Henricus Abrincensis legenda Francisci appendix 2, 15

Testo base di riferimento: G. Cremascoli, 1995


15. additio ad librum VI

Primo quidem Papa dubitaverat, an favor esset

Tantae praecipuae paupertati tribuendus;

Demum conversus ad sanctum dixerat: "Ora

Vt nobis, fili, pateat divina voluntas".

5

Orat et assequitur Franciscus, ut et sibi Papa

Propitius faveat et ut ipse quid utile noscat.

Inde parabolice praedoctus caelitus inquit:

"Rex quidam dives specie tractus mulieris

Pauperis et pulchrae, sponsam sibi duxit eamdem,

10

De qua suscepit pueros; sed mater adultos

Patri pascendos misit. Quos rex speciosos

Et sibi conformes attendens esse, benigne

Complexans dixit: 'Nolite timere, mei vos

Heredes estis, et si multos alienos

15

Nutrit mensa mea, vos iustius estis alendi,

Quos possessores totius deputo regni'.

"Sic", infert, "non est dubitandum, quin Deus illos

Pascat, quos pauper sibi relligio generavit,

Quam rex praecipue desponsavit sibi Christus,

20

Pauperibusque suum regnum promisit; id ergo

Ipse ministrabit civi, quod non negat hosti".

In servo Dominum miratur Papa loquentem;

Insuper et visum quem tempore viderat illo,

Instigante Deo, complendum firmat in isto.

25

Viderat, ut retulit, in somnis Papa minari

Casum basilicam Lateranensem, proprioque

Submisso dorso pauperculus et modicus vir

Sustentabat eam. "Franciscus hic est", ait, "ille

Qui vita pariter et doctrina generalem

30

Fulciet Ecclesiam". Favet ex tunc Papa, statumque

Ordinis et normam Francisci comprobat, utque

Praedicet iniungit, laicisque sequentibus ipsum

Fratribus, ut doceant, fieri facit ipse coronas.