos:

Dissona lege ligas, concordi voce planetas

      Concilias, claudis ethera, pingis humum;

Celte tua celum celas, subsidere cogis

      Sidera, fundis aquas consolidasque solum;

95

Noli tam magnus tam parvos sternere tamque

      Doctus tam stolidos, tam gravis esto pius.

Summe Pater, Patris Verbum Verbique catena

      Et Patris, o Flamen, da pacienter opem.

Alpha Deus cui nomen et Ω, finis sine fine

100

      Principioque carens, ultime prime pater,

Dux trivii, via quadrivii, tu dux ad utrumque,

      Tu via, tu meta, pectora ceca rege.

Littera prima doces primum, suprema supremum,

      Tu basis es trivii, quadrivialis apex;

105

Tu trivium, tu quadrivium, tu vera sophia,

      Tu velut A velut Ω prima suprema doces.

Alpha doces trivium, nota prima triangula, trinus

      Ens in personis, unus in esse Deus.

O redit in gyrum: tu gyras omnia, speram

110

      Quadrivii claudis speraque fine cares.

Cum tu sis igitur sapientia vera, saporem

      Insipidis funde salque refunde novum.

Vespera mane diem complent: Deus esto cadenti

      Mane nove lucis, vespera fine bono.

115

Qui mediis vinclis numerorum dissona rerum

      Semina connectis, tu tibi necte tuos.

Impare qui numero gaudes, tibi masculus impar

      Convenit: est impar par tibi sorte pari.

Dividuum rerum numerus par femina signat:

120

      Impar, stans firmus, vir quasi fortis erit.

Es firmus qui cuncta moves, qui cuncta coerces,

      Quo sponso regitur cum ratione caro.

Disparitate pares tibi fac parere fideles,

      Quos variat sexus velle loquela locus;

125

Omnibus esto pius, per quem sunt omnia, per quem

      Herba viret, brutum sentit homoque sapit.

Si iubeas, mugit tonitrus fulmenque coruscat,

      Terra tremit, pontus murmurat, unda tumet.

Ergo tu, simplex et tantus, parce popello,

130

      Visere tantillum carne venire velis;

Inclina celos, descende tuusque popellus

      Ascendat, fiat femina scala tuis.

Vas insigne tibi facias, vas nobile vasque

      Conditum morum nectare vasque novum.

135

Femina feminei nascatur gloria sexus,

      Femina flos mundi, femina cara tibi,

De qua cum vestem servilem sumpseris, a te

      Sumat dona quibus floreat orbis apex.

Gratia plena, ferax infusio, copia summa,

140

      Fructus inexhaustus influat, assit ei;

Vt de vase suo figulus nascatur, ut auctor

      De fabrica, pariat filia fida patrem,

Agricolam messis, radicem virgula, rivus

      Fontem, pastorem pascua, sponsa virum.

145

Montem convallis, humus aurum, planta serentem,

      Solem stella, ducem regia, virgo Deum.

Si genus humanum pereat, quid profuit astris

      Erexisse caput que celebraret homo?

Antropos eversa viret arbor, sidera cuius

150

      Radix miratur, ramus adheret humo.

Brachia palma pedes telluris matris adorant

      Cognatum gremium, quo recubare petunt;

Ore salutatur celum cerebrumque sedile

      Spirituum surgit et rationis apex;

155

Cor, penetrale decens anime templumque verendum,

      Ad cerebrum pinnas erigit, odit humum.

Alta vir altus amet, petat arduus ardua, summa

      Summus seque Deo reddat imago Dei.

Federet arbitrium tibi sic, ne deviet extra

160

      Iustitie metas illicitumve petat.

In probitate tua si sit probus omnia vincit,

      Si virtute tua militet ultor abit.

Vt genitor luctus Adam, caliginis auctor,

      Exilii preses fugit, inermis erat;

165

Ante tibi similis virtute vigoreque mentis,

      Prenituit cunctis prevaluitque feris;

Fulsit imago tua memori ratione, capaci

      Pectore, prelargo robore, mente pia;

Res domino cessere suo, leo mitis et ydra

170

      Blanda, columbina tigris et agna lupa.

