Henricus Abrincensis legenda Francisci appendix 2, 10

Testo base di riferimento: G. Cremascoli, 1995


10. additio ad librum IV

Sic tres ecclesias erexit materiales,

Mysterium fabricae designans spiritualis

In tribus Ordinibus quibus Ecclesiam renovavit.

Cellae vero Dei Genitricis iugiter haerens,

5

Totum se commisit ibi Matri pietatis.

Hic sub ea meruit virtutibus amplificari,

Hic magis obtinuit in agendis certificari,

Hic sub ea coepit feliciter Ordo Minorum,

Et mundo micuit lux fusca fugans vitiorum.

10

Hic locus est de quo devotum visio fratrem

Nondum conversum docuit condigna relatu

Innumeros homines caecatos respiciebat.

Istius ecclesiae sacros circumdare muros,

Qui flexis genibus, facies palmasque levantes

15

Ad Dominum, flendo veniam lumenque petebant.

Magnus et ecce nitor de caelo venit in omnes,

Optatum cunctis lumen dans atque salutem.

Hanc igitur cellam prae cunctis sanctus amavit,

Discipulisque suis habitandam perpetuavit.