Henricus Abrincensis legenda Francisci appendix 2, 11

Testo base di riferimento: G. Cremascoli, 1995


11. ampliatio de libro IV

Omnibus haec praelata locis a Matris amico

Christi Francisco colitur; nec saepe recedit

Inde, sed immotus stabilisque perendinat, aedes

Instaurans, hortos plantans, tenuique diaeta

5

Vitam sustentans, non qualia ferre solebat

Indumenta ferens, sed qualia sunt eremitis.

Cumque moratur ibi, iugesque preces apud illam

Quae Salvatorem concepit fundit, ut ipsa,

Quam sibi tutricem delegerat atque patronam,

10

Semper adesset ei, meritis illius et ipse

Vitae concepit evangelicae pietatem.

Ergo dum missam semel audiret, sibi lectum

Hoc Evangelium cupiens attendere...