Cui non ignis edax, non unda gulosa nocendo

      Prevaluit, lapsu perdidit arma sua:

Amisit requiem, dimisit seria, risum

      Vendidit, excussit gaudia, sparsit opes,

175

Invenit luctum planctus suspiria plagas

      Erumnas estus frigora flagra dolos;

Hinc ieiuna fames, sitis arida, turbidus aer,

      Aspera terra, vorax bestia pressit Adam.

Et quid preterea? culices rubigo locusta

180

      Vipera talpa rubus carduus, egra caro;

Alea Fortune titubatrix lucra repente

      Precipitavit Ade precipitatque suis.

Eva dolore viro peperit: pariat tibi virgo

      Absque dolore: parens sit, Deus, illa tua.

185

Te moveat quot quanta pater ludibria primus

      Passus erat, vetiti captus amore cibi".

Cause condicio lacrimosi funera sepe

      Pandit Ade, palpat vulnera, querit opem.

"Carceris in tenebris, tenebrarum principe victus

190

      Et vinctus, iacuit languit alsit homo:

Deiectus iacuit, egrotus languit, alsit

      Mortuus et voluit mortuus ipse mori;

Mortuus in vita, vivens in morte, sopore

      Oppressus, vigilans flevit abesse diem.

195

Alsit et arsit homo: celestibus alsit et arsit

      Terrenis; medio frigus in igne fuit,

In media fuit ardor aqua, nec turbidus amnis

      Extinxit flammam temperiemve dedit,

Vana sed indoctum Narcisum luserat umbra,

200

      Flamma dum periit carnis in amne stupens.

Flos breviter durans, flos arens, flos sine fructu,

      Flos sibi quem similem flos Deus esse dedit,

Involvit sese limo limosaque radix

      Infecit ramos degenerantis Ade.

205

Principis arma sui linquens, se subdidit illi

      Tiro novus, cuius carcere clausus erat.

Armis Virtutum spretis, paleamque lutumque

      Tractabat: solvit premia carcer ei.

Quod si materiam carnis noto, quid nisi limus

210

      Est homo? de limo nil nisi limus erit.

Non sperat figulus luteas consurgere testas

      In massas auri, dum domat igne lutum;

Si preter votum figuli rudis urceus exit,

      Hunc tamen exponit usibus equa manus.

215

Quis nisi crudelis igitur quassaverit auctor

      Facturam fragilem discutiatque pede,

Si bene compositum cernam subtilis acumen

      Mentis in obtusa corporis esse domo?

Conveniunt gravia levibus stabilique caducum,

220

      Ignea sunt gelidis iussa tenere fidem;

Sic, nisi paruerit rationi, terrea massa

      Obrixans penas debet habere suas,

Et nisi penales in tempore senserit estus,

      Tempora pretereunt, stat sine fine dolor.

225

Dudum primus homo fuit huius causa doloris,

      Transiit in peius inde sequela sua.

Omnia transversa diversaque singula, tota

      Gens aversa Deo tabuit ante Deum;

Pars sincera tamen, pars integra parsque coherens,

230

      Si qua Deo viguit, rara placebat avis.

Improbitas valida, deceptio certa, per amplum

      Orbis avaritia larga, dolosus amor;

Absque fide tenuere fidem, iurata movebant

      Prelia iusque suum, sed sine iure, dabant.

235

O quam lugubris, o quam feralis et omni

      Peior felle fuit gentibus ille cibus.

Tantum gustantes exterminat esca veneni,

      Hec sed gustantes progeniemque necat.

Fructus letalis descendit ab arbore: fructus

240

      Scandat vitalis, arbore vincat homo.

Fructus vitalis lignum ferat, inde feratur

      Ligno: qui prior est arbore, portet eum.

Ore ricardinum rubicundo nobile pomum

      In vitam redolens arbor odora ferat.

245

Pastor Abel fratris fuit hostia, presul in ara:

      Hostes ut vincat, hostia sancta cadat.

Sub divo redolens in cespite floreat ara

      Et templum domini crux veneranda ferat.

Corpus erit Christi templum venerabile, templum

250

      Munditie, templum quod super astra leves,

Templum quod pariet virgo, quod morte solutum

      Tertia subridens integret orta dies.

Exilium recolens Ade mala cerne, dolores

      Excute, contrectes vulnera, damna leves;

255

Demonis insidias, pruritum carnis, amorem

      Mundi, mortis onus respice, Patris honor.

Tu Terram libras celumque volubile verbo

      Efficis et quicquid celica spera tegit;

Cuncta creas propter hominem, sed si stygiali

260

      Carcere ploret homo, quid iuvat illud opus?

Huic polus est factus, domus aurea, regia clara,

      Solaris thalamus et penetrale Dei;

Civibus angelicis urbs insignita creata

      Est homini, summo deliciosa bono.

265

Hanc habitaturus hanc si non est habiturus,

      Esset ei melius esse carere suo:

Nec tunc peccaret, nec morbus, nec dolor ullus,

      Nec gemine mortis dextra noceret ei;

Sed scio quod pugiles constantes lucta coronet

270

      Et cedat bello gloria maior eis.

Omnia compensat Sapientia, librat et equat

      Omnia Iustitie lance vigore modo.

In campo defecit Adam pugilisque coronam

      Perdidit et bravium, dum via vicit eum.

275

Sed, proles eterna Dei, campum pete, bellum

      Suscipe, congressus vince, trophea refer,

In tenebris mortis residentes respice mecum:

      Te stabilem celi mitis ab arce traho.

Primus Abel pugilum te poscit habere coronam,

280

      Te Patriarcharum contio sancta vocat.

Quem vocat exaudi, supplex cui supplicat esto,

      In quo spem ponit, dirige lora spei;

Tu, basis Ecclesie, firmas suppone columnas,

      Et stet apostolico robore firma Fides;

285

Robur quisque tuo sumat de robore, lucem

      Hac de luce, bonum de bonitate tua.

Es vitis vite palmes: tibi vivat et ex se

      Conetur gemmas trudere rore tuo.

O quot delicie surgent quasi vere novello,

290

      Tunc cum protrudet germina prima fides.

Non aliter vario paradisus tegmine florum

      Vestitur, bysso murice flore croci.

Murice nativo rosa, lilia pura perenni

      Bysso festa colunt, nectare leta suo;

295

Festivas clamides violarum curia florum

      Laudat et in laudes cetera turba studet;

Nature thalamo diverso pertica cultus

      Aere sustentat, nescia ferre lutum.

Confluit huc omnis civilis contio florum

300

      Conformique facit membra placere toga.

Huic vestis viridis, illi scarlatica flori

      Pingitur, hunc inda, fusca colorat eum,

Nec turpem celant vaccinia nigra colorem;

      Sed suus in proprio presidet ore color.

305

Flos modo subridens ipso lascivit in ortu

      Matris et in gremio leta puella salit;

Flos modo ferre statum longum contendit in evum,

      Fructum de proprio semine quisque parit;

Etsi parturiat, sibi virginitatis honorem

310

      Servat ubi regnat integritatis amor.

Tempore relligio sic florida vivet in illo

      Quo, Pater, Ecclesia surget in astra tua;

Multa tibi multos dederint cum tempora motus,

      Eva tibi subito motibus ibit ave.

315

O quantus miles et qualis in agmine primus

      Sudabit princeps, quanta trophea feret.

Tunc flos iustitie redolebit in ethera, Christus

      Mortuus in vitam surget odore suo.

Ergo triumphabit in quo tibi complacuisti,

320

      Letus et in tanto pulvere victor erit.

Tunc mihi proclivi cumulabit vertice grates

      Iustus et applaudet perdita dragma mihi.

Flos auctor florum Florem sibi pinget: in illo

      Omnis spirabit deliciosus odor.

325

Flos de Flore suo nascetur gloria florum,

      Patria Virtutum, Flore parente prior.

Tu sol iustitie solus, sed luna sit illa

      Post te lux una, lucida luce tua;

Tu lux es lucis: lux noctis luna sit illa,

330

      Cui Sancti cedant, sidera clara, tui.

Peccati tersa caligine, mentis abusum

      Proscribat, cecis indicet illa viam;

In populo vitalis amor, reverentia clero,

      Laus in militibus sancta sit illa parens.

335

Relligio surget vite dulcedine mundi

      Per partes et erit vulneris orta salus;

Peccati iaculo lesus sibi queret asylum

      Ad quod confugiet, morte minante, reus.

Se fugit et sequitur in tempore sudor, et ipse

340

      Spericus ut mundi sperica forma volat.

Luna propinatrix humoris Solque caloris

      Fons homines nasci flere morique vident.

Est gravis ascensus, facilis descensus et arta

      Ianua, progressus arduitate gravis,

345

Meta procul, rara victoria, lenta corona,

      Longa dieta, brevis vita, caduca salus.

Hostis versutus luctatur et arte latenti

      Insidias versat, lesus ut arte cadat:

Haud secus ac soliti liquida nudare palestra,

350

      Lubrica membra viri viribus arte valent.

Nervosi duo prosiliunt variantque lacertos

      Intentantque manus iustificantque pedes;

Poplite pes curvo levus preit et retrocedit

      Extensus dexter: pectora tensa premunt.

355

Sed prudens laxo lentescit pectore, lentus

      Subsidit, lentos ordinat ire pedes,

Ne, dum stet rigidus obtrudens pectora, sese

      Vi magna retrahat alter et ille cadat.

Primum se temptant paulatim seque vicissim

360

      Exhorrent, fraudes insidiasque cavent;

Se sensim noscunt, ardent concurrere tandem

      Viribus et firmos multiplicare gradus.

Erigitur prudens paulatim, stare sodalem

      Vt faciat propius, ut sua membra liget,

365

Attollitque parum levumque pedem pede dextro

      Percutit obliquans: in caput ille cadit.

Ad latus aut socium gyrans deducere dextrum

      Temptat et a tergo precipitare suo;

Aut iacit, obliquans perstantia crura, lacertos,

370

      Aut crus transmittit cruraque crure ligat,

Aut terre genua retrocedens incutit, aut hunc

      Trans caput edoctus mittere, sponte cadit.

Naso forte caput stricto circumligat artans

      Et torquens collum precipit arte sequi;

375

Forte placent mulieris ei versamina, quando

      Tibia poplitibus crura ligata trahit.

Mystica sic hostis novit versamina, luctans

      Que vix vitat homo, sepe cadente probo.

Hic lacrimis vulnus mundabit et ulcera mentis

380

      Diluet hec ungens per pietatis opus.

Intus que purget sit laxativa medela,

      Viscera que laxet excutiatque lutum;

Preparet exitui sordes compunctio, mentem

      Evocet os, rectrix pena dietet eam.

385

Clausa cicatricis sancti cataplasmate verbi

      Eluvies exit, quam sacra pena trahit.

Pungit apostema compunctio, turpe venenum

      Exprimit editio, vivere pena facit.

Ergo relligio, numero diversa sed una

390

      In spiritu, firma surgit in astra petra;

Hec post naufragium statio tranquilla natantes

      Excipiet, mersos eriget hosque reget;

Prosternet Venerem casti sacra copula lecti:

      Si quis contineat, vulnere ledet eam;

395

Decapitabit eam nivea munita bipenni

      Virginitas sponso legitimata Deo.

Regula canonica, monachalis apex regimenque

      Presbiterale ferent propria sacra Deo.

Puri cordis amor, holocaustum lenis odoris

400

      Restituens hominem, me mihi sponte feret.

In servo me cognoscam noscetur et in me

      Servus, conformis in grege pastor erit.

Membra caput sapient, radicem plantula, fontem

      Rivus, humum fructus agricolamque seges.

405

Grex dicet: "Gregis hic sequitur vestigia pastor

      Et grex pastoris consequiturque ducem".

In grege velle suum videt, in pastore videtur

      Velle gregis, formam quo probat ipse suam.

Non arietine mensis ego gaudeo carnis,

410

      Nec pincerna mihi fetidus hircus erit;

Veste sed albenti mentes albescere cernam

      In monachis, alias veste nitere nigra;

Veste licet tali rabies aliquando lupina

      Illateat, lana propria velat oves.

415

Palliat ypocritam foris aurum: putridus intus

      Occultum virus vermiculosus habet.

Pallor obit faciem cineris, lacrimosa minatur

      Vmbra supercilii sulcat et ora dolor;

Mestitiam Venerisque diem presentat in ore.

420

      Lumine bubo, lupus pectore, veste bidens.

Pretendit rutilans cuprum, quod peierat auri

      Sese germanum prestigiatque genas.

Ori mens inquit: "Mentiris: ianitor esto

      Austerus mentis, esto sophista bonus".

425

Talem deponam larvam, nudabo latentes

      Insidias, tollam retia, furta traham.

Pectora templa mihi faciet templarius ordo,

      Sospes in hospitibus hospes et obses ero.

Debilior sexus monachari discet et apta

430

      Cum monialis erit, hac monachabor ego.

Tunc mihi Virgo parens sexus utriusque per ora

      Sancta resultabit nomine clara suo.

Nonne vides, pater alme, tuum modo plasma perire?

      Nonne vides? sed me cuncta vidente vides.

435

Eger mundus hiat, se peius habet medicumque

      Optat: iam medici gloria maior erit.

Tempus adest longo promissum tempore, vatum

      Hora venit: vates res manifesta probet.

Queras umbra fugam, discede figura, recede

440

      Signum: discussa nocte, sit orta dies.

Sexta dies oritur et Adam procedat in ortum,

      Ethere missus Adam, virgine natus Adam.

Ad Noe prima dies ab Adam telluris alumno

      Continue tranat more fluentis aque;

445

Ad felix Abrahe tempus lux altera currit,

      Tertia lux velox ad David inde volat;

Transvolvit se quarta dies ad colla subacta

      Vrbe Semiramia, quam sua fama levat;

Mobilis annorum quintam rotat orbita lucem,

450

      Donec Messie messe resultet humus;

Tanto iustitie solis fulgore nitebit

      Sexta, quod ad manes sol penetrabit iter;

Iudicium vertet furtivo septima gressu:

      Quilibet appensa premia lance leget.

455

Non opus est vatum sacras evolvere voces

      Quinque per etates, scis quia cuncta pater.

Te, princeps, proprii precones teque fideles

      Legati pandunt, te tua turba canit.

Frangetur gladius Mortis, victricia signa

460

      Prosilient, mulier stabit et ydra cadet.

Celestis nascetur Adam, cadet hostia fratris

      Rursus Abel, fluctus dividet arca Noe.

Vite sua cultor committet lumina somno,

      Per mortis calicem vivere Vita dabit.

465

Occumbet vervex, Abrahe servabitur heres

      Luctantemque Iacob celica scala feret.

Texetur polymita Ioseph de virgine vestis,

      Vt de cisterne carcere liber eat.

Evades clamidate Ioseph clamidemque relinques,

470

      Quam clamidet maneat in muliere clamis.

Hec mulier synagoga Ioseph dimittet abire,

      Cui legis clamidem littera sola facit.

Formosus puer aspectu, David ad diadema

      Pastor inungetur deficietque Saul.

475

Torrentis lapides torrebunt fronte Goliam,

      Tortorem parvum flebit habere gigas.

In triduo Salomon, sapiens et iustus et expers

      Peccati, templum tollet in esse suum.

Lux Patriarcharum, spes Regum, gloria Vatum

480

      Prodeat et pariat filia virgo Patrem.

Pinge tibi talem thalamum, qualem decet esse

      Principis eterni mirificique Dei".

Hec ait eque sinu summi sententia Patris

      Talis profertur, edita mente pia;

485

Res mentem firmat, sententia lucet in ipso

      Actu, provisi semita fata facit.

Non tamen ire iubet fixis Deus omnia causis,

      Lege nec impellit cuncta necesse sua.

Res provisa Deo, divinam tramite fixo

490

      Fassa voluntatem, tempore certa venit;

Que vult, sicut vult, quando vult, ordinat explet

      Providet et prescit, destinat ipse sibi.

Expedit ut nostram pietas divina salutem

      Provideat, quorum mors fera colla premit.

495

Nunc pono sub Lege statum, quo Ditis opacas

      Luctifici flevit quisquis adire domos.

Mundus et immundus et mundo quisquis ab isto

      Discedit, rapitur ad stygiale caos:

Diluvii sic unda vorax animalia cuncta

500

      Implicat enervat sorbet acerbat agit.

Non timet agna lupum nec hiantem cerva leonem,

      Aurito lepori federat unda canem.

Hic capitur tigris maculosa bovesque torosi,

      Acer equus, velox caprea, sima capra.

505

Corniger hinc bubalus, elephas erectus et asper

      Ericius, taxus nanus abire nequit.

Eunuchus castor, vulpes versuta, pilosus

      Vrsus, cuniculus pelle placente natat.

Potat fulmineus sus strumosusque camelus

510

      Et linx contendens lumine triste mare.

De se sellatus dromedarius heret inerti

      Brunello, salsas simia sorbet aquas;

Mesta propinatrix humecto tegmine matrix

      Lutricium mediis ludere cernit aquis.

515

Cisimus alluget spolio levisque laero

      Cumque sabellino pauper in amne bever.

Ridiculo muri cedit catus, ydra lacerte,

      Mustele gracili das, basilisce, locum.

Singula quid dicam? Noe preminet omnibus istis,

520

      Cuius diffusas arca retundit aquas:

Sic genus humanum baratri gula sorbet hiantis,

      Arcam dum fabricet alter in astra Noe.

Que sit conveniens, de qua sibi sumere carnem

      Dignetur, cuius sit caro cara videt.

525

Non redit in gyrum mens illi pendula, non huc

      Non illuc rapitur, non nebulosa fluit.

Omnia sunt oculis eius presentia, quanta

      Que quot ubi quare sint sua, quando quibus.

Hic premetitur quanta virtute triumphans

530

      De campo veniat in sua regna pugil.

In roseo Sancti constantes sanguine fuso

      Regnabunt, regum colla superba prement.

Athlete vigiles docti pugnare tyrannos

      Vincent magnanimos accipientque stolam.

535

Non secus ac rubei coeunt in prelia galli,

      Quos pueri studiis exposuere suis,

Primitus obliquant oculos clipeisque minantur

      Alarum, tendunt colla levantque pedes;

Rauca voce tumor animi premilitat, audax

540

      Tibia bella ciet conveniuntque pares,

Verberibus pulsant alarum pectora, rostris

      Rostra crepant, pectus pectore pesque pede.

Insita nature tumet indignatio, cristas

      Vellunt, instimulant ora secantque toros.

545

Discoeunt, coeunt, alternant vulnera, donec

      Flammas nudato pectore victus alit:

Sic martyr, roseo vincens in sanguine reges

      Carnis victores, regia dona feret.

Rex de carne tamen clipeum pretendere bello

550

      Virginea pensat primaque bella pati.

Altilibus cesis, celebrans connubia sponsus

      Ponet convivis fercula leta suis.

Natio que placeat regi iordanica tellus

      Novit, quam rexit stirps tua, Virgo parens.

555

Gens electa Deo, nullo polluta deorum

      Sacrilego ritu, flagrat amore Dei.

Stirps Abrahe semenque Iacob Iudeque propago,

      Gens Moysi, Iesse ramus, origo David,

Circumcisa cohors et victrix contio celi,

560

      Cura Dei populus, natio sancta viret.

Et viret et vernat et fructus pondere gaudet:

      Mente viret, vernat ore, beata manu.

Hic sub Lege status Legemque tenentibus, ante

      Mortem, Messia, dicitur esse tuam.

565

Felix illa magis longeque beatior: unum

      Per florem tota vernat hebrea tribus,

Quippe parit fructum vite flos unicus iste:

      Quisnam flos, mulier quomodo virgo manens?

Non Moyses vitam dedit hanc in gurgite Rubro,

570

      Non per desertum labile manna polo:

Hic est promissus fructus, dulcedine cuius

      Terra promissa lacte favoque fluit.

Hanc Clio pingit, phaleris tiruncula pauper,

      Que stans firma prius iambicat inde levis.

575

Virginis in dotem quod det Natura tributum

      Et genus et sanguis et locus ipse docet